Quaestio 1
Quaestio 1
QVAESTIO VNICA. CIRCA hanc distinctionem quaeritur: utrum filiatio in Christo, qua aeternaliter geaSN nitus est a patre: & filiatio, qua genitus est temporaliter a matre, unt relationes reales abinuicem realiliter distinctae.
¶ Praemisiis quibusdam suppositionibus pro articulo primo: ad dentur conclusiones pro secundo: & sub iungentur dubia pro articulo tertio¬
¶ Quantum ad primum articulum supnitur hic: quod filiatio aeterna est res relatiua, & proprietas positiua a patre quaedam, & spiritu sancto realiter: a filio autem & essentia diuina formaliter tantum, non realiter distincta, quae cum essentia, & spiratione actiua constituit personam filij, de quo latius uidendum est in. i. lib. per diuersas distinctiones.
¶ Secundo notandum, quod de distinctione relationum ab absolutis in creaturis uariae sunt opiniones. Quidam ponunt omnes relationes distingui ab absolutis: ita quod cuilibet abstracto relatiui correspondet res quaedam relatiua, quae non est res absoinuta. Alia opinio huic contraria, quae tenet, quod nulla sit relatio distincta ib absolutis: sed quicquid est in creaturis, est res absoluta. Tertia ponit ali¬ quas relationes extrinsecas distingui ab absolutis, aliquas nisi in creaturis. De qu bus uisum est q. i secundi: & latius dist. xxx. primi. Hactenus autem secuti sumus opi. secundam: quae caeteris mihi uidetur esse probabilior.
¶ Tertio notandum, quod filiatio secundum prima opi. in creaturis dicit respectum realem filio inhaerentem, terminatum ad parentem ratione cuius filius dicitur filius: sicut ab albedine dicitur albus. Secundum alias duas opin filiatio non dicit, quid unum: sed bia illa, quae requiruntur ad hoc, ut aliquis dicat filius. Dicit igit parentem, & ulium existentes actu: & actum, productionis pteritum. An autem oila illa dicat in substra cto id est pro illis omnibus simul supponat: an solum pro filio: & reliqua connotet: sunt opi. duae recitatae q. i. dist. i. lib. ij. Ibidem etiam dicium est, quid intelligitur per relatione realem: ibi uideatur
¶ Quantum ad secundum articulum est conclusio prima. Accipiendo filiationem in creaturis: ut supponit p aggregato ex omnibus his requisitis ad hoc, quod aliquid dicat filius: filiatio, qua chius aeternaliter geniti est a patre, realiter distinguitu a filiatione, qua tem poraliter natus est a matre. Probatur: quia filiatio aeterna est proprietas relatiua realiter distincta ab omni creatura, & ab omni aggregato ex creatore, & creatura: sed filiatio:t pealisest aggregatum, ex creato re, & creatura: ergo relatio aeterna disti guit ab ea. Consequentia nota: quia facile reducibilis ad syllogismum. Maior nota: quia uihil increatum in deo est aggregatum ex creatore, & creatura. Minor patet: quia filiatio christi temporalis est uirgo mater, & uerbum genitum ex matre; ergo aggregatum ex creatura, & creatore.
¶ Secunda coclusio. Accipiendo filiationem in creaturis prout supponit pro supposito filij, connotando parentem, & actum generandi praeteritum: filiatio aeternia non distinguitur a filiatione, qua genitus est christus a matre realiter: distinguitur tamen ab ea formaliter. Probatur illa conclusio: quia filiatio aeterna est realiter filius: non formaliter: quia constituens non est formaliter constitutum: sed realiter. Filiatio autem constituit falium: filiatio autem, qua chri¬ stus genitus est ex matre, est idem filius: quia Iy filiatio supponit pro filio: & connotat parentem, & actum generandi praeteritum. Nunc autem idem est filius genitus a patre aeternaliter, & a matre temporaliter: ergo conclusio uera. Cum enim secundum hunc modum loquendi filiatio temporalis sit realiter filius patris: eo modo distinguitur filiatio aeterna a filiatione temporali: quo distinguitur a filio uerbo.
¶ Corollarium: sic accipiendo terminos, filiatio aeterna est filiatio temporalis. Probatur: quia filiatio aeterna est filius patris realiter, & non formaliter: & filiatio temporalis est filius matris genitus ex tempore: & idem est filius patris, & uirginis. Et potest argui expositorie denominando christum seu uerbum: hoc est filiatio aeterna: & hoc est filiatio temporalis: ergo filiatio aeterna est temporalis. Nec sequitur, quod aeternum est temporale: quia ten porale hic aequiuocatur: quia quando ponitur sine addito, supponit pro re, quae incepit esse in tempore. Sed quando addit terminus connotatiuus, supponit pr re, quae incepit esse in tem pore non simpliciter: sed secundum illud, quod comnotatur per terminum additum: sicut uerbum est creator temporalis: quia creator ex tempore: secundum magistrum dil. xxx. primi non tamen est temporale.
¶ Tertia coclusio. Tenendo, quod filiatio in creaturis sit res respectiuadistincta ab absolutis, filiatioae terna distinguitur realiter a tem porali. Probatur: quia alius est respectus, quo uerbum dicitur filius aeterni patris, & alius respectus quo dicitur filius matris. Probatur: quia respectus, quo dicitur filius matris est entitas temporalis, & non aeterna: creatura, & non deus, ergo Minor probatur: quia filiatio, qua uerbum est filius matris, est eiusdem rationis cum filiatione aliorum filiorum respectu suarum matrum: alioquin uerbum non esset uere filius matris: sed respectus huiusmodi in alijs filijs matium est realis, temporalis, & creatura: ergo & ille, quo uerbum est filius matris.
¶ Praeterea etiam ratione Sco. cuius est haec conclusio. Filiatio non plus respicit suppositum, quam generatio: quia filiatioem habitudo pro ducti naturaliter similis producenti in natura intelligibili uel sensitiua. Hic autem in illa diffinitione nihil respicit suppositum nisi productio: sed illa indifferenter respicit tam naturam, quam suppositum: sed productio (quae in proposito est generatio) plurificatur in Christo secundum pluralitatem naturarum in Christo per generationem acceptarum: ut dicit Dam. Duas generationes in Christo ueneramur. ergo duae filiationes. Illa on uidetur deficere maior non est uera: quia filiatio respicit suppositum, nihil enim dicitur filius, nisi sit suppositum; ut dictum est dist. iiij.
¶ Praeterea; quaecunque pprietas personalis in deo eque non respicit creaturam pro termino: sed respicit suos terminos adintra. Sicut ergo paternitas aeterna non potest esse relatio, qua diceret filius si fuisset incarnatus: ita nec filiatio aeterna.
¶ Quartacoclusio. Generatio, seu filiatio tam aeterna, quam temporalis est relatio realis. De aeterna patet ex dictis lib. i. De filiatione temporali probatur: quia relatio realis est qua denominatio relatiua conuenit alicui circum scripta quacumque operatione intellectus: talis est filiatio: igitur est realis. Minor probatur: quia uerbum non dicitur filius matris per operationem intellectus matris: sed per generationem carnale, non per sexuum commixtionem secundum talem quae supradicta est, per quam uirgo uera est mater Christi.
¶ Quantum ad tertium articulum dubitatur contra conclusionem tertiam (quae licet non sit secundum opinionem, quam teneopotest tamen etiam contra alias conclusiones reduci, quas credo ueras) Si in Christo sunt duae filiationes: ergo est duo filij. Consequens est falsum. Probatur consequentia: quia sicut filiatio filium, ita filiationes concludunt filios.
¶ Praetera: sicut saluatur, quod deus est creator, & diuns creaturae, non ponendo in eo relationem realen aliam ab aeterna: ita per solam relationem rationis saluari potest uerbum esse filium uirginis sine nona relatione reali.
¶ Praeterea duo accidentia eiusdem rationis non possunt simulinesse eidem subjecto: sed duae filiationes si essent in eodem subjecto, essent eiusdem speciei. ergo. Maior probatur. Tum quia actiua non habent diuisionem, & distinctionem realem nisi a subjectis. Tum quia potentia est per se ad formam in communi non ad hanc formam, uel ad illam: & ideo ubi est idem subjectum, non erit distinctio formatum.
¶ Ad illa respondetur ad primum dicendum, quod sicut supposita non plurificantur secundum pluritatem formarum (quia idem suppositum est album, & dulce: ita nec concreta plurificantur ad plurificationem abstractorum: potest enim unus sciens habere multas scientias.
¶ Ad secundum dicitur: quod deus non dicitur creator, & duns sine relatione reali, quae est in creatura: licet sine reali, quae est in deo: sic est in proposito. Verbum dicitur filius Mariae: non per relationem realem inexistentem uerbo: sed perrelationem realem inhaerentem naturae humanae assumptae: & non per relationem rationis: quia circumscripto omni actu rationis, posita relatione filiationis in natura assumpta a uerbo: uerpum uere est filius uirginis.
¶ Secundum aliam opinionem similiter dicitur, sicut posita creatura a deo productam omnibus alijs circumscriptis: deus uere, & realiter est creator, & duns sine quacunque relatione distincta. Ita positis matre, & natura ab eo genita, ac eius assumptionea uerbo sine quacumque alia re, uerbum est filius uirginis: & non per relationem rationis, nec reale.
¶ Ad tertium falsum est, quid assumitur: nam si Ioannes haberet sex filios: Ioannes haberet sex paternitates secundum illam opinionem: alioquin mortuo uno filio adhuc esset paternitas eiusdem mortui: quia maneret paternitas, qui prius denomina bat eum patrem illius filij: ergo adhuc manet pater: quia manente forma manet eius denominatio. Sic plures gradus eiusdem qualitatis sunt simul in eo dem subjecto. Sic duae similitudines ad plures albos sunt in uno albo.
¶ Ad aliam probationem falsum est quod assumitur: quia accidentia formae habent distinctionem non a subjectis, sed ex natura propria. Nam si non essent in subjecto: essent distinctae seipsis: sic & in subiectis sunt seipsis distinctae. Similiter falsum est, quod potentia est per se ad formam in con¬ muni: sed omnis potentia actiua est perse ad formam, & formas sine ulares: quia non potest producere nisi formam fingularem.
¶ Secundo dubitatur. An uerbum in triduo mortis fuit filius Mariae. Similiter an nunc post resurrectionem sit filius Mariae eadem filiatione, qua prius.
¶ Pro responsione est aduertendum: qod siliatio nihil aliud dicit, nisi suppositum actu subsistens in natura producta intellectuali, uel sensitiua, ab alio eiusdem rationis, actu existente: siue suppositum istud habuerit illam naturam, quam per productionem accepit continue, siue cum interruptione. Per hoc patet, uerbum in triduo mortis non fuit filius uirginis: quia tunc non subsistebat in natura hamana: quia tunc non fuit natura humana christi: quia anima christi non fuit unita carni, sine qua unione non est natura humana.
¶ Patet secundo: quod post resurrectionem, est nunc & filius Mariae, & idem filius, qui prius supposito, quod beata uirgo sit gloriosa in corpore & anima: quia idem uerbum, eadem natura, eadem mater, & uirgo: licet natura similiter, & mater fuerit interrumpta: unde post finalem resurrectionem, Ioan. erit filius Tachariae, sicut fuit ante mortem utriusque: & eadem filiatione: quia idem uerbum, eadem natura humana, eadem mater. Nec impedit, quod nunc uerbum est homo pernouam productionem humanitatis resuscitatae.
¶ Siquidem resuscitatio productio est resuscitati: & illa non tollit generationeni praeteritam. Non enim tollit, quando eadem natura olim fuit accepta per generationem ex uirgine. Illa tamen filiatio non est aliquid distinctum respectiuum ab his absolutis inhaerens naturae humanae.
¶ Verum est, si tenetur opin. tertiae conclusionis diceretur. Si in resuscitatione reproducitur relatio filiat onis, quae fuit ante mortem christi filij ad matrem: uerbum est filius matris eadem filiatione: nec est inconueniens, quod idem numero reproducitus. Si uero filiatio non reproduce retur (quod uidetur possibile: cum non ut essentialis naturae reproductae) uide tur, quod runc post resurrectionem, etsifuit, & est idem homo, qui prius: non tamen filius Mariae sicut prius. Reproducitur autem filiatio prior: & ita manet in aeternum filius Mariae. Et licet in resuscitatione sit noua supernaturalis productio, ex qua secundum illam opinionem oritur noua relatio ad deum resuscitantem; illa tamen non tollit filiationem reproductam: sicut in prima generatione christi exuirgine, praeter filiationem orta est alia relatio ad prima causam efficientem, quae non fuit filiatio; quia natura genita humana non fuit eiusdem rationis cum deo producente, ut prima causa.
¶ Tertiodubitatur. Vtrum concedendum sit, quod natura diuina sit nata ex uirgine. Et arguitur quod sic: quia quicquid non dicens suppositum in recto praedicatur de uerbo: etiam praedicatur de essentia, siue natura diuina. Sed esse natum ex uirgine non dicit suppositum: quia conuenit naturae humane, & praedicatur de uerbo: ergo etiam de natura diuina.
¶ Praeterea in filio dei non est accipere nisi essentiam, & proprietatem: sed non dicitur natus ratione proprietatis: ergo ratione. essentiae.
¶ Ad hoc dubium supra dist. iiij. responsum est: ubi etiam dictum est quae sit differentia inter generari seu nasci: quae conueniunt tam naturae, quam supposito: & esse filium, quod soli suppo sito conuenit. Dictum estibi, quod uirgo Maria non est mater deitatis: nec deitas est filia uirginis: quia non est suppositum formaliter. Mater autem & filia: pater & filius, nomina sunt suppositorum de eodem dis. v. conclusione vi.
¶ Per haec ad dubium dicitur: quod non est concedendum, quod natura diuina sit nata ex uirgine: quia illud dicitur nasci temporaliter, quid de nouo producitur, aut subsistit in natura de nono producta. Nunc autem natura diuina non producitur a nouo: nec subsistit in natura humana de nonoproducta: quia subsistere est suppositi. Natura autem diuina non est suppositum saltem formaliter, nasci uero, & generarinon praedicantur nisi formaliter. Si tamen ex suppositione praedicarem tur identice natura diuina esset nata de uirgine: esset etiam filia uirginis: quia aliquid, cui natura diuina est eadem realiter ilicet suppositum uerbi, est genitum de uirgine, & filius uirginis.
¶ Adrationes dubij. Ad prima neget maior uniuersaliter quia licet praedicata diuina (hoc est conuenientia deo ratione alicuius intrinseci in deo, non rationc creaturae, quae non in portant suppositum) dicta de persona etiam dicuntur de essentia: secus tamen est de tenporalibus. Nam habere animam rationale, uoluntatem hum anam intellectum, concedit de uerbo, & non de diuina natura: & ita non dicunt suppositum. Ad secundum dicitur: quod filius dei neque ratione essentiae diuine; neque ratione proprietatis, dicitur natus ex uirgine: sed ratione naturae humanae ad unitatem sui suppositi assumpti: hoc autem conuenit naturae non diuinae: cum non sit suppositum.
¶ Et si dicitur, essentia diuina est incarnata: gitur ex uirgine nata: quia propter hoc uerbum conceditur ex uirgine natum: quia incarnatum. Rndetur negando consequentia: antecedens, enim concessum est sup. dis. v. conclusione v. & ibi declaratum, in quo sensu natura diuina concedit incarnata: & et in quo negatur. Ad probationem dicitur: quod uerbum non non dicitur natum ex uirgine; quia incarnatum id est carni unitum: sed quia subsistit in natura humana ex uirgine nata: hoc autem non conuenit naturae diuinae: ut etiam ibidem declaratum est conclusione lexta.
On this page