Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO. XXV. POST determinatione de fide, quantum ad eius instantia, & obiectum in praecedentibus duabus dist. In hac dist. xxv. magister agit de eadem, quantum ad subjectum: hoc est quantum ad credentes. Inquirit enim, qualis fuerit fides patrum utriusque testamenti: qualem etiam oporteat esse fidem simplicium. Continetur autem sententia textus in subjectis tribus conclusionibus.

¶ Prima conclusio. Omni tempore saluandis necessaria fuit fides mediatoris: quamuis ipsa, sicut & cognitio quantitate, & deuotio ne creuerit proces¬ su temporis. Quantitate dicit quantum ad numerum articulorum explicite credendorum. Deuotione quantum ad inhaesionis firmitatem.

¶ Secunda conclusio. Ad fidem maiorem quantitate, & deuotione tenebantur utriusque testamenti tam maiores, quam subditi indocti, & simplices.

¶ Tertia conclusio. Fides, spes, charitas, & operatio quantum ad aliquid aequantur in uia: licet fides, & spes transeant manente charitate in patria.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum