Praeambulum
Praeambulum
DISTINCTIO XXVII. DETERMINATO de duabus theologicis uirtutibus: fidescilicet, & spe: consequenter in sex dist. sequentibus agitur de & tertia, quae est charitas, hoc ordine. Nam primo determinatur de charitate secundum se, & eius praecepto Secundo dist xxviii. de charitatis objecto. Tertio. dist xxix. de charitatis ordine. Quarto dist. xxx. de charitatis amicorum, & iimicorum adinuicem in meriti comparatione. Quinto dist. xxxi. de charitatis creatae permanentia. Sexto de charitatis increatae sufficientia, Summatur autem sententia textus praesentis distinctionis in his tribus conclusionibus.
¶ Prima conclusio. Charitas, quae est dilectio una, qua deus propter se, ac in deo, & propter deum proximus diligitur in duobus scripturae praeceptis secundum diuersa dilio ibilia commendatur.
On this page