Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QVAESTIO VNICA. CIRCA hanc distinctionem V. ¶TQX quaeritur utrum propter soOT lius animae separationem a jEr:xodi carne, christus fuerit uere mortuus manente unione diuinitatis cunutraque.

¶ In huius quaestionis solutione, quae ex praedictis pendet tres succedent articuli. Primus notabilium: conclusionum alter: tertius dubiorum.

¶ Quantum ad primum, supponitur ex supradictis, quod in christo duplex fuit unio. Vna partium humane naturae inter se animae scilicet ut formae: & carnis, ut matetiae, per quam ex ipsis constitutum est conpositum substantiale uiuum in natura humana. Secunda fuit urio suppositalis, siue hypostaticanaturae humanae, & utriusque eius partis cum natura diuina in persona uerbi, dequa latius dictum est up. dist. i

¶ Secundo notandum, o secundum duplicem naturam in christo, duplex fuit uita in christo. Vna diuina summa, & aeterna: qua persona christi: quae & persona est uerbi, uiuit seipso necessario inalterabiliter, & immutabiliter: quae ab illa persona tolli non potest. Secunda est uita naturae humanae assumpte, qua anima christi uiuit immediate essentialiter: caro mediate formaliter, & uerbum earum assumptione per communicationem idiomatum contingenter. Natura enim humana in hoc uiuere dicitur: quia habet animam, quae est uita substantialiter tanquam sui partem. Anima uero uiuit immediate essentiali ter: quia secundum propria naturam operationum uitalium est productiua. Caro uiuit: quia est subjectum formae uita lis scilicet animae ipsam informantis, & perficientis. Verbum uero hac uita humana, quam contingenter assumpsit, uiuit, per idiomatum communicationem, secundum quam, proprietates naturae assumptae communicantur personae assumenti: sic namque uerbum uiuere non est aliud, quam uerbum in natura uiuente subsistere: de quo sup. dist. vij.

¶ Tertio notandum, quod mors hominis non est nisi separatio animae a corpore. Hac enim aia a corpore separata totum compositum moritur: quia desinit esse compositum: caro moritur: quia priuatur forma, quae essentialiter est uita. Anima etsi a nihilari potest: manens tamen mori non potest: quia seipsa uiuit essentialiter: & non per aliquid superadditum. Vnde impossibile est animam esse, & non uiuere: sicut impossibile est, inimam esse, & non esse animam. Verbum per idiomatum communicationem moritur, quamdo desinit subsistere in natura assumpta uiiente. Haec breuiter de articulo primo.

¶ Quantum ad secundum articuium est conclusio prima. In passione christi anima realiter, & uere separata est a carne. Probatur: quia inclinato capite tradidit spiritum. Ioann. xix & Matt. xxvij. Clamans uoce magna emisit spiritum. Illa traditio, & emissio spiritus fuit separatio animae a carne.

¶ Secunda conclusio. Separatione animae christi a carne non solum christi humanitas, & corpus: sedet ipse christus uere fuit mortuus. Probatur: quia uere moritur, qui uita, quam habuit, priuatur: sed tam humanitas christi, quam corpus: & ipse christus, seu uerbum in separatione animae priuatum est uita, quam habuit. De humanitate patet: quia per separationem animae desijt esse humanitas: ergo desiit habere uitam: quia quod nihil est, in se non habet uitam. De corpore manifestum est. De christo, seu uerbo patet: quia separata anima a carne, desiit uerbum subsistere in natura humana uiuenre. Tum quia post separationem caro, & anima christi non fuere natura humana. Tum quia illud, quod assumpsit id est natura humana non fuituiua. Item mortuum uere praedicatur de natura humana, quae fuit: & de eius supposito proprio, si assumpta non fuisset: ergo etiam uere praedicatur de supposito diuino percommunicationem idiomatum. Consequentia patet ex dictis supra dist. vij.

¶ Tertia conclusio. Quamuis in mortechristi facta est animae, & carnis separatio: mansit tamen diuinitatis cum utraque indissoluta unio. Prima pars patet ex conclusione prima. Secunda probatur: quia christus sepultus est, & simul descendit ad inferna: ut dicit sumbolum: non autem descendit, nec sepultus est secundum diuinitatem, secundum quam est immutabilis: igitur secundum naturam assumptam sibi unitam. Nihil autem assumptae naturae fuit in sepulero nisi conpus: nec in infernonisi anima: & christus utrobique fuit: ergo utrobique fuit natura diuina unitanaturae assumptae: in sepulcro carni: in inferno animae. Patet etiam auctoritate magistri, & allegatorum per cum in textu. Ad idem beatus Bonauent. adducit rationes, quae congruitatem ostendunt, non tamen sufficiem ter factum probant.

¶ Quantum ad articulum tertium est primum dubium: cum (ut dicit magister dist. ii.) diuinitas unita est carni mediante anima: ergo separa ta anima a carne soluta est unio: nam sublato unionis medio tollitur unio. Ad hoc potest dupliciter responderi, secundum duplicem opinionem, quae tactae sunt sup. q. ii. dist. j. ibi uideatur satis late.

¶ Secundo dubitatur: utrum caro christi fuisset resoluta, seu putrefacta in sepulcro: si dilata fuisset resurrectio. Respondetur, licet caro christi in sepulcro habuit causas intrinsecas, & extrinsecas naturales ad suiresolutionem non obstanteuione eius cum uerbo: non tamen fuisset resolutum: sed a putrefactione conseruatum nouo miraculo. Primum patet: quia fuit intrinsecus humor, & calor: similiter extrinsecus sicut in alio corpore mortuo: nec impediebat unio: quia illa non obstante corpus fuit passibile, mortale, & mortuum, & non gloriosum. Itemper actionem caloris naturalis, etiam per sudores aliquid corporis christi resolutum fuit: quia uere nutritum est, uere sudauit: ut supponitur: quae non siunt sine resolutione corporis: nec quantum ad illa impediebat unio: ergo similiter ex ratione unionis non fuit impeditaincineratio. Quod autem non fuerit, nec fuisset in sepulcro resolutum: patet per illud prs. Non dabis sanctum tuum uidere curt uptionem. Glos. Nec corpus sanctum, per quod & alij sanctificandi sunt, patieris corrumpi putrefactione. Quamuis enim christus assumpsit corpus nostrum cum defectibus paenalibus corporis uiui, non tamen cum opprobrijs corporis mortui. Illis enim meruit nobis ablationem eorum; istis autem mereri non potuit: quia tempus merendi morte terminatur. Inutiliter ergo istos assumpsisset: imio non solum inutiliter, sed etiam in periculum fidei nostrae: quia in incredulitatem resurrectionis. Vnde ps. xxis. Quae utilitas in sanguine meo; dum descedo in corruptionem glos. Aug. Si enim statim non resurgo, & corpus corrumpitur; nemini annuntiabo; nullum lucrabor. Quod etiam corruptio corporis fuit impedita nouo miraculo: patet: quia per miraculum fuerunt causae corruptiuae tam intrinsecae, quam extrinsecae fuspensae ab actione corruptiua: illa au¬ tem suspensio fuit miraculosa: quia supernaturalis. Quod autem fuerit nouum miraculum (dicunt, enim quidam, quod de nouo: seq antiquo miraculo, quo corpus illud fuit indissolubiliter unitum uerbo: contra quos probatur, quod nouo miraculo) quia illo miraculo aniiquo, quo corpus uniuit uerbo, non impediuit corporis, sed nec animae impassibilitatem: cum illud corpus sit passum, & mortuum. immo sieius passionem impediuisset: ex quo corpus fuit passibile: non obstante illa unione hoc fuisset nouo miraculo: sic quod prohibuiteius resolutionem post mortem, cum fuerat corruptibile; fuit nouum miraculum. Ita sentit Sco. Verum, siue non uo siue ueteri miraculo, certum est, quod miraculose suspensae sunt causae naturales corpus naturaliter resoluere potentes.

¶ Sed di. uidetur, quod corpus christi, sit in sepulcro corruptum. Probatur: quia fuit forma cadaueris informatum: & haec est magna corruptio, si corpus prius uiuum sit corpus cadaueris. Antecedens probatur: quia aut separatio ni animae a carne successit alia forma substantialis, uel nulla. Si nulla: igitur materia stetit nuda. Si aliqua non uiuens: ergo cadaueris. Respondetur tenendo unitatem formae substantialis in composito: dicendum, quod nulla substantialis formasuccessit separationianimae: sed materia corporis christi fuerat nuda, quantum ad formas substantiales: non habens in se per illud triduum, quo fuit in sepulcro, aliquam formam substantialem: habuit autem formas accidentales: nec magis hoc est impossibile, quam dicere, quod materia stetit sine forma specifica: quia sicut per naturam non potest stare nuda: ita nec sine forma specifica: & ergo si diceretur, quod separata formasubstantiali specifica scilicet anima intellectiua: ibi mansit forma corporeitatis (quia sensitiua non mansit, alias non fuisset mortuus) oportet concedere, quod materia corporis stetit sine fonma specifica: aut quod subintrauit forma cadaueris

¶ Tertio dubitat, utrum ipsa separatione anima chricti facta sit impassibilis. Hic respondet safactus bon, quod non est certum ex auctoritatibus, utrum anima Christi statim post separationem facta sit impassibilis: aut in corporis glorificatione: ideo quodlibet horum sine periculo sentiri potest. Veruntamen probabilius uidetur, quod statim fuerit facta impassibilis post separationem: quia anima Christi non fuit passibilis: cum semper fuerit beata: nisi per miraculum, & propter nostram salutem: ut sua passione mereretur nobis impassibilitatem: sed post separationem non erat locus merendi: ideo tunc anima non debuit pati. Et subdit: nec hoc solum de anima christi probabile est: sed etiam de cuiuslibet uiri iusti, in quo non reperitur post separationem aliquis reatus peccati: quod talis a prima separatione a corpore statim fuit impassibilis: dum tamen separatur separatione diffinitiua, & finali, non ad tempus propter gloriae manifestationem, sicut factu est in lazaro, & alijs resuscitatis. Nec obstat, quod caro Christi non statim fuerit gloriosa, & impassibilis facta, quia anima erat propinquior ad gloriam (quia beata) quam caro.

¶ Praeterea dilatio impassibilitatis in carne faciebat ad fidei confirmationem: ut ostenderetur christus uere passus, & mortuus. Haec sanctus Bonauen.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1