Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO. XVIII. CIT magister de passione christi quam tum ad meriti principium: consequenter inuestigat eiusdem par sionis meritum. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod sibi, & membris meruit. Secundo modum, quomodo meruit membris suis aperit, dist. xix. Sententia huius distinctionis his tribus subnotatur conclusionibus.

¶ Prima conclusio. Christus per suam passionem nedum membris suis meruit redemptionem: sed & corpori suo immortalitatis gloriam, & animae impassibilitatem.

¶ Secunda conclusio. Manifestationem nominis dei, christus secundum hominem a principio suae conceptionis meruit: quod tamen post resurrectionem suam in euidem ti positum fuit.

¶ Tertia conclusio. Pronobis christus meruit sua passione, & morte: ut nobis esset uirtutis forma, & causa gloriae.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum