Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXIm. IN superiori distinctione magister egit de fide quantum ad eius substantiam, habitum scilicet & actum. In hac dist. xxiiij. agit de eadem quantum ad objectum: hoc est quantum ad ipsa credibilia. Vnde inquirit; an de uisis, & cognitis possit esset fides. Et stat sententia textus in his tribus conclusionibus.

¶ Prima. Licet fides improprie accepta. qua non aedificamur in christo, sit de uisis: proprie tamen tantum est de non apparentibus: nec euidenter cognitis.

¶ Secunda. Petrus fide non cognouit hominem christum pati, quem morioculis uidit: sed deum fore, qui passus est, fide credidit: quod corporis sensibus non percipit.

¶ Tertia, sunt quaedam, quae sciri, & intelligi non possunt: nisi prius credantur: & sunt, quae credi non possunt: nisi prius intelligantur. Intelligantur dicit ex parte, non perfecte: quia quod penitus ignoratur, credi non potest. Has conclusiones latius prosequitur in textu.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum