Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXVI. De spe. ETERMINATO de fide prima uirtute theologicali in. iii. prcedentibus distinctionibus: consequenter in hac distinct. xxvi. magister agit de uirtutespei, quae est secunda uirtus theologica: cuius sententia in sequentibus conclusionibus summarie continetur.

¶ Prima conclusio. Spes est certa expectatio suturae beatitudinis ueniens ex dei gratia, & praecedentibus meritis.

¶ Secunda conclusio. Fides, & spes in eo, quod sunt non apparentium conueniunt: sed quia fides est de bonis, & malis praeteritis praesentibus, & futuris: spes tantum de bonis futuris: sicut uocabulo, ita differentia rationali differunt.

¶ Tertia conclusio. In christo sicut in beatis: nec fidei, nequespei uirtus fuit: quamuis quaedam sperauit, & credidit. In quo dicto magistri, uerbum credidit large accipitur: pro firmiter assentire uero prout includit uisionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum