Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXI. RIORIRVS distinctionibus magister egit de passione dominica quantum ad eius initium, & progressum. In sequentibus duabus distinctionibus agit de ipsa quantum ad eius terminum. Et quia in morte christi consummata est eius pascio: mors autem separatio: est animae a corpore. Ideo primo agit de animae corporis, ac deitatis separatione dist praesenti. Secundo de separatorum consequenti denominatio ne dist. xxij. Colligtur autem sententia textus in his tribus subnotatis conclusionibus.

¶ Prima conclusio. In mortechristi ab humanitate separauit se diuinitas foris ad defensionem: non tamen intus defuit ad unionis solutionem.

¶ Secunda conclusio. Potentia deitatis anima diuisa est a carne; sed neutrum a uerbo dei in christi morte.

¶ Tertia conclusio. Quicquid patitur caro unita uerbo, debet dici deus pati: licet uerbum nec moti, nec corrumpi potuerit, nec mutari. Ex hac conclusione elicit, & infert, quod sane dici potest: deus est mortuus, & non mortuus: passus est dei filius, & non passus: sed secundum alteram naturam passus: sec undum alteram impassibilis.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum