DISTINCTIO. XXm.
GIT magister de
animae Christi, &
corporis eius
separatione. In hac dist.
xxij. agit de
consequente separationis
I denominatione: in
uestigat enim, an Christus in triduo
mortis fuit homo. Et colligitur
sententia magistri in hac dist. in tribus
conclusionibus quae sequuntur.
¶ Prima. In
mortis triduo Christus fuit homo
uerus, & rationalis: non mortalis, nec
immortalis.
¶ Secunda conclusio.
Christus in triduo fuit ubique secundum
diuinitatem: non autem ubique fuit
homo: sed tantum in inferno, & in sepal¬ cro secundum humanitatem.
¶
Tertia conclusio. Christus totus, &
perfectus eodem tempore fuit in inferno
totus: tetus in sepulchro: totus in caelo. non
tamen totum deus fuit, nec totum homo.