Quaestio 1
Quaestio 1
QVAESTIO VNICA. CIRCA hanc distinctionem quaeritur utrum assumpta natura, uel persona Christi: qud uerus est deus, & homo: poeb¬ tuit subiacere peccato.
¶ Quo ad primum articulum notandum, o ut A tagit magi, aliter rndendum, & loquedum erit de Christo secundum personam, & naturam diuiram: & aliter secundum naturam assumptam. Item aliter de natura assumpta: ut est haec natura in se: aliter ut est unita naturae diuinae tam persona li, quam beatifica unione. Aliter secundum potentiam ordinaram, aliter secundum absolutam.
¶ Secundo notandum, ut habitum est lib. ij. dist. xxxv. Peccare nihil aliud est, quam agere, uel omitrere contra dictamen rectae rationis. Est autem ratio recta, quae est conformis diuinae uoluntati. Rectitudinis enim omnium contingentium prima regula est uoluntas diuina: unde impossibile est rationem rectam discordare a diuina uoluntate, iu dicando aliquid esse non rectum, quod est a deouolitum. Eo ipso enim, quod aliquid est uolitum ipsum est rectum: unde manifestum est, quod impossibile est deum peccare: ut latius probatum est lib. ij. dist. xxxvij. Et quia materia haec ibidem est satis declarata: igitur breuiter hic transeo.
¶ Personam Christi secundum naturam diuinam peccare penitus est impossibile. Patet satis ex ultimo notabili: & ex dictis distinct. xxxvij. secundi.
¶ Secunda conclusio. Natura assumpta in se considerata potuit admittere peccata. Patet per magistrum in textu: nam natura assumpta potuit a uerbi dimitti ipsa in esse conseruata: & tunc sicut alius homo peccare potuit: quia nullam repugnantiam habuisset ad peccatum propter uoluntatis libertatem: & per consequens non plus, quam alius homo fuisset impeccabilis.
¶ Tertia conclusio. Natura humana a uerbo assumpta non dimissa peccare non potuit de potentia dei ordinata. Probatur: quia natura illa fuit, & est in beatitudine confirmata, cui repugnat omnepeccatum, quae beatitudo tollinon potest de potentia ordinata: sicut nec ab angelis confirmatis, & alijs beatis: de quo supralib. ij. distinct. vij. Vtrum autem natura assumpta peccare possit manens unita. Et an natura peccatrix assumi possit de potentia ab¬ soluta: tractatum est secundum duas opriniones contrarias distin. i. huius tertij. q. ij. Secundum has igitur opi. ponendae essent conclusiones oppositae: uidelibidem. Quantum ad articulum tertium, est primum dubium contra conclusionem primam. Deus secundum naturam diuinam potest peccare. Probatur: quia potest mentiri, & decipere: ergo potest peccare Tenet consequentia. quia omne mendacium est peccatn: similiter omnis deceptio. Antecedens probatur: nam deus potest dicere falsum scitum esse tale: nam Ioan. viij. ait. Si dixero, non nouieum: ero similis uobis mendax. Potuitautem hoc dicere, nam dixit totam illam orationem: ergo potuit dicere partem: scilicet non noui patrem: & ita mentiri. Item iij. Regum ulti. quaerenti domino. Quis decipiet Achab: cum respondisset spitus apostata. Ego decipiam, egrediar, & ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Dixit dominus. Decipies, & praeualebis. Egredere, & fac ita. Et sequitur. Dedit dominus spiritum mendaci pj in ore omnium prophetarum suorum. Ecce dominus mandauit spiritui, ut deciperet Achab: sed qui mandat aliquem decipi, ipse censetur decipere. Et si dicitur ad primum, licet posset proferre orationem falsam: non tamen posset eam asserere: ut soluit Scotus. Contra. Deus potest falsum aliquod reuelare alicui: quia potest propositionem falsam creare in intellectu alicuius, ut talis assentiat: immo assensum ipsum creare potest in mente alicuius. Est enim notitia a ppraehensiua similiter, & adhaesiua quaedam entitas positiua, quia qualitas absoluta: & per consequens potest deus illam in intellectu, quo uoluerit creare; & per consequens mentiri, & ita peccare.
¶ Adistam rationem dicitur breuiter, quod impossibile est deum peccare: quia impossibile est deuma se auerti: impossibile est etiam deum contra suam uoluntatem uelle, uel agere, ut ostensum est loco in conclusione prima allegato. Sed an deus possit reuelare falsum, non uideo, quinpossit, prout argutum est. Potest enim omnem actum peccati positiuum face¬ re: non tamen ideo peccare: ut dictum est dist. xxxvij. secundi libri. Et si mentiri simpliciter est dicere, asserere, uel re uelare falsum: non uideo, quin deus hoc possit de potentia absoluta: non tamensic omes mendacium erit peccatum: sed solum mendacium a creatura contra lege prolatum. Deillo loquitur Aug. libro contra mendacium sicut sup. dictum est de angelorum obstinatione. Quod probabile est dicere, quod deus tamquam causa totalis producit, uel conseruat odium sui, in uoluntate angeli apostatae. Nec hoc faciendo peccat: quia demeruit angelus apostata habere semper in uoluntate sua odium dei in poenam peccati sui. Nec hoc repugnat primae, & summae, ac essentia li ueritati: nec illud summae bonitati, repugnaret autem primae ueritati error in mente diuina. Sic impossibile est deum errare: sic repugnat primae, & summae bonitati odium dei in uoluntate diuina. Sicut enim deus errare non potest: ita nec se odire potest: secus in creatura: nam si creatura errat, si deum odit, ertorem illum, & odium causat deus, ut causa partialis in mente, & affectu errantis, & odientis. Quicquid autem deus causat; ut causa partialis: potest causare ut causa tota lis in genere causae efficientis. Si autem mentiri, & decipere includunt deformitatem: manifestum est eam non posse conuenire deo. Et ita communiter accipitur mentiri, & decipere. Huic responsioni concordat Petius de aliaco q. xij. primi sen. art. iij. prope finem. Haec dico nihil asserendo: sed tantum recitando desiderans in hoc informati, & subijcisententiae maiorum meorum. Verum illud, quod allegatum est ex Ioanne, non respicit christum secundum naturam diuinam: sed humanam, secundum quam uoca liter loquebatur: & dicere poterat falsum, tanquam partem orationis uerae: sed non potuit asserete illud falsum: quia in beatitudine confirmatus fuit: licet etiam quod allegatur ex iij. Reg. ulti. exponipotest, quod uerba sonantia in praeceptum, accipienda sunt, ut dicant permissionem: ut illa. Egredere, & fac ita: ut tantum ualeat: permitro, ut egrediaris, & ita fa¬ cias: ut exponit Nico. de Iyra. Tamen quicumque positiua deus permitrit: haec & facit: cum (ut alias dictum est) sine deo cooperante nihil positiuum fieri potest
¶ Secundo dubitatur iuxta litteram textus. Vtrum decuit deum assumere naturam humanam de massa perditionis de gne,cilic Adam: & non magis aliunde. Respondetur secundum sanctum Bona. dist praesenti. licet filius deipotuit assumere naturam huma nam aliunde, quae de genere Adam: congruentius tamen illam assumpsit de genere ipsius Adam. Tum primo propter seruandam rectitudinem iustitiae: ut scilicet eiusdem generis esset satis factor, cuius erat praeuaricator. Iuste siquidem ab eo exigitur emenda, in quo reperta est offensa. Secundo propter manifestandum dulcorem misericordiae, quae maxime apparet in tantae misericordiae condescensione: quod contemptus ab aduersario: ut cum redimeret suo generi personaliter uniretur. Tertio ad declarandum ordinem sapientiae, quae sic decreuit: ut omnes homines descenderent ab uno: ad repraesentadum illud uniuersale principium, quod deus est, aquo sunt oia. Quarto ad conseruandum altitudinem humanae naturae, quan deus in tanta dignitate creauerat: ut nulli alterius gnis esset obnoxia. Obquam est causam deus ipse uoluit esse redemptor, qui creauit: quia non minus est redimere, quam creare.
¶ Tertio dubitatur: cum duns assumereuoluit naturam de massa perditionis: qua re non assumpsitnatura indiuidualem ipsius Adam, qui fuit causa perditionis. Respondet idem: quod non decuit deum assumere ipsum Adam, secundum naturam indiuiduale: aliam tamen ab Adam descendentem: quia non conueniebat, ut persona dei assumeret naturam peccatoris: cum ipse in forma assumpta debet iudicare peccatores. Et qui alios de eccto iudicat: ipse non debet argui dpecto. Neque conuenit homini redimedo: quia siille homo, qui satis fecit, esset penae debitor non esset eius satis factiua passio ita deo grata, sicut hominis innocentis. Vix enim nocem sufficere satis facere pro se: immo nec per se: quia non acceptat opus nisi operans sit acceptus: sed nocens, & peccator. deo patri acceptus non est: igit nec opus eius. Si dicis: iuste qupeccauit poenas sol uit non innocens. Respondetur, quod uerum est de poenam ultionis: non autem de poens placationis. Illa magis est accepta, si ab eo sponte exhibetur, qui gratus est, & placens. Propter eandem causam non acceptauit naturam humanam ab utroque sexu per commixtionem seminum quia illa non sit sine peccati trans fusic ne, si res dimittantur suis naturalibus conditionibus. Sed nec naturam huma nam assumpsit de uiro: sed de faemina uirgine: ut qui in caelis habuit patrem sine matre: in terris haberet matrem sine patre: ne paternum nomen confunderetur, si alius esset pater christi in tertis, alius in eaelis. Vt quoque compleretur perfectio uniuersitatis in modo producendi hominem in esse. Productus enim erat primus homo sine uiro, & muliere: secundus a uiro sine muliere: caeteri a uiro simul, & muliere: restabat productio hominis a muliere fine uiro. Etiam ne dum omnia fierent miraculose nulla relinqueretur cooperatio naturae: & per haec occasio da retur erroris ueritatem naturae assumptae negantis. Etiam propter alias causas, quas ponunt coninter doct. Assumpsit autem sexum uirilem: quia caput futurus etat ecclesiae: quod non conuenit faeminae: sed uiro, qui caput est mulieris: ne quoque inassumptione peruerteret ordinem institutum. Si enim sexum faemineum assumpsisset, iam faeminas uiris praetulisset: & uiros sua naturali dignitate priuasset: nunc autem utrumque dignificauit: quia ipse naturam in sexu uirili assumpsit: & eam de uirgine matre accepit. Tantum de ista quaestione.
On this page