Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QVAESTIO VNCA. CIRCA hanc distinctionem uritur; utrum christus in triduc ndilo fuerit uerus homo

¶ Tribus CxQ.OD articulis quaestio termina hitur. In primo termini declavabuntur. In secundo per conclusiones respondebitur. In tertio dubia soluentur.

¶ Quantum ad primum notandum, quod de materia quaestionis apud ueteres fuerunt opiniones. Nam uenerabilis Hugo de sancto Victore lib. 13. de sacramentis parte j. c. penul. tenet christum fuisse hominem in triduo mortis: quia ponit animam esse hominem, utentem tamen corpore: uerum, uo utatur corpore, accidit animae: ideo anima etiam non utens corpore actu est homo. Dicit etiam animam per se esse suppositum. Et quia christus habuis animam in triduo sibi unitam: ideo ponis christum esse hominem in triduo: & hoc non solum dicit de christo, sed de quo libet homine mortuo. Vnde dicit animas beatorum esse homines: licet sint separatae a corpore. Magister concordat ip conclusione scilicet quod christus in triduo fuit homo: sed non concordat in modo ponendi. Nam tenet: quod ad rationem homois requiritur corpus, & anima: neque est homo, si alterum desit. Et requiritur etiam coniunctio illorum, uel inter se mutuo, uel cunm eodem termino. Et quia in caeteris hominibus nunquam coniunguntur per unionem tertio: ideo non est ibi homo nisi uniantur sibi mutuo Insolo Christo manet coniunctio, siue unio utriusque cunm uerbo separatis ab inuicem: ideo solus Christus est homo in triduo: licet in illo anima fuerit separata a corpore: quia utrumque fuit unitum uerbo. Sunt etiam ut recitat Scotus, qui tenent generaliter sola forma est de per seratione quidditatis, & non materia. Et per hoc di¬ cunt, quod quicquid habet formam, habet totam quidditatem rei. Et ideo habens animam intellectiuam, habet totam quiddi tatem humanitatis: & per consequens est homo.

¶ Sed illa opinio satis improbata est, in ij. distin. xij. q. i. ubi probatum est, quod materia est entitas positiua, & pars essentialis compositi substantialis: & per consequens pars quidditatis eius, siquidem nihil est quidditas, nisi essentia reiVnde materia, quae est altera pars compositi: licet non sit de quidditate formae, sicut nec est pars formae: est tamen dequidditate totius compositi, cuius est uera pars essentialis. Et ideo sicut forma, ita & materia est de ratione quidditatis compositisubstantialis. Secundo notandum: quod sanctus Bona. q. i. huius diliad concordandum opi. Hugo. & magistri cum opi. communi tenente partem quaestionis negatiuam: ponit quandam distinctionem huius, quod est esse. unde ait. Notandum, quod hoc esse de hoc, potest tripliciter dici: aut secundum esse actuale: aut secundum esse aptitudinale: aut partim secundum esse aptitudinale. Primo modo praedicatur, dum subjectum est actu, & praedicatum actu inhaeret subjecto, ut homine existente: dico homo est animal. Secundo modo dicitur hoc de illo: quam do nec subjectum est actu: nec forma pedicati actu inhaeret: sed necessario est ondinatio unius ad alterum fundanta supent principia naturae: sicut nulla rosa existente: haec conceditur: rosa est flos: Tertiomodo dicitur hoc de hoc, quando subjectum est in actu: forma uero pradicati non inest ei secundum actum: sed secundum necessariam ordinationem fundatam in principiis naturae: sicut christus in triduo fuit homo: quia in triduo christi persona erat actu. Forma tamen unitatis seruata fuit in aptitudine comjunctionis animae ad carnem. Et secundum hos triplices modos praedicandi possent poni dictae opiniones Hugo magistri, & communis doctorum. Vnde subdit, cum quaeritur: utrum christus in triduo fuerit homo. Si loquamur de praedicatione secundum esse aptitudinale: non tantum uerum est de christo: sed etiam de omni¬ hominemortuo: quia secundum fidem nostram, quando homo moritur, remanent principia eius, in quibus salua est ordinatio: non solum respectu hominis: sed etiam respectu huius hominis: alio quium non esset uera resurrectio; & haec fuit opinio Hugo.

¶ Si autem loquamur de praedicatione partim actuali, & partim aptitudinali, sic concedi pote st de christo: sed non de alijs hominibus, Haec positio fuit magistri.

¶ Si autem loquamur de praedicatione actuali simpliciter, nec de christo: nec dealio homine uerum est dicere, quod sit homo: quandiu anima separata est a carne. Non enim est homo in actu: nisi illa fuerit coniuncta. Et haec est opinio conis doc. & secundum hoc possunt concordariomnes opiniones: ita quod quaelibet dicat uerum: Icet ut postea declarat: l. o& praecise fuit illa sententia Hugonis, neque magistri: ut patet intuenti uerba eorum.

¶ Haec autem, quae dicta sunt de triplici modo praedicandi, possunt clarius ita e xprimi, & resolui: quia modus praedicandi consistit in sermone copulae, quae praedicat unum de altero. Copula ly est, potest tripliciter accipi. Vno modo ut importat esse actuale respectu utriusque extremi. Et ita uerum est: quod ad ueritatem propositionis affirmatiuae, de copula esse requiritur, quod extrem asupponant pro re actualiter existente: & sic illae sunt simpliciter falsae: rosa est flos. homo est animal. sortes est sortes: nullo fore, nec homine, ne sorte existente. Secundo modo accipitur esse, ut dicit eem aptitudinale, & ita tantum ualet esse, id est posse eisse in natura. Etita omnes llae essent concedendae. Homo est currens. homo est albus. nullo homine existente: non minus, quam illae, homo est animal. homo est homo. rosa est fios: immo illa, rosa est. homo est, sortes est nullo homine, uel rosa existente, quia in omnibus illis est, ualet tantum ideit potest esse. In casu autem posito uera est: haec homo potest esse animal: homo potest esse currens &c. Tertio modo, ut dicit actuale respectu sub jecti: & possibile respectu praedicati. Etltunc illa Christus est homo: ualet illam, Christus actu existens potest esse homo secundum principia humanitatis actu existentia natura: & ille modus non est usitatus, nisi in illa christus est homo in triduo apud eam concedentes.

¶ Consequenter apud sic distinguentes: dicitur, quod est ex communiusu: in praedicatio ne quidditatiua scilicet generis de specie: eiusdem de se ipso dicit esse aptitudinale. In praedicatione uero accidentali, & in propositione de est secundo adiacente, dicit esse actuale: & ideo illa conceditur: homo est animal, nullo homine existente: & non illa, homo est albus: nec illa, homo est, quia ex usu loquentium, est aequiuocatur in illis. Et propter hoc negant consequentia ab est tertio adiacente, ad est secundum adiacens in quidditatiua praedicatione: quia ibi, est aequiuocatur in antecedente, & consequente. In antecedente dicit esse aptitudinale: in cosequente esse actuale. Sed si ly est, accipitur eodem modo in antecedente, & consequente: uniuersa liter ualet illa consequentia in non amplia tiuis. Nos autem secundum uiam nostram dicimus: differentia est inter esse, & posse esse: ideo esse semper dicit esse actuale. Posse esse semp. dicit esse aptitudina le secundum potentia naturae: uel simpliciter secundum potentiam quancumque diuinam, uel naturale: ideo omneshas negamus. rola est flos, caesat est homo, nulla rosa, nullo caesare existente.

¶ Et dicimus uniuersali ter consequentia, ab est tertio adiacente, ad est secundum adiatens in affirmatiuis, & non ampliatiuis esse bonam, & formalem.

¶ Tertio notandum: quod diuersitas illarum opinionum magis uidetur consistere in quid nominis terminihomo (quod diuersimode apud eos assignatur) quam in reDere enim ipsa est concors sententia omnium illorum opinantium. Certum enim est apud omnes: quod in ttidua anima rationalis in chio fuit separata a carne sine materia: loco, & subjecto Loco: quia non erat simul: aia enm fuit in inferno cumpatribus: caro in sepulcro. Subjecto: quia anima non informabat carne, sicut formasubjectum: ut patet ex praecedenti distinctione. Certum, nime, quod nec caro; neque ani¬ ma fuit unquam separata a uerbo post eiassumptionem: quia uerbum, quod semelassumpsit, non dimisit secundum Dam ut ex praedicti: ostensum est.

¶ Vtrum autem suppositum uerbi, quod subsistit in carne, & anima a se mutuo separatis, & uerbo unitis debeat nominari homo: de hoc est quaestio: & de hoc sunt opiniones. Intellecta ergo significatione huius uocabuli homo, quaestio non manet dubia. Cum autem nomina sint ad placidum: & apud diuersos diuersimode accipiantur: uel propter diuersas impositiones: aut propter diuersum uoluntatum usum, qui habet uim impositionis, Hinc contingit idem nomen de eodem uere, & false praedicari propter diuersas acceptiones apud diuersus. Nec hoc mirum est: quia etiam apud eundem, idem terminus praedicatur de eodem uere, & false. Et eadem propositio uocalis, & scripta est simul uera, & falsa propter terminorum eius aequiuocationem. Pos set autem terminus homo recipi, ut significaret omne subsistens in natura rationali, capiendo rationale ut distinguitur contraintellectuale: & sic anima rationalis separata esset homo: apud ildos, qui dicunt animam separatam esse personam. Hon enim quia concretum est: non supponit nisi pro persona, seu sup. posito: & sic accipiendo opi. Hug. uera est.

¶ Posset iterum accipi siue ex impositione, siue ex usu: ut significaret subsistens in corpore, & anima rationali conlunctis: siue inter se: siue tertio: & sic opinio magistri est uera.

¶ Posset tertio accipi pro supposito subsistente in natura composita ex materia, & anima rationali tanquam ex formaipsam materiam informante: & sic uerbum est uerus homo: sed non in triduo. Quaeautem acceptio sit propria: colligi oportet ex auctoritatibus, & communimodo loquendi: & secundum hoc uidetur, quod tertia acceptio sit propria. Nam apud omnes philosophos, homo describitur animal rationale; & omne animal est corpus: quia animal species est corporis: sed omne corpus compositum est exmateria, & forma. Vel saltem suppositum subsistens in natura¬ composita &c. propter eos, qui distinguunt iter naturam, & suppositum. Iterum apud omnes homo est suppositum subsistens in humanitate. Humanitas autem est natura composita ex materia, & forma rationali: alioquin anima rationalis cum materia, cui nunquam fuit coniuncta, esset natura humana: quod nullus concedit. Vnde & illo tertio modo acc: piendo ponentur conclusiones. Haec de articulo primo. Quantum ad articulum secundum, est haec conclusioprima. Christus in mortis triduo non fuituerus homo. Probatur, quia in illo triduo persona christi non subsistebat in natura humana: igitur non fuit uerus homo. Tenet consequentia ex quid nominis huius termini homo: etiam supra dist. vij. Antecedens patet: quia in illo triduo caro, & aia, in quibus subsistebat persona uerbi: non constituerunt humanitatem: nec propter sui separationem composuerunt unam naturam. Humanitas autem est natura composita ex materia, & forma.

¶ Item si in triduo corpus christi, & anima fuissent sibi dimissa, nisi fuisset homo: nec partes hominis: igitur nec uerbum; cui unita fuerunt in triduo fuit homo. Antecedens manifestum est: & consequentia probatur: quia nulla denominatio concretiua conuenit supposito uerbi ratione naturae assumptae: que non conueniret proprio supposito naturae assumptae si dimitteretur auerbo: ut patet ex dictis supra. dist. vij.

¶ Secunda conclusio. In triduo personauerbi non potuit proprie christus nominari. Probatur: quia ut supra dist. vj. q. ij. dictum est. Christus est nomen suppositi in duabus naturis diuina, & humana subsistentis. In triduo autem non fuit natura humana: igitur nihil subsistebat in natura humana. Nomen itaque Christus in triduo pro nullo supposuit: & conceptus eius in se salsus fuit: ut dicit Scotus dist. praesenti.

¶ Tertia conclusio. Licet secundum sermonis proprietatem illae. Christus in triduo fuit in sepulchro, aut in inferno sunt falsae: similiter tamen illae. Christus iacuit in sepulchro: Christus descendit ad inferna sunt concedende. Prima pars patet: quia christus cum illa determinatione in triduo, pro nullo sup¬ ponit: ergo cum sint affirmatiuae sunt falsae. Secunda pars probatur: quia persona uerbi, quae est, uel fuit Christus iacuit in sepulcro: igitur &c. ab aequiualenti ad aequiualens. Posset tamen prima concedi: si ly in triduo, determinaret Iy iacuit, uel fuit: secus si determinat Iy Christus: quia tunc Christus alienatur.

¶ Quantum ad tertium articulum dubitatur primo: cum omne inexistens, uel unitum alicui sufficit ipsum denominare, cui inest: & in triduo uerbo unita fuit caro: similiter & anima. Dubitatur, quam denominationem sibi tribuit. Et uidetur, quod caro, uel corpus: non aliam, quam corpus, uel corporeum: & anima non aliam dedit nisi illam, quae est animatum: quod si conceditur, tunc conceditur, tunc ultra: quia genus aut superius non praedicatur de aliquo singulari, quin aliqua specialissima generis de eo praedicetur. Nulla autem alia specialissima corporis, aut animati praedicatur de uerbo, quam homo: igitur in triduo fuit homo.

¶ Ad illud dubium respondetur: quod caro siue corpus, & anima aliquam denominationem tribuit uerboin triduo, & hoc impositam siue imponendam. Non tamen hanc denominationem corpus, uel corporeum, animaluel animatum, siue rationale accipiendo illos terminos, ut sunt genera substantiae: uel differentiae substantiales prout accipiuntur in arbore porphyriana: quia sicut omnes illi termini supponunt pro subsistente in natura composita, & forma corporea animata, uel rationali. In triduo autem uerbum non subsistebat in tali natura composita propter separationem animae a materia. Si autem uox aliqua imponeretur ad significandum subsistens in carne, aut in materia carnis: & aliqua ad significandum subsistens in anima rationali: tales denominationes communicarentur uerbo. Et si corpus corporeum, animatum rationale per nouam impositionem imponeret ad significandum habens carnem, uel aiam sibi unitam: tunc denominarent uerbum. Sed tunc non essent genera, aut differentiae coordinationis porphyrij: & tunc non haberent species specialissimas hominem, uel asinur: &c. sed speciem de nouo imponendam. Beneloquitur ad propositum Sco. dist. praesenti iuxta finem ponens exemplum. Si albedo sustentaretur, siue suppositaretur sine informatione subjecti, tunc diceretur hoc suppositum sustentans albedinem: sed tamen non diceretur album propter defectum informationis. Loquitur ad idem Ockam in centilogio conclusione. xiij.

¶ Secundo dubitatur, utrum concedendum sit: quod ille homo demonstrando christum est ubique. Respondetur primo dere: quod cum in christo sint duae naturae, humana, & diuina realiter distinctae: sola diuina natura propter sui infinitate est ubique. Sola enim natura humana diuina est infinita: natura autem humana in christo: quia pura creatura, & finita, est in loco determinato: puta in caelo, aut in sacramento. Vnde Inno, dicit, quod christus est alicubi personaliter: alicubi sacramenta liter, alicubi localiter: in caelo localiter, i altari sacramentaliter: ubique personaliter: sacramentaliter & localiter secundum naturam humanam: ubique secundum naturam diuinam. Haec de re.

¶ Quantum ad rationem noin supponitur, quod Iy honon est nomen naturae, sed suppositi: ubi natura distinguit a supposito: sicut in christo natura huma na realiter a uerbo.

¶ Secundo, quod in christo non est nisi unum suppositum, quod est persona uerbi: nec alia est persona uerbi: alia persona hominis. Et ita non alius deus: alius homo: sed una indistincta, & indiuisapersona uerbi aeterna est deus, & homo. Et ideo quicquid praedicatur de uerbo, praedicatur etiam de homine christo, & econuerso: per communicatione idiomatum; ut latius dictum est supradist. vij. Et hoc uerum est simpliciter idest sine addita determinatione: quia si additur determinatio determinans secundum hane, uel illam naturam, tunc datur instantia. Vnde quando Iy ubique additur: uidere oportes, an determinet secundum idem uel diuersa. si secundum idem, propositiones aequiualent: secus si secundum diuersa. Et quia dum additur huic terminohomo christus aut uerbum, determinat quemlibet horum terminorum, secund millud, quod conotat. Hoc est: si additur huic termino homo quia connotat naturam huma na. dterminat ipsum secundum naturam huma nami. e denotat quod esse ubique conueniat humanae naturae. Si determinat Iy uerbum, quod connotat naturam diuinam: deno tat, quod esse ubique conueniat naturae diuinae. Si determinat ly christus, quod connotat utramque naturam, diuinam, & humanam: denotat, quod utraque natura sit. ubique, & secundum hoc facile est distinguere inter illas: Ille homo est ubique: & ille demonstrando idem scilicet personam christi est homo ubique. Prima uera: quia ualet illam: ille homo id est person, quia est homo scilicet uerbum est ubique Secunda ualet tantum: ille id est persona haec est homo ubique, id est ubique habet humanitatem sibi unitam, quae est falsa. Et in eodem sensu illae negantur, christus inquantum homo est ubique: christus secundum humanitatem est ubique & hoc si illa dtermina tio inquantum homo, uel secundum humanitatem determinat Iy ubique. Si autem determinaret ly christus essent uerae, quia ualerent tantum, quod est Christus inquantum homo: uel secundum humanitatem, est ubique, quae uera est: quia uerbum, secundum humanitatem est christus: est ubique. Verum, quod illae speciuocationes secundum, secundum quod, inquantum, multipliciter accipium tur: ut habitum est supra dist. vij & secundumhoc uarie esset respondendum, uide ibi. Tertio dubitatur circa tertiam conclusionem textus, ad quem infernum descendit christus: & quousque permansit. Respondetur breuiter, uodsecundum beatum Tho. praesenti distinct. quaest. iij. artic. ij. quadruplex est infernus. Profundissimus est damnatorum, in quo sunt tenebrae: & quantum ad carentiam diuinae uisionis & quantum ad carentiam gratiae, & cum hoc paena sensibilis. Secundus isto superior est limbus puerorum: in quo sunt poenae duplices praedictae: sed nulla poena sensus. Tertius super hunc, in quo sunt tenebrae carentiae diuinae uisionis, non autem tenebrae gratiae: sed est ibi poena sensus, in quo sunt animae purgandae. Adhuc supra hunc est quartus tene¬ brosus quantum ad carentiam luminis gloriae, non gratiae: & nulla poena senius, in quo fuere patres ab omni debitopeccati purgati. Ad hunc descendit christus: & secundum multos doctores etiam ad locum secundum purgatorij omnes suos amicos: id est gratia sibi incorporatos eripiens: non autem adlimbum puerorum: nec ad infernum damnatorum. of] Vnde nullum de his locis liberauit. Quilibet tamen horum locorum etiam limbus patrum quandoque dicitur infernus inferior, ut in Pialm. Eduxisti animam meam de inferno inferiori; uel prosundissimum inferni. Iob. xvij. In praefundissimum infernum descendent omnia mea. Non comparatione ad patres inferni: sed ad caelum, & aerem caliginosum, qui etiam dicitur infernus daemonum: quo profundior est limbus patrum, permasit autem ibi usque in die resurrectionis.

¶ Quarto dubitatur: cur non statim educti sunt patres de limbo soluto per mortem christi debito. Respondetur secundum sanctum Bonauent. quod statimsoluto debito christo descendente ad eos lumen aeternum, & beatitudinem consecutisunt, & sic patuit eis caelum, quantum ad beatificum prmium, sed non quantum ad locun Cuius roio est ista, quia christus in omnibus primatum debuit habere. Vnde omniumascensio differri debuit usque ad ascensionem christi, sicut & resurrectio ad gloriam usque ad resurrectionem christi, quae dilata fuit triduo, ut probaretur ueritas mortis christi. Et post resurrectionem dilata fuit ascensio usque ad diem quadragesimum, ut probaretur ueritas resurrectionis per multas operationes, & argumenta. ut dicitur Act. i. Praebuit semetpsum uiuum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis. Sic ergo mansit aia christi in inferno usque ad diem tertium resurrectionis, quo limibus factus est paradisus, propter apertam dei uisionem: in quo & latro receptus est secundum uerissimam christi promissionem. Et tantum de ista quaestione, & de tota manteria incarnationis, & passionis Christi: quae ut menti eo facilius insideat: placuit post prae¬ dicta annotare quaedam puncta summaria: materiam: dominicae incarnationis quasi epilogantia. PVNCTA SVMMARIA materiam dominicae incarnationis epilogantia. ¶. Incarnatio est assumptio humanae naturae a uerbo in unitatem suae personae propter quam deus factus est homo: siue deus uere dicitur homo: & homo deus.

¶ Omnis naturaaut in se subsistit, aut a teri innitit: uel ut pars toti, uel ut forma subjecto: uel ut natura suppositanti, uel ut constituens constituto. Quodin se subsistit, id est alteri non innititur: est suppositum. & si fuerit natura intellectualis est persona.

¶ Natura humana a uerbo assumpta ad unionem personalem, non est persona neque uerbum: sed persona uerbi subsistit in ea: & quodammodo terminat eius innitentiam: & hoc est suppositare, uel personare naturam assumpta: & in hoc natura assumpta suppositatur, siue per sonatur.. aanlal

¶ Incarnatio dicit aliquod positiuum praeter naturas assumptam, & assumentem, per cuius positionem natura dicitur assumpta: & eius remotionem dicitur dimissa. Pater: quia alias fieret transitus sine mutatione.

¶ Illud positiuum secundum aliquos est, entitas absoluta secundum alios entitas pure relatiua informans naturam humanam: non uerbum. Et potest dici probabiliter gratia unionis: & illa qualitate absoluta natura humana formaliter dicitur unita: sicut qualitatibus eiusdem speciei subjecta formaliter dicuntur similia, dI

¶ Entitas illa (si ponitur absoluta)es qualitas accidentalis, & perfectio naturae assumptae: & non est de aliqua specie qualitatis posita ab Aristo. ipse enim hanc ignorauit. Posset tamen reduci ad primam speciem: quia est perfectio naturae assumptae, disponens eam ad melius, non quidem ad operationem: sed ad maiorem dignitatem. Vel tamen potest reduci ad tertiam speciem: quia est qualitas inhaerens, non tamen sensibilis.

¶ Entitas illa, qua formaliter sit unio, non potest conseruati in natura unita soluta unione: nec potest corrumpi manente unione, sicut non pantest conseruari albedines in Ioanne, & Petro: quin sint similes. Nec putest eem similes destructa albedine in altero, uel ambobus. Et sicut sub jectum non potest esse non album existente in eo albedine: nec potest esse album destructa albedine, ita in proposito.

¶ Incarnatio realiter non est quid unum, sed est natura assumens, & natura assum. pta, & unionis gratia: sicut albefactio est subjectum album, & producens albedinem: & albedo de nono introducta: & neutrum illorum seorsum.

¶ Per unicam unionis gratiam animae inhaerentem, ipsa anima, & caro eius materia, ac proprietates eis existentes assumuntur.

¶ Personari extrinsece non est esse personam: sed est uniri personae, uel assumia persona modo supradicto. Vnde non sequitur: natura humana personatur in uerbo: ergo est persona: sed magis sequitur oppositum: igitur non est persona. Dehis qui assumi, & quae assumere potnt¬

¶ Tametsi omnem entitatem absolutam creatam suppositum diuinum possit assumere: quia tamen solam naturam rationale de facto assumpsit pro humami generis redemptione: posset probabiliter, & humilicum submissione teneri, quod de facto sola illa natura assumi potest a uerbo, quae est capax gratiae unionis, aut tali unita. Vnde solum natura angelica, & animahumana immediate assumi possunt: mediate autem quae ipsi animae sunt unita: ut materia siue corpus, & proprietates eis inhaerentes actu, uel inclinatione,

¶ Graria unionis praesupponit gratiam capitis, & gratiam personae singularis. Et ideo natura non gratificabilis non est immediate assumptibilis: mediate uero quae naturam beatificabilem perficiunt, aut in se recipiunt, saltem stante opinione praemissa, qua non admissasecus dicendum uenit.

¶ Assumere non est agere: sed terminare innitentiam, siue dependentiam suppositalem naturae assumptae: sic & incarna ri non est pati: sed per omnia idem, quod assumere carnem[lef off] Vnde assumere, & incarnari neutralia sunt significatione: & nec actiua, nec passiua. Incarnari uero actiuum est, cuius passiuum est assumi, uel uniri. Nam actio illa, quae est unire, siue facere unionem, ut trasit in obiectum: transit in naturam assumptam non in uerbum. Et ideo natura assumpta patitur: & est in potentia obedientiali.

¶ Tota trinitas incarnat uerbum, & unit naturam humanam uerbo. Solum autem uerbum assumit, seu incarnatur: quia solum uerbum terminat dependentiam suppositalem naturae humanae assumptae.

¶ Licet una persona non possit terminare dependentiam causalem: seu conseruati ad conseruans sine alia: tamenuna potest terminare dependentiam suppositalem sine alia: ut docet scriptura cano. Vnde unam personam incarnari sine alia idest alia non incarnata: expresse continet scriptura, & fides catholica: non autem habet, quuna causet, aut conseruet sine alia. Nihil autem quod conceditur de aliquo; negandum est deeo, quod est illi idem siue cum eo eadem res, & eadem essentia: nisi hoc expresse habeatur ex fide, scriptura, aut de terminatione ecclesiae.

¶ Eadem persona diuina assumere potest plures naturas numero, & specie differentes: ut plures humanas: ut Petri, & & Pauli, aut plures angelicas: uel simul humanam, & angelicam: ut Petri, & Pauli: uel Michaelis, & Gabrielis: aut omnes illas simul. In quo casu non essent plures homines, uel angeli: quia non plurasupposita: licet Petrus esset Paulus: & Gabriel esset Michael: & homo esset angelus: sicut si plures scientiae insunt uni intellectui: & albedo, & dulcedo eidem subjecto: non sunt propter hoc plures scientes: nec plura qualia, sed bene grammaticus est logicus: & album es dulce. Ita in casu esset unus homo, unus angelus: sicut deus, & homo unus est Christus.

¶ Siquaeris, assumat uerbum naturam Petri, & Pauli, quam figuram habebit homoille, an Petri, an Pauli: simul enim utrasque habere non potest. Item utrum in casu corpora Petri, & Pauli essent simul penetratiue, aut in distinctis sitibus Non secundum: quia tunc idem distaret a seipso puta Petrus a Paulo, qui in casu essent idem. Nec primum: quia non sunt commensurabilia: cum unus sit aliomaius, ut supponitur. Solutio secundi: utrumque est possibile, quod corpora seu totae naturae Petri, & Pauli sint simul; uel in diuersis sitibus. posset enim uerbum assumere unam naturam Rome, & aliam Parisijs: quia uerbum est ubiqe. Non tamen oportet ob hoc naturam assumpta esse ubicunque est uerbum assumens, nam humanitas christi est in coelo, & in eucharistiae sac ramento tantum: uerbum uero ubique est.

¶ Et neutrum superius prpositorum includit contradictionem, Non tamen propter hoc Petrus distaret a Paulo: quia sustentans naturam Petri non distaret a sustentante naturam Pauli: cum idem scilicet uerbum utram que sustentet: & in utraque subsistat.

¶ Per hoc ad primum dicitur, quod quodlibet corpus seruare potest suam formam: Si uero se penetrarent, quod est possibile, seruaret formam, quam deus uellet siue Petri, siue Pauli: siue alterius cuiuscunque. Patet ex dictis: quod idem indiuiduum potest contineri sub diuersis speciebus specialissimis substantiae: quia idem in casu esset homo, angelus, & deus. Et stante opinione alia, Quo omnis natura sit assumptibilis: haec esset possibilis: est lapis, lignum, leo &c.

¶ Plures personae possunt suppositare eandem naturam, ut pater, & filius, & spiritus sanctus possunt assumere eandem naturam, quae dependeret sufficienter dependentia suppositali ad quamlibet personarum assumentium: licet non totaliter: non tamen una, sed diuersis unionum gratijs secundum opi. superius tactam: & hic suppositam ut probabilem. Sicut idem effectus potest causari a diuersis causis sufficientibus: sed non totalibus. Causa sufficiens est, quae, alia circumscripta, adhuc causaret. Causa totalis, quae sine concursu alterius causat, uel causa re potest. In casu isto essent tria suppo¬ sita: licet tantum una natura assumpta. Nec concedendum, quod idem homo est pater, & filius, & spiritus sanctus: neque quod pater est filius, aut spirirus sanctus: licet eadem natura humana esset in patre, & filio, & spiritu sancto: sicut si eadem scientia numero esset in Petro, & Paulo, essent duo scientes, una scientia: oppositum huius tenet Scotus.

¶ Essentia diuinam assumere naturam humanam ad unitatem suppositalem tamquam primum terminum huius unionis: est problema neutrum. Nam si de ratione assumentis est, quod habeat subsistentia incommunicabile: sic essentia diuina non potest assumere. Si uero sufficit, quod sit res singularis eadem personae incommunicabili: quia hoc conuenit essentiae, potest essentia assumere primo naturam humanam: licet illa assumptione quaelibet persona eandem naturam assumat quasi secundarie: pro quanto essentia, quae est primus terminus dependentiae suppositalis est intrinseca cuilibet personae. Neque essentia ratione suae communicabilitatis personaret naturam assumptam: nisi esset eadem personae incommunicabili.

¶ Probabile est suppositum creatum posse assumere alia natura creata terminatiue, non effectiue; eiusque dependetia suppositale terminare, agente hoc potentia dei absoluta. Hoc enim nullam includit impossibilitatem, seu contradictionem ex parte dei. Nec exigit infinitatem in creatura: aut aliquod ultra limites creaturae Sic quod quodlibet suppositum creatum est in potentia non naturali, sed obedientiali ad suppositandum quamlibet aliam naturam creatam, maxime imperfectiorem. Nec propter hoc necesse est suppositans induere formam exteriorem suppositati: potest enim alterum eorum dimittere formam suam: & nihilominus interminari alteri: non illapsu generali, & sanctificatiuo: quia deficit praesidentia regitiua, quae requiritur ad illapsum soli deo proprium.

¶ Incarnatio actiua attribuitur spiritui sancto, sine tamen exclusione aliarum personarum: ut supra habitum est: quia facta est ex nimio amore dei ad creaturam. Spiritus autem sanctus amor est:

¶ tamen spiritus sanctus, nec tota tri¬ nitas, pater christi dici potest: non enim secundum diuinitatem, secundum quam a solo patre est genitus: nec secundum humanitatem: quia illa est alterius rationis a natura trinitatis.

¶ Maria uirgo uera fuit mater dei christi, & hominis: tamen secundum naturam humanam. Et cooperata est sicut alia mater ad corporis christi formationem, In concipiendo materiam ministrando, conceptum fonuendo in utero; ipsumque salua uirginitatis integritate pariendo: partumque lactando, & nutriendo ubere de caelo pleno: ut canit ecclesia. Conceptio uero instantanee facta est cum unione: caetera successiue.

¶ Humanitas christi fuit nata ex uirgine: non tamen filia uirginis: quia filius est nomen suppositi: uerbum ergo est filius uirginis, & natum ex uirgine: licet fuerit ante uirginem: quia uerbum ex ea recepit nouum esse substantiale: scilicet esse humanum. Nam illud de nono generatur, quod recipit nouum esse substantiale: siue prius fuerit siue non, sicut illud alteratur, quod recipit nouum esse accidentale: nec tamen omne, quid nascitur. ex matre, est filius uel filia. Nam partes, caput, manus nascuntur: & tamen non sunt filij: quia non sunt supposita.

¶ Humana natura a uerbo assumpta nunquam fuit in se personata: unde nunquam fuit homo: & ideo uerbum non assumpsit hominem. Quoties autem inuenitur suscepisse hominem, concretum accipitur pro abstracto id est pro humanitate seu natura humana.

¶ Sed graria unionis est qualitas absoluta soli animae inhaerens: ipsa anima immediate unitur uerbo, & corpus, & proprietates mediante anima: per illam namque unionis gratiam uerbum terminat dependentiam suppositalem. Non tantum animae: sed omnium ad animam pertinentium: scilicet corporis, & proprietatum. Si uero est entitas pure relatiua: tot sunt uniones, quot unita distincta: & sic quodlibet unitum distinctum ab alio speciali unione immediate unitur uerbo.

¶ Corpus christi in sepulcro ab anima se paratum unitum fuit uerbo suppositaliter per gratiam unionis animae inhaerentensisalua opinione praemissa. Illud namque conrpus etiam ad animam separatam habet inclnationem: & in ipso manet quaedam impssio ab anima unita post animae separationem, per quam est aliquid pertinens ad animam: & per gratiam unionis in anima: ita uersium sibi unit corpus separatum, sicut cojunctum quid habet tale ordinem ad animam separatam. Vnde si solueretur unio aiae ex consequenti, & solueretur unio corporis, separati: & posita unione in anima, unitur, ex consequenti, & corpus habens ordinem ad ipsum. Sententia est Alex. piij. q. xi. ar. x.

¶ Natura diuina licet sit unita naturae humanae in uerbo, non tamen assumpsit naturam humanam: quia naturae humanae suppositalis dependentia non determinat ad naturam diuinam: alioquin & pater esset homo, & spiritus sanctus, sicut & filius: quia aequaliter est natura diuina in tribus: sed terminatur ad personam uerbi: igitur sola persona uerbi assum. psit. De idiomatum communicatione.

¶ Idiomatum communicatio in christoest mutua praedicatio concretorum utriusque naturae de seinuicem, & de nomine suppositi in his subsistente.

¶ Duum concretorum: quia abstracta non praedicantur de seinuicem: quoniam etsihomo est uerbum, christus deus: tamen humana natura non est diuina natura: nec humanitas est diuinitas: nec humanitas est uerbum deus, nec christus.

¶ Concreta in proposito supponunt prosupposito, & connotant natura. Vel ambas, ut christus. Vel alteram tantum humanam, ut homo mortalis genitus ex uirgine, passus, sepultus, resurgens, ascendens: & sic de alijs. Vel diuina, ut deus, uerbum, filius patris, creator, immortalis, impassibilis, aeternus, infinitus &c. Omnia haec pro eodem supponunt: quia pro supposito, quod unum est subsistens in duabus naturis: sed non idem connotant: christus enim connotat utramque naturam: caetera uel humanam tantum, uel diuinam tantum.

¶ Ponendo quid nominis concreti loco concreti: patebit facile, quae propo¬ tiones sunti n hac materia concedendae quae negandae. Diffinitur autem quod libet concretum praedicabile de aliquo mediate per Iy subsistens: & ablatiuum abstracti naturae, quam connotat sumptuim cum praepositione in, ut christus est sub sistens in natura diuina, & humana: deus est subsistens in natura diuina: uerbum subsistens in natura diuina genitu, seu dictum a patre: sic filius creator subsistens in natura creante: immortalis subsistens in natura immortali: & sic de alijs: homo subsistens in natura humana: mortalis subsistens in natura mortali &c. Sed notanda est hic distinctio illorum terminorum impassibilis, immortalis &c. quia accipiuntur quandoque positiue: & sic diffiniti sunt statim supra: & sic non sunt contrarij neque oppositi. Et concedendae sunt illae: mortalis est immortalis: passibilis est impassibilis. Aliomodo accipiuntur negatiue: ut immortale pro eo, quod non potest mori: impassibile pro eo, quid non potest pati: & sic non praedicantur de suis oppositis, mortale, passibile. Quoduero additum est concretum praedicabile de aliquo mediate ex sequentibus declaratur.

¶ Concretorum triplex est differentia: quaedam non praedicantur nisi dehis, quibus immediate conueniunt, & quibus conueniunt non ratione alicuius distincti, nec ratione unius partis praecisae: ut sunt idem, diuersum, finitum, infinitum, limitatum, & illimitatum, substantiale, accidentale, esse, subjectum informare, esse partem, esse totum, & similia. Alia sunt concreta, quae non praedicantur: nisi de his, quibus mediate conueniunt, & de nullis praedicantur immediate: ut album, calidum, dulce: haec enim, & similia prae dicantur de subjectis accidentium ratione accidentium ab eis distinctorum: & de nullis alijs, quam subjectis. Tertia sunt concreta, quae indifferenter praedicantus de his, quibus conueniunt immediate: & de his, quibus conueniunt mediate: ut calefactiuum, frigefactiuum, disgregatiuum. Distinctio haec in terminorum impositione, & usu loquendi fundatur.

¶ Concreta, quae tantum praedicantur immediate non communicantur supposito diuino ratione naturae assumptae. Ideo uerbum, seu homo Christus non dicitur limitatus, finitus, creabilis, creatura, & annihilabilis &c. Sed concreta secundi, uel tertij ordinis utriusque naturae, nata praedicari de supposito, praedicam tur de Christo & de se mutuo: ut homo, animal mortale &c. intelligere, uiuere. Et dicitur notanter in prima parte ratione. naturae assumptae: quia esse non praedicat nisi immediate: & tan communicat supposito diuino: sed non ratione naturae assumptae: sed ratione sui ipsius suppositi. Dicitur in secunda parte: nata praedicar de supposito propter illa concreta assumi; suppositari, personari. quae de supposito non praedicatur: nec creato, nec increato.

¶ Creatura, creari, licet secundum uim sermonis possunt praedicari de Christo, sicut genitus ex tempore, generari ex tempore: ne tamen uideamur fauere haeresi Ar rianae: Christus negatur esse creatura. licet sancti patres frequenter concesserunt: sic dicitur de filio adoptiuo: sed cum aditione secundum humanam naturam. utreque ab omnibus conceduntur.

¶ De apliatiuis, fifieri, incipere, desinere.

¶ Fieri, incipere, desinere dicta simpliciter id est sine addito, non praedicantur nisi de eo, cui immediate conueniunt. Non enim dicitur res fieri, incipere, uel desinere sine addito propter quodcunque, quod non est ipsa. Non enim propter formam de nono receptam res dicitur fieri: nec propter partem de nouo additam. Ideo sine addito non praedicantur de Christo. unde illae falsae sunt, Christus factus est, Christus incepit, Christus desijt: quia Christus fuit ab aeterno: sed cum addito praedicati: quod quandoque praedicatur de pronomine demonstrante resubjecti: quomoque non possunt praedicari disupposito uerbi, ut Christus, deus, uel uerbum incepit esse homo: incepit esse Christus: non autem concedendum, dhomo factus est deus: nisi impropriein sensu composito id est factum est, quod homo est deus: quia quandocumque ly deus praedica¬ tur de aliquo subjecto semper praedicari potuit: & potest, & poterit de pronomine demonstrante rem subjecti: ideo nunquam incipit de eo praedicari. Ratiodictorum est, quia quando, fieri incipere &c. praedicantur secundum adiacens important factionem, inceptionem, desitionem simpliciter reisignificatae per sabiectum. Quando uero praedicantur tertium adiacens, important factionem secundum id, quod praedicatur: ut homo sit albus: homo incipit esse albus.

¶ Si dicitur, si Christus, aut deus factus est homo: aut factus est aliquid, uel nihil. Item uel creator, uel creatura a sufficienti di uisione: sed nullum illorum est uerum: igitur. Solutio: quaelibet pars disiunctiue est falsa: & licet aliquid, nihil, creator, creatura, diuidunt omne ens: uerum est simpliciter: sed non cum addito, scilicet factum est, aut similiDe reduplicatiuis, & speciuocatiuis.

¶ Signa reduplicatiua, inquantum, pro ut, secundum quod, & similia. Sed Iy secundum, non est reduplicatiuum, sed speciuocatiuum: sed saepius diminuit, aut distrahit.

¶ Ad ueritatem reduplicatiue, aut speciuocatiue: dum signum speciuocatiuum non distrahit, uel diminuit, requiritur ueritas praeiacentis, licet non sufficiat. Patet: quia prima exponens est praeiacens: unde illae sunt falsae; Christus secundum , homo est creatura: Christus inquantum homo est finitus: incepit esse filius adoptiuus de rigoreuerborum. Sed conceduntur loco illarum: Christus secundum humanam naturam est creatura: unde multum differunt secundum, & secundum quod secundum speciuocat, & frequenter diminuit: ut aethiops est albus secundum dentes, qui conceditur: quia Iy secundum additum Iy dens, facit ipsum stare per eo, cuius pars est alba. Falsae sunt Christus secundum quod est albus, christus uerbum, aeternus &c. quia tertia & quarta exponentes sunt falsae. Illaeautem uerae: Christus inquantum Christus, inquantum homo est rationalis, est animal, est corporeus, est suppositum, si exponitur concomitanter. Similiter illae: Christus secundum quod homo est persona capiendo reduplicatiue concomitanter: non tamen accipiendo Iy secundum qo, ut speciuocat rationem secundum quam praedicatum inest subjecto: sic enim falsa est: quia humana natura non est ratio, quod Christus est persona.

¶ Haec breuiter, & humili cum submissione succinctim ex praedictis elicere placuit: per qualicumque incipientium eruditione,

¶ Sequitur nunc tractatus de perfectione uirtutum, donorum, & gratiae. Et primo de uirtutibus theologicis fide, spe, & charitate: praemissa quaestione generali deuirtutibus, & actibus uirtutum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1