Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XVI. ST EN.S A dominicae passionis possibilitate: in hac dist. xvj. agit de eius necessitate, cuius distin. sentemn tia in his colligitur conclusionibus.

¶ Prima conclusio. Christus non tantum moriendi aptitudinem, quae sine peccato fuit in statu innocentiae accepit: sed etiam necessitatem patiendi in anima, & moriendi in corpore assumpsit.

¶ Secunda. Christus patiendi necessitatem non suscepit ex conditione suae naturae: sed sola misericordi uoluntate.

¶ Tertia conclusio. Christus de quolibet hominis statu ante peccatum, post peccatum, & antegratiam, sub gratia, & in gloria aliquam accepit conditionem. De primo peccati immunitatem, de secundo defectus, & penam. de tertio gratiae plenitudinem. de quarto impeccabilitatem, & perfectam contemplationem: nam habuit quaedam bona uiae, & quaedam bona patriae, sicut & quaedam mala uiae. Haec magister satis breuiter ostendit, & probat in textu.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum