Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QVAESTIO VNICA. CIRCA hanc distinctionem quaeritur, utrum in christo fuerunt plures uoluntates sibi in uolito semper conformes. Tribus articulis quaestio absoluetur, notabilium scilicet conclusionum, & dubiorum

¶ Quantum ad primum notandum, quod sicut in una Christi hypostasi sunt duae naturae uere, & realiter distinctae, diuina scilicet, & humana: ut ex supradictis patet ita consequens est, quod in ipsa sint utriusque naturae proprietas, & potentiae: ut uult Dama. lib. iij. Tamen descendendo specialiter ad uoluntatem aduertendum, quod nomemn uoluntatis accipitur, quandoque generaliter, & large pro quo libet appetitu, siue rationali, siue sensisitiuo, siue naturali. Alio modo stricte & proprie tantum pro appetitu libero, qui sequitur cognitionem intellectiuam siue rationis: unde in homine totponuntur appetitus, quot potentiae appraehensiuae: & ita sicut est alia appraehensiua gustus: alia uisus: alia auditr: alia odoratus: alia tactus: ita est alia uirtus appetitiua propria huius, & illius: alia quoque est delectatio propria consequens hanc apprae hensionem, & illam: communiter tamen de appetitu sensitiuo loquimur, sicut de uno, qui sequitur imaginatiuam. Quia sicut illa uirtus imaginatiua appraehendit obiecta omnium sensuum, & in praelentia, & absentia: sic suus proprius appetitus delectatur in illis, si sint conuenientia: uel dolet si sint disconuenientia. Sed sicut non obstante illo sensucommuni, qui dicitur imaginatiua apphensiua omnium objectorum possibilium, nihilominus ponuntur sensus particulares appraehensiui obiectorum particularium distinctorum: ut uisus uisibilium tan¬ tum: auditus sonorum &c. Sic non obstanteappetitu consequentia imaginationem, qui potest appetere singula sensibilia, si sint conuenientia: & refutare, ac dolere si sint, disconuenientia, oportet nihilominus ponere appetitus particulares distinctos per ter illum communem sensitiuum, consequentes particulares potentias appraehensiuas, quae dicuntur sensus exteriores. Et sicut ponitur distinctio in appraehensiuis: sic in appetitiuis: qualis autem sit illa distinctio uisum est in. ij. distin. xvi. Praeter autem illas potentias ponitur appetitus, seu uoluntas naturalis: de quo magis dubium est, an sit distincta a uoluntatelibera uel non.

¶ Pro quo secundo notandum, quod uoluntas naturalis accipitur tripliciter. Vno modo generaliter pro inclinatione naturali rei cuiuslibet ad suam propria perfectionem, & haec inclinationon est aliquid distinctum a re ipsa: neque est aliquis actus elicitus, sed est res ipsa nata ex conditione naturae recipere, prpriam perfectionem, aut talem produce re, secundum dicitur: materia inclinatr, & appetit formam: & agens inclinatur ad agendum.: Pot etiam illa inclinatio; dici proprietas, siue forma accidentalis natura rei consequens, ut grauitas, per quam graue mouetur ad locum naturalem. Nec est aliquid absolutum distinctum ab appetente, & eius proprietate: & illa inclinatioquandoque est aptitudinalis: quiamoque actualis. de qua infra dis. xxiij q. i. in dub. iij. Sed uide, ne dicta hic aliquo modo contradicant dictis infra. Ista ergo uoluntas naturalis non distinguitur a uoluntate libera in homine: sed eadem potentia appetitiua, quae est realiter aia hoins; est uoluntas naturalis, & uoluntas libera: licet alia roione dicitur uoluntas naturalis, & alia ratione libera. Libera enim dicitur in ordine ad actumelicitum, quem habet in sua potestate. Naturalis inquantum nata est recipere perfectionem aliquam, aut recepta coseruare a contrario. Sedo modo accipitur uoluntas naturalis, ut distinguitur contra potentiam supernaturalem: & sic uoluntas naturalis, siue in puris naturalibus existens est uoluntas non informata donis gratuitis, de quo di¬ ctum est in. ij. dist. xxiij. Tertio modo accipitur uoluntas naturalis pro uoluntate eliciente, uel recipiente actum conformeninclinationi naturali, quae semper est ad commodum: siue illum eliciat libere, siue necessario ad ostensionem commodi: ut dictum fuit dist. xv. & de primis motibus. infra dist. xxiij. q. i. dub. iij.

¶ Tertio notandum: quoluntatem unam alteri conformati, eliciendo actum potest contingere tripliciter: ut tangit Ockam distinct. ultiprimi sen, scilicet in obiecto seu uolito: in actu: in modo. In uolito, quando una uoluntas uult idem, quod uult alia: ut dum utraque uoluntatum tendit in idem obiectum. In actu, quando una uoluntas uult illud, quod alia uult ipsam uelle: ita quod ista actu elicit, quem alia uoluntas uult eam elicere: licet non respectu eiusdem ob jecti, uel noliti: ut si dominus prcipit seruo aliquid uelle: quod tamen non uult per eum fieri: sicut dins praecipit Abraae immolare filium suum Isaac, quem tamen noluit immolari: Abraam habens uelle elicitum circa immolationem filij, habuit uoluntatem conformem uoluntat: diuinae in actu: non autem in objecto: In modo quando consimili modo uult una uoluntas, quo modo uult alia; ut quod uelit simpliciter, quod alia uult simpliciciter: aut sub conditione, quod alia uult sub conditione.

¶ Quantum ad secundum articulum, est haec prima coclusio. In christo fuerunt plures uoluntates, diuina scilicet, & humana ab inuice realiter differentes. Probatur conclusioaucto. per magistrum in tex allegatis, & ratione. In christo fuerunt duae naturae diuina, & humana realiter tanquam in creatum, & creatum distinctae, quarum quelibet habet uoluntatem, uel peridentitate, ut diuina, uel ut partem essentialem, ut humana: ergo conclusio uera. Consequentia nota: & antecedens pro prima parte patet ex dictis supra dist. j. & seque Secunda pars patet: quia uoluntas diuina est eadem essentiae diuinae: ut patuit in primo. Et uoluntas humana: quia est realiter anima, quae est pars essentialis: non christi seu suppositi uerbi: quod est simplex, & incompositum: sed naturae humanae as¬ sumptae; quae quia est creatura, differt realiter secundum se tota, & omnes suas partes a creatrice essentia.

¶ Secunda conclusioAccipiendo uoluntatem large pro quo libet appetitu, in Christo triplex est uoluntas humana rationalis, sensitiua, & naturalis: non re, sed nomine distincta Prima pars probatur, quia in christo est humana natura perfecta: ergo in eo sunt quaecunque ad eius perfectionem requiruntur. Sed haec triplex uoluntas est de perfectione humanae naturae: quia pars eius essentialis, & formalis: ergo &c. Secunda pars probatur: quia illi appetitus in homine sunt una anima realiter, quae est simplex, & indistincta: ut habitum est in. ij. dist. xvi. nisi diceretur, quod natura lis appetitus esset tota natura humanam, & non anima tantum: tunc consequenter dicendum foret, quod appetitus naturalis distinguitur ab aliijs, sicut totum a parte. Tertia pars probatur: quia illi appetitus sortiuntur diuersa nomina: quae non sunt synonyma propter diuersitatem actuum, quos connotant: de quo latius in. ij. loco statim alleg.

¶ Tertia conclusioVoluntas rationalis uolitione absolutain christo semper conformabatur uoluntati diuinae in uolito. Probatur: quia uoluntas rationalis in Christo fuit rectissima: sed omnis uoluntas recta conformis est suae regulae in uolito scito esse tale: ergo. Non enim potest uoluntas recta contraria, aut difformis esse fuae regulae uolendo aliud, quam uoluntas, quae est sua regula, dum nota fuerit: sed diuina uoluntas est regula omnium uoluntatum rationabilium creaturarum: nunc autem uoluntas rationalis in Christonouit per intellectum omnia uolita a uerbo, tam cognitione beatifica, quam infusa: igitur.

¶ Quarta conclusio. Voluntas rationalis in christo uolitione conditio nata, & sensualis, ac ut natura, aut ut sensui coniuncta, non semper fuit conformis uoluntati diuinae in re uolita. Patet conclusio quantum ad omnes partes ex dictis supra distinct. xv. nam uoluntas diuina uoluit Christum pati, & mori: sed uoluntas humana rationalis conditiona ta: & uoluntas sensualis, quae est appe¬ titus sensitiuus; etiam uoluntas, ut natura: & ut coniuncta appetitui sensitiuo, passionem & mortem horruit: ut dictum est sup.

¶ Quinta conclusio. Quantum ad uolendi actum quae libet uoluntas in Christo homine perfecte conformabatur uoluntati diuinae. Probatur quaelibet uoluntas humana in Christo sic uoluit, quomodo eam uelle diuinae uoluntati complacuit: igitur. Consequentia nota. Antecedens probatur: quia quamuis deus non uellet hoc, quod sensualitas, uel uoluntas, ut natura sensui coniuncta uolebat: uolebat tamen illum actum utriusque uoluntatis inquantum secundum Dama. permittebat unicuique partium animae agere, & pati quod sibi erat naturale, & proprium, quantum expediebat ad finem redemptionis humanae, & ostensionem ueritatis naturae: ut dicit sanctus Tho. dilc. praesenti q. ij. Voluit ergo diuina uoluntas sensualitatem Christi, & uoluntatem, ut natura &c. ad oppositum sui uoliti, & ad commoda naturae inclinari secundum propriam conditionem.

¶ Sexta conclusio. Quaelibet uoluntas in Christo conformabatur uoluntati diuinae, quoad omnem modum fui actus, quo uoluit eam uelle. Patet; quia uoluit diuina uoluntas uoluntatem humanam rationalem absolute uelle mortem, & nolle ex conditione: & utrumque sic uelle, & nolle ex charitate. Caetera sic uelle secundum conditionem naturalem cuiuslibet: & sic quaelibet uoluit: ergo in modo uolendi uoluntatis humanae cum diuina in Christo plena concordia fuit

¶ Quantum ad tertium articulum est primum dubium: utrum in Christo fuerit rebellio sensualitatis contra rationem. Et uidetur, quod non: quia in beatis non est talis rebellio: cum in eis sit plena satietas omnis desiderij, & appetitus: sed Christus fuit uerus compraehensor, & caeteris beatior: igitur nec in Christo fuit talis rebellio. In oppositum est conclusio quarta cum dictis dis. xv. Item Christus eluriuit secundum sensualitatem. Mat. iiij. & tamen ad tentatoris suggestionem comedere noluit. Item in cruce sitiuit. Sitio, inquit. Ioxix. & tamen dum gustasset, bibere no¬ luit. Matth. xxvij. & sic uoluit aliquidsecundum appetitum sensitiuum, quod noluit secundum uoluntatem rationis: ergo rebellio. Respondetur secundum beatum Tho. dist. praesenti. q. ij. ar. ij. quod pugna, seu rebellio sensualitatis ad rationem in nobis ex tribus causatur. Primo ex diuersitate uolitorum: quia sensus naturaliter inclinatur, & appetit carni conuenientia, quae nonnunquam uoluntas rationis libere respuit: ut patet de continente. Secundum patet: quia sensualitas in suum uolitum effrenate, & sine regimine rationis fertur. Tertio: quia sensualitas effrenate tendens in suum uolitum, motum rationis retrahit, uel impedit in toto, uel in parte. Haec duo ultima in Christo non fuerunt: non enim fuit in appetitu sensitiuo aliqua inclinatio actus, uel delectatio contra uolitionem rectam: cuius duas causas addit Ockam in suo. iij. q. xij. Vna, quia deus non coegit cum appraehensione sensitiua ad causandum talem actum, uel delectationem. Vff el secundo: quia habuit multas uolitiones rationis: uel unam intensam, per quam tales actus sensitiui appetitus impediuntur. Sicut patet per experientiam, quod aliquis habens actum desiderij, uel delectationem in appetitu sensitiuo: respectu praedicti actus potest tam intense cogitare, & uelle ad oppositum: puta cogitare passionem Christi: poenas inferni: uel gaudia paradisi: quod totus ille actus appetitus sensitiui, & delectatio corrumpitur. Vnde patet, quod uolitio habet propriam efficaciam corruptiuam, uel productiuam super qualitates corporales: sicut etiam aliquis per solum actum uolendi, aut tristitiam acquirit, aut sanitatem: In Christo autem fuit intensissima contemplatio diuinorum: ideo non potuit surgere in eius sensu aliqua uitiosa rebellio impeditiua quomodolibet rationis in actibus suis. Etiam ut dicit Thom. nunquam motus sensualitatis in aliquid ferebatur, nisi praeordinaretur a ratione. Et sic quamuis uoluntas rationis non uellet illud uolitum, in quod sensualitas tendebat: uoluit tamen quod sensualitas in illud tenderet. Similiter sicut dictum est de uoluntate diuina, & hunana supra conclusione. v. & sic etiam motus sensualitatis non impediebat mod tum rationis: quia non erat uiolenta redundantia potentiae in potentiam in christo. Et ideo quantum ad uelle, seu appetere fuit sensualitas plenm subjecta rationi. Quantum uero ad uolitum fuit rebellio, quantum illam esse uoluit uoluntas rationis, & non ultra. Voluitautem quam tum istam conducere nouit (secundum regulam diuinae uoluntatis) ad liberationem, ac redemptionem generis humani. Sic ergo omnes motus sensitiuis & uoluntatis, ut naturae: & ut appetitur sensitiuo coniunctae fuerunt uolitia uoluntate rationis: ut per haec dolor passionis augeretur: & copiosa fieret redemptio peccatorum. Per hoc patet ad dubium.

¶ Ad rationem ante oppositum dicitur, quod licet Christus fuit beatior caeteris, quantum ad portionem superiorem: tamen eius beatitudo no redundabat in uires inferiores: & ideo non fuit in Christo perfecta quietatiotem suum finferiorum, neque inferioris portionis rationis, sicut in caeteris beatis, ideo potuit in Christo esse aliqua rebellio.

¶ Secundo dubitatur de oratione Christi facta ad patrem in orto pro passionis ablatione: utrum christus oras patrem pro calicis trans latione uoluerit liberari ab imminente passione. Quod sic: quia alias ficte orasset. Ficte enim orat, qui illud, pro quo orat, neque uult, neque desiderat.

¶ In oppositum est illud Esa. siij. Oblatus est: quia uoluit. Respondetur breuiter post beatos Tho, & Bona. per quatuor propositiones.

¶ Prima Orare non conueniebat Christo secundum diuinitatem: sed tantum secundum assumptam humanitatem. Probatio partes primae: quia secundum Dama. Gratio est ascensus mentis in deum: & ita est inferioris ad superiorem: & minoris ad maiorem: sed Christus aequa lis fuit patri secundum diuinitatem: & ideo nihil, quod in minorationem sonat Christo attribuendum est secundum deitatem: ideo sicut secundum illam non obedit patri: sed cunctis imperat cum patre: ita secundum eandem non orauit patrem: sed cum patre orantibus peti¬ ta concessit. Secunda pars patet: quia omnis oratio est inferioris ad superiorem pro supplemento alicuius Idefectus, quem inferior non sufficit subleuare: sed Christus secundum naturam humanam fuit minor patre: secundum illam etiam uarios assumpsit defectus: ut moriendi necessitatem, & poenalitate, ad quorum amotionem non suffecit natura humana in christo: ut dictum est praecedenti dist. Itemad subleuationem defectuum spiritualium suorum membrorum, & collatione spiritualium chrismatum secundum humanitatem non suffecit: cum solus deus peccata dimittit, & gratiam infundit: non ut homo, sed ut deus: ergo pro his secundum humanitatem patrem orare congruebat.

¶ Secunda propositio. Christus eo modo pro calicis trans latione orauit, quo ipsum a se transferri uoluit. Patet propositio: quia non uoluit eum trans ferri simplici, & absolute secundum uoluntatem rationis; sed conditionaliter: ideo & conditionaliter orauit, dicens. Si possibile est, scilicet secundum diuinam praeordinationem. Et itetum. Non mea: sed tua uoluntas fiat. suam uoluntatem dicens uoluntatem sensualem, aut carnis infirmae: non portionis spunalis ad sufferendum promptae. Quon aut, & secundum quam animae partem pati uoluit: & secundum quam noluit, supra dictum est disxv.

¶ Tertia propositio. Quanuis Christu secundum rationem, orationem patri proposuit: hanc tamen ut sensualitatis aduocatus in eius persona obtulit. Primum patet: quia sensualitas: ut talis patrem deum noscere non potuit. cum pater deus spiritus sit: & ita in sensibilis: & ideo patrem inuocare non potuit. Incognitus enim non potest oratione inuocari. Gratio ergo facta est, & patri proposita per Christum seeundum rationem, secundum quam nouit patrem. Secunda pars probatur: quia orando pposuit patri appetitum iensualitatis, quae simpliciter pati refugit: ergo prosensualitate non pr ratione orauit: sed sensualitatis aduocatus fuit

¶ Quarta ppositio. Gratio christi in omi eo quid absolutem uoluit, est exaudita: non autem in eo, quod uoluit conditionaliter aut uoluntate ut natura. Prima pars patet: quia Christus absolute semper uoluit concordare uoluntati diuinae: ergo quaecunque illa uolun tateorauit, obtinuit. Haec autem est uoluntas rationis, quae simpliciter, & absolute dicitur uoluntas. Et de hac dicit apostolus. Heb. v. Qui in diebus carnis suae preces supplicat onesque ad eum, qui posset illum saluum facere a mortes cum clamore ualido, & lachrymis offerens: exauditus est pro sua reuerentia. Secunda pars patet: quia multa orauit pro se, & suis membris: quae tamen non simpliciter uoluit: sed sub conditione: ut illud in cruce. Pater dimitte illis: quia nesciunt, quid faciunt. Non hoc absolute uoluit: sed conditionaliter: si conuersi poenitentiam agerent. Et per hoc possunt, multae scripturae concordari: quarum aliquae asserunt christum non exauditum, ut illud ps. Clamabo per diem, & non exaudies. Aliquae asserunt semper exauditum: ut illud lo. xi. Ego autemsciebam, quia semper me audis.

¶ Per hoc ad rationem dicitur, oratio christi non fuit ficta. Tum quia non fuit nisi pro eo, quod uolebat appetitus sensitiuus, in cuius persona orationem proposuit. Tumquia, ut dicit sanctus Bonauen. quia illae orationes (li cet exauditus non sit) non tamen fuerunt frustra, quia magis fuerunt ad nostram eruditione, quam ad petiti impetrationem. Similiter magis ad ueritatis humanae naturae ostensionem, ac pietatis, & misericordiae. Etiam ad ostendendum, erat deo obediens, & non contrarius, dum orando eum, ut suum principium recognoscebat: ut dicit sanctus Tho. Item ad nostrae imbecillitatis confirmationem: ut non diffidamus, si pericula passionum perhorremus: & per hoc spem erexit in nobis contra naturalem aduersitatis timorem. Item ut ostenderet uoluntatem nostram diuinae uoluntati in omnibus subi jciendam: praesertim ineo, quod addidit in conditione apposita. Veruntamen non sicut ego uolo: sed sicut tum. Et in hocordinauit in nobis charitatem, quae effectum nostrum diuinae uoluntati per omnia conatur subijcere: unde magis in oratione pro nobis orauit, quae pro se. Haec Bona. Et ad hoc facit uerbu Hila. x. de trinit. secundum quod allegat, & exponit magister in fine psentis dist.

¶ Vltimo dubitatur utrum christus secundum quod homo dubitauit de sua passione: & uidetur quod sic: quia dicit Amb. 113. de trinit Christus, ut homo dubitauit, ut habetur in littera.

¶ In oppositum: in christo non fuit ignorantia, ergo nec dubitatio: quia dubitatio praesupponitignorantiam.

¶ Pioresponsione aduertendum secundum beatum Thom. dubitatio dupliciter accipitur. Vno modo proprie pro motu intellectus in utramque partem contradictionis cum formidine determinandi alteram. Et sic uidetur esse priuatio assensus utriusque partis contradictoriarum eis appraehensis: nam qui duo contradictoria appraehendit, & neutri assentit; dubitat utrumque: itaque uidetur, quod dubitatio nihil positiuum dicat per ter appraehensionem propositionis scilicet priuationem assensus utriusque contradictoriarum. Alio modo capitur dubitatio improprie, ut transfertur ad formidinem assectus in aggrediendo, uel sustinendo terribile. sic dicimus de formidoloso, quod dubitat aggrediinimicos. Primo modo dubitatio contingit ex defectu scientiae: quia ne scit, quae partium sit uera. Secunm do contingit ex infirmitate, & defectu fortitudinis.

¶ Tunc dicitur ad dubium, quod in christo non fuit dubitatio de passione primo modo, quam certissime nouit imminere secundum omnes circumstantias: nam plenus fuit gratiae, & ueritatis. Sed secundo modo: quia in christo fuit infirmitas carnis, quam laesionem mortis imminentem sensus trepidauit. Ideo erat talis trepidatio in sensualitate: quamuis esset summa securitas in ratione, quae auxilium diuinum imminere uidebat: quid sensus appraehendere non potuit. Et per hoc dicitur ad Amb. quod loquebatur de dubita. tione secundo modo quantum ad sensualitatis timorem, quem dum ostendit, uidebatur hominibus dubitare: & non quam tum ad rationem. Et hoc est, udicit magister, quod Amb. uoluit, quod christus dubitauit: non secundum dubitationis affectum: sed dubitantis gessit modum: ut hominibus dubitare uideretur. Et tantum de illa quaestione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1