Quaestio 1
Quaestio 1
QVAESTIO VNICAn. CIRCA hanc distinctionem quaeritur, utrum reparatiogeneris humani necessario facta fuit per passionem hominis Christi.
¶ Insolutione huius quaestionis tres erunt articuli. Primus nota bilium pro declarationibus terminorum. Secundus conclusionum ad quaestionem respondentium. Tertius dubiorum soluendorum.
¶ Quantum ad primum nota, quod beatus Ansel. can. archieps, hanc quaestio nem soluendo in duobus libris. Cur deus homo, quatuor per ordinem ostendere nititur, per quae quaestio illa soluitur. Primum, quod hominem ad beatitudinem creatum, & a iustitia lapsum necesse fuit reparari: nedeus in suo opere frustraret: & in uanum fecerit, quod de tam sublimi natura facere cepit. lib. ij. e. iiij. Secedum, quod homo sine satis factione redim non potuit: quia peccando honorem deo abstulit, quem ut satis faciendo pro peccato redderet, debitor fuit: quadiu igit non satisfecit, in cuspa fuit. Item deum relinquere peccatum impunitum, injusium est, & indecens. Si autem sine satis factione peccatum dimitteretur: impunitum relinqueret Haec lib. j. ca. xj. & sequentipraesertim. c. xix. Nec impotentia satis faciendi hominem excusat: quia sua sponte in illam impotentiam cecidit. Nec solamisericordia remittere potest sine satis factione; quia tunc dimitteretur peccatum inordinatum: cum nihil aliud sit peccatum sine satis factione ordinare, quamipsum punire. In regno autem suo nihil potest inordinatum dimittere. Tertium, quod satis factio illa fieri non potest nisi per hominem deum: quia satis factio fieri non potest, nisi reddatur maius, quam sit illud, pro quo non debuit peccate. Non debuit autem protota creatura peccare: igitur maius aliquod tota creatura reddendum erat: illud esse non potest nisi deus: nec debuit nisi homo: igitur necesse est, ut eanfaciat deus homo: ut tangitc. xxi. lib. i. & lib. ij. c. v. & vi. Quartu, oportuit deum hominem satis facere per passionem, & mortem: quia quiper suauitatem peccauit: per asperitatem satis facere debet: ut lib. 13.c. xi. &c. xix. late quomodo ablatio uitae sanctissimae per mortem, quam sponte prohonore patris sustinuit; pro omnium peccatis sufficientissime satisfecit.
¶ Sed quamuis rationes illae beati Ansel. deuotae sint, & apparentes: tamen nisi procedant ex ordinatione diuina praesupposita, nihil probant. Dum autem ex illa procedunt, inferunt quidem necessitatem consequentiae non consequentis: quia sequitur, deus ita praeordinauit homine redimi: ergo sic est redemptus. Cum quanecessitate consequentiae stat contingentia antecedentis, & consequentis. sicut necesse, est me moueri, si curro: quia sequitur curro, igit moueor: & tamen antecedeus est contingens similiter, & consequens: non autem probant necessitatem simpliciter dictam: neque redemptionis, neque modi redimendi, cuius oppositum includit contradictionem. off] Vnde quo ad primum articulum non fuit simpliciter necesse hominem reparari, sicut non fuit necesse hominem creari.
¶ Praeterea deus potuit, & posset omne rationalem creaturam, siue beata, siue uiatrice, siue danatam anibilare: nam sicut contingenter creauit: ita contingenter conseruat. Potest igit non conseruare, & ita anihilare. Et argumentum, quod fundatur in hoc, ne deus in suo frustraret opere, &c. ita potest fieri de angelis apostatis, & quolibet prae cito. Nam cum quaelibet creatura rationalis facta est a deo, ut beate uiueret cundeo: in his, quae beatitudinem non attingunt, frustratur deus: non quantum ad uoluntatem beneplaciti consequentem: secundum quam deus fecit, quaecunque uoluit in caelo, & in terta: sed quantum ad uoluntatem antecedentem, secundum quam praecedentia ad salutem contulit: qui quia praesciti acceptare noluerunt, salutem consecutinon sunt. Non ergo plus arguit illa ra¬ tio de toto genere humano, quam de uno praescito: nec plus de specie, quam de indiuiduo.
¶ Similiter ratio quoad secundum non probat: nam sine satifactio ne per solam non imputationem peccatum remitti potuit: secundum illud. Beatus uir, cui non imputauit dius peccatum Nec perpeccatum aliquid in deo existens autertu: nec honor diuinus in se minuitur: itaque non est, quod restitui potest deo: sicut nihil auferri. Vnde non oportet peccatorem in culpa manere, donec satis faciat: sed donec deus satis factionem sibi, quae facienda esset, remittat: nec si gratis temitteret peccatum sine satis factione, aliquod inordinatum esset in uniuerso: tuc enim aliquod inordinatum esset in uniuerso: quando aliquid fieret, aut esset contra uoluntatem dei beneplaciti. Sola enim uoluntas dei est regula omnis ordinis, & iustitiae: ut uult Aug. iij. de trinit. & ideo nihil potest esse inordinatum in uniuerso: quia nihilibi esse potest contra uoluntatem dei. Et quod nunc peccatum uerius peccator per poenam ordinatur, ita est: quia sic deo placuit, & hunc ordinem instituit, quem tamen mutare posset.
¶ Etiam esto, quod satis factio poenalis esset necessaria ad peccati remissionem: non tamen probatur, quod illa necessario fieret per deum hominem: ut in tertio argumento probare nititur: nam non fuit absolute necessarium, quod satis factio fieret per hominem: licet solus ho debitor fuit: quia qui non est debitor, potest proalio satis sacere. Nam & christus satis fecit, qui non fuit debitor: & ita si placuisset deo, potuit unus angelus bonus satis fecisse, osterendo deo aliquod placitum pro nobis, quod acceptasset pro omnibus peccatis: cum (ut praecedenti dist. dictum est) tanta acceptabile est omne donum bonum, pro quanto deus uoluerit accepaare. Sic & purus homo, quem deus sine peccato cum summa gratia produxisset, latis facere potuisset: nec propter hoc obligarentur redempti tamen ei, sicut deo: immo simpliciter obligarem tur deo: quia quod ipse haberet, esset totum a deo. Obligaremur tamen multum sibi, sicut obligamur beatae uirgini, & alijs sanctis, quimeruerunt nobis: & sanctis angelis, qui nos custodiunt, semper tamen finaliter, & summe obligamur deo tanquam ei, a quo omnia bona aliorum prouenerunt.
¶ Item de possibili quilibet satis facere potuit pro se, si data fuisset prima gratia sine merito: sicut data est Christo sine merito proprio, & alieno: quia licet modo quilibet fuerit filius irae: dat tamen primam gratia sine merito proprio, qua habita meretur beatitudinem; ergo potuit & meruisse delet onem culpae, ut arguit Sco. Sed hic dici posset, quod per actum elicitum a gratia nullus meretur deletionem culpae: quia infusione gratiae culpa deletur: etiam nullo adhuc actu elicito. Et quod dicit beatus Ansel. quod non satis sit deo, nisi offseratur aliquid maius, quam tota creatura: quia quam sit illud, pro quo peccare non debuit. Si illud intelligitur de maiori bono formaliter secundum perfectionem: sic satis fuisset offerre maius bonum deo in acceptatione eius: quam fuisset malum illius hominis peccantis: ita oblata satis factio magis placuisset, quam peccatum displicuisset. Vnde siAdam per gratiam datam, & charitatem habuisset unum, uel multos actus diligendi deum propter se ex maiori conatu liberi arbitrij, quam fuit conatus in peccando: talis conatus suffecisset ad remissionem peccati: nam sicut pro amore creaturae ut obiecti diligibilis peccauit: quod pro tota creatura facere non debuit: ita offerendo aliquid maius objectiue, quam sit tota creatura, scilicet amorem dei propter se: qui excedit obiectiue totius creaturae amorem (sicut deus creaturam) satis facere potuit. Vnde sicut peccauit per amorem obiecti in infinitum ignobilioris: ita potuit fatis facere per amorem objecti in infinitum nobilioris: & hoc acceptari potuisset a deo, ut sufficiens fatis factio, si ita deo placuisset: & tamen ille amor dei non fuisset maior omnicreatura: sicut nec amor Christi, quo nobis meruit salutem, fuit maior omnicreatura: quia non maior humanitate christi, quae fuit creatura nec maior gratia Christi; nec maior seipso amo¬ re, qui fuit creatura. Ex eodem patet, quodquartum non probat: quia sicut suauitas in peccato fuit finita: ita per amaritudinem finitam compensare potuit uoluptatem, quamtamen non oportuit esse summam: sicut nec delectatio in peccando fuit summa, & sicut peccando suam uoluntatem praetulit uoluntati diuinae praeceptiue: ita mortificando uoluntatem suam per plenam uoluntatem uoluntati diuinae potuisset satis facere de possibili. Et ita patet, quod rationes beati Ansel. non demonstrant simpliciter: sed tam tum stante lege aeterna, qua ab aeterno ordinauit hominem casurum sic debere reparari: quae tamen ordinatio, sicut & praedestinatio non fuit simpliciter necessaria: sed mere contingens dependens ex libera uoluntate dei, cui licet, quod uult facere.
¶ Quantum ad articulum secundum est conclusio prima. Sicut non fuit necessaria reparatio humanigeneris: ita nec modus ille redemptionis. Primum patet: quia nullum opus dei ad extra est simpliciter necessarium: cum de us ad extra nonisi contingenter agit: sed reparatio fuit opus ad extra: ergo. Praeterea deus potuit genus humanum non redimere, sicut potuit non creare: ergo. Secunda pars probatur per beatum Augustinum, & Leonempapam dicentes, quod alius modus redimendi hominem non defuit deo: ut patet in textu. Et satis patet probatio utriusque partis conclusionis ex improbatione rationum beati Anselmi episcopi.
¶ Secunda conclusio. Modus redemptionis per unigeniti passionem fuit congruentissimus omnium modorum, quibus redimi potuit humanum genus. Probatur: quia ille modus praeuisus est, & praeordinatus ab infinita sapientia trinitatis, & ex nimia dilectione hoins: sicut dicit apos. Ephes. ij. Deus, qui diues est in misericordia propter nimiam charitatem suam, quadilexit nos, cum essemus mortui peccatis comuiuificauit nos in Christo, cuius gratia estis saluati. Ideo eum modum, ordinauit, qui magis homini profuit; & congruentior fuit. Huius autem congruentiae uarias causas ponunt sancti, quarum aliquas, & bene notabiles ponit magister in textu, alias quoque adducunt doctores, sanctus Tho. sanctus Bonauem. Alex. & caeteri. Et tantum de illo articulo.
¶ Quantum ad articulum tertium est dubium, quomodo Christus nos sua passione, & morte redemit. Respondetur secundum Sco. quod Christus sponte animam suam obtulit pro iustitia ad patris honorem pro nobis, quam oblationem, pater acceptauit, tanqua satis factionem proomnium peccatis. Vidit enim Christus mala iudaeorum, quae fecerunt, pro quibus eos arguit: & quomodo inordinata, & distorta affectione afficiebantur ad legem dei: ut quod suam statuerunt in fraudem diuinae legis: ut patet de honore parentum, & iuramento in atrio templi: nec permitrebant hominem curari in sabbato: cum ipsi extraherent bouem deputeo in sabbato: & multa alia. Christus ergo uoluit eos ab illo errore reuocare per opera, & sermonem: unde ait. Si ueritatem dico uobis: quare non crediti, mihi. Io. viij. spsosque in fide errantes, & scripturas male intelligentes instruere; quod audire nolebant. Et cum ueritas eis protunc erat dicenda, maluit mori, quam tacere. Dicendo autem eis contra eorum uota in iusta: mortale odium eorum incurrit, & mortem sustinuit. Hoc ergo uelle mortem pro iustitia, & patris obedientia, libere ordinauit pro nobis. i. uoluit, ut trinitas hanc suam obedientiam, patientiam, & mortis uoluntariam sustinentiam acceptaret pro satis factionepeccatorum niunium in se credentium, & legem dei obseruatium: ut sic trinitatis honor: & laus ex hominibus, & in terris, & perpetuo in beatitudine impleretur. Hanc Christi oblationem trinitas sic acceptauit pro omnium peccatis remittendis quantum eunque grauibus, & multis: etiam pro peccato crucifigentium: quoniam ex maiori charitate processit Christi actus, & oblatio; quam fuerit odium Iudaeorum crucifigentium. Et feruentior, atque intensior fuit conuetsio animae Christipen actualem amorem in deum, quam audesio Iudaeorum, & quotumcunque peccatorum per amorem sui a deo. Maiorque reuerentia Christi, quam contemptus transgressorum. & ideo magis deo placuit actus Christi, & oblatio in bono quam displicuerunt sibi peccata omnium hominum in malo.
¶ Secundo dubitatur contra secundam conclusionem, Nam non uidetur, quod ille modus fuit congruentissimus quia ille uidetur cogruetissimus, propter quem magis deo obligati fuissemus: sed si non fuisset alius modus redemptionis possibilis: nec per alium: tunc magis deo obligaremur. Si enim aliquis bonum aliquod acceptum ab uno posset etiam ab alijs recepisse: minus obligaretur illi, a quo accepit: quam si ab eo solo recipere potuisset: sic etiam de modo redemptionis. Respondetur, quod ratio illa magis est ad oppositum: nam multo magis tenemur deo: eo qod Christi stus alio modo redimere potuit: & hunc poenale modum redimendi propter nos elegit, quo magis ad fructum redemptionis aptaremur: cum tamen alio minus paenali modo nos potuisset redimere: nam per hunc modum, quo nobis palam ostendit amorem suum per hoc, in nullo pater filio pepercit: sed nec filius sibi ipsi nos ualidissime ad suum amorem allexit, sine quo amore nihil nobis prodesset eius redemptio: unde nihil magis indiguit ad amandum, quam amor praeueniens: ut pulchre ostendit Aug. in de cathe. rudibus. Vnde durissimus est, quem redamare piget prius amantem. Denique etsi per alium potuit fieri redenptio: tamen in hoc magis tenetur homo deo: quia facta est per deum. ut non spter sui redemptionem homo teneretur alteri, licet principaliter non posset redimi nisi a deo: quia redemptio principaliter consistit in acceptione operis tanquam meriti salutis omnium: quae acceptatio solius dei est. Et tantum de illa quaestione.
On this page