Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QVAESTIO VNICA. CIRCA hanc distinctionem VTQX quaeritur: utrum deus ab aeterNNII no diligit ex charitate aequa jexxxa liter omnia creata, & creabilia.

¶ Tribus articulis quaestio absoluetur. Primus terminos declavabit. Secundus per conclusiones respondebit. Tertius dubia monebit.

¶ Quantum ad primum notandum, quod diligere, e alicui bonum uelle: & dilectio actus est, uoluntatis: quo uoluntas sibi complacet in, bono sui, uel alterius: hoc est uult aliquod bonum sibi, uel alteri. illud supponatur ex premissis.

¶ Ex quo sequitur primo, quod deum diligere aliquid a seipso, est ipsum illi bonum tribuere eo modo, quo uult scilicet nunc siue praesentialiter, siuult bonum tale nunc in esse: aut in futuro, siuult illud bonum in futuro dare.

¶ Secundo sequitur, quod deus non diligit illud, cui non pro aliquo tempore communicat entitatem, siue esse existere. Patet: quia nullum bonum illi communicat, cui negat pro semper existentiam: quia omne bonum praesupponit esse: & quod nihil est, nullius boni capax est.

¶ Tertio se quitur, quod nullum possibile non futurum diligit deus. Patet: quia tale possibile nun qua habet esse, siquidem semper nihil est: quod nunquam est.

¶ Secundo notandum circa hunc terminum ex charitate, quod duplex est charitas scilicet creata, & increata. Creata est habitus perficiens uoluntatem, & inclinans eam ad diligendum finem propterse: & caetera propter finem. Increata uero est essentia diuina proprie, qua formaliter diligit deus se, & alia: appropriatur autem spiritui sancto: qui per modum amoris procedit a patre, & filio; de quo latius tractatur in primo.

¶ Supponatur etiam, quod dictum est sup. dist. xxviij. quod aliquid diligi ex charitate dupliciter intelligitur: quod potest suo modo applicari ad propositum: ut deus dicatur ex charitate diligere: uel quia diligit, ut amicum, qui est capax charitatis & amicitiae: uel ex charitate, quae est principium boni uoliti creaturae. Primo modo diligit tantum creaturas se deum diligentes, Secundo modo etiam diligit creaturas irrationales diligere non potentes.

¶ Tertio notandum circa illum terminum aequaliter, quod diligere aliqua aequaliter, dupliciter intelligitur. Quia quandoque ly aequaliter, refertur ad bona uolita: & sic equaliter diliguntur aliqua, quibus aequalia bona tribuuntur. Alio modo aequaliter diligere ad actum diligendi refertur: actum scilicet quo uoluntas uult formaliter alicui bonum: & sic aequaliter diliguntur, quae eodem actu, uel actibus aeque intensis, & eodem ordine diliguntur. Dicitur & eodem ordine: quia licet quandoque eodem actu diligitur aliquod medium propter finem: non tamen aequaliter diligitur tali actu medium & finis: quia non eodem ordine diliguntur, ubi unum propter aliud: & aliud propter seipsum diligitur: ibi enim est ordoquidam: non temporis, neque perfectionis actus ad actum: quia actus unus est: sed ordo cuiusdam principalitatis, siue appraeciationis, quo illud dicitur prius diligi, quod principalius diligit: siue quod magis appraeciatur: aut propter quod aliud diligitur: & posterius illud diligitur: quod minus principaliter, & non propter se sed propter aliud, quod diligitur magis appraeciatur: quo modo prius diligitur finis, quam medium dilectum propter finem. Et pot reduci hic modus prioritatis ad prioritatem naturae, siue causae large: quia dilectio finis e aliquo modo causa dilectionis eorum, quae sunt ad finem. Et secundum hoc fane intelligi potest, quid doctor subtilis praesenti dif. dicit: ait enim quod omnis rationabiliter uolens primo uult finem. Secundo immediate uult illud, quo immediatius attingit finem. Tertio alia, quae sunt remotius ordinata ad attingendum finem. Sic deus rationabilissime uult omnia: licet non diuersis actibus: unico tamen actu: & inquantum ille actus unus tendit diuersimode in obiecta ordinata. Primo, enim uultfinem: & in hoc est, actus eius perfectus, & uoluntas eius beata. Secunda uult illa, quae immediatius ordinantur in ipsum praedestinando scilicet electos, qui immediate attingunt eum: & hoc quasi reflectendo, uolendoaliquos diligere illud objectum secum. Quia enim primo amat se ordinate: & per consequens non inordinate zelando, uel inuidendo. Secundo uult alios habere secum condiligentes: & hoc est uelle alios etiam habere amorem suum in se: & hoc est praedestinare eos, si uelit eis hoc bonum finaliter, & aeternaliter. Tertio uult illa, quae sunt necessaria ad attingendum finem hunc, scilicet bona gratiae. Quarto uult propter illos alia, quae sunt remotiora: puta hunc mun¬ dum sensibilem, ut seruiat eis: ut uerum sit illud ij. Phis. Homo quodammo do est finis omnium. Omnium quide sensibilium a deo: quia propter ipsum uolitum a deo quasi in secundo signo naturae siunt omnia sensibilia uolita, quasi in quarto signo. Illud etiam, quid est propinquius fini ultimo consueuit dici finis eorum, quae sunt remotiora: siue ergo quia in ordine ad hominem praedestinatum uult deus mundum sensibilem: siue quia quodammodo immediatius uult hominem amare se, quam mundum sensibilem esse: homo est mundi sensibilis finis. Et ita patet inaequalitas uolibilium quantum ad uolita: non ut uolitio est ipsius uoluntatis: sed ut transit super obiecta praedicto modo: nec tamen illa inaequalitas in actu est propter bonitatem praesuppositam in objectis quibuscunque alijs a se: quae sit quasi ratio sic, uel sic uolendi: sed ratio est in ipsa uoluntate diuina: quia enim ipsa accepta alia in tali gradu: ideo ipsa sunt bona intali gradu: & non econuerso. Haec Scotus.

¶ Quantum ad articulum secundum est conclusio prima. Deus ab aeterno diligit se & omnia creata, ac creanda ex charitate formaliter, quae est diuina essentia. Probatur, quod ex charitate formaliter diligit se: quia deus ex se naturaliter est intelligens, & uolens: & per consequens beatificabilis: non autem praecedit in eo potentia actum: quia tunc esset imperfectus: nec semper beatus. Cum ergo sit semper, & aeternaliter beatus: non est beatus nisi intelligendo, & uolendo se: quia nullum aliud obiectum potest etiam creaturam rationalem beatificare: ergo actu intelligit, & diligit se. Quod etiam diligit omnia creata, & creanda, probatur: quia omnbus illis uult bona naturae pro certo tempore eis communicanda: igitur. Consequentia tenet ex quid nominis diligere. Antecedens patet: quia omnia creata, aut creanda aliquando habent, uel habebunt esse existentiae: quod est bonum naturae. Esse autem bonum a deo est, Iacob. i. Igitur. Quod uero ab aeterno diligit, patet: quia uoluntas dei est immutabilis: ergo quae aliquando diligit, aeternaliter dilexit: alioquin uoluntas, qua diligit, mutata fuisset. Quod charitas, qua formaliter diligit, sit diuina essentia, patet: quia est communis tribus: omne autem tale diuina essentia: ut patet ex primo notab.

¶ Secunda conclusio. Possibilia, & tamen non futura deus non diligit, quibus bona nulla tribuit. Huius conclusionis pars secunda probat primam. Probatur autem pars secunda: quia quod nihil est: nec unquam aliquiderit, nullius boni capax est: ergo nec dilectionis diuinae, quae diligendo bonum, quod uult, aliquando donat. Antecedens probatur: quia omne bonum aut est esse, aut praesupponit esse: quidautem possibile est, & nunquam futurum: nunquam habebit esse: ergo &c.

¶ Tertia conclusio. Deus solas rationales creaturas diligit primo modo, & proprie ex charitate, quas in sui amicitiam dignatur acceptare. Patet satis ex notabili secundo: quia inanimata proprienon sunt diligibilia ex charitate: quia charitas est amicitia: & ad illa non est amicitia proprie habenda. Amicitia enim dicit relationem mutuam: & ita in utroque charitatem, in dilecto scilicet & diligente. Irrationabilia uero charitatis non sunt capacia: tamen ex charitate possum habere aliquod uelle ad irrationalia. Ex charitate enim possum atborem uelle esse: & uelle mihi seruire ad talem actum, qui iuuat me ad diligendum deum in se: & sic deus ommia diligit ex charitate: quia omnia, quae diligit, diligit per propriam essentiam formaliter, quae est charitas: & propter seipsum tanquam propter finem: non tamen dilectione amicitiae, qua uelit omnia sibi esse amica.

¶ Quanta conclusio. Attendendo aequalitatem amoris penes actum dilectionis, quo deus diligit formaliter se: & alia diligit aequaliter. Probatur: quia actu non inaequa li: eodem quippe actu deus diligit, quaecumque diligit, sua scilicet essentia: ut dicit conclusio prima.

¶ Quinta conclusio. Referendo aequalitatem dilectionis ad bona uolita, aut ordinem uolendi: inaequaliter deus se, & crea¬ turas diligit eodem actu diligendi. Patet ex notabili ultimo. Nam praescitis non uult tanta bona, quanta uult praedestinatis: sed nec praedestinatis, omnibus aequalia bona: quia in domo patris mansiones multae sunt. Sed & in uia diuisiones gratiarum sunt: licet unus sit spiritus distribuens singulis prout uult: sed nec eodem ordine uult deus finem, & quae sunt ad finem: ad intellectum in ultimo notabili expressum. Et tantum de articulo secundo.

¶ Quantum ad tertium articulum, est primum dubium contra conclusionem primam. Nam sideus diligeret omnia creata: sequeretur, quod simul diligeret contraria: quia utrumque contrariorum habet entitatem quandam, & ita diligibilitatem: consequens falsum: quia tunc contraria starent simul: & per consequens contradictoria essent simul: quod est contra primum principium.

¶ Item contra conclusionem secundam. Deus diligit omnia possibilia etiam nunquam futura; quod probatur: quia omnia diligit deus, in quibus habet complacentiam: sed in possibilibus non futuris habet complacentiam, qua uult ea posse esse, quam non habet in impossibilibus: ergo.

¶ Ad primum dicitur concedendo: illa tamen siue loquamur de propositionibus contra rijs: siue de rebus contrarijs: utraque enim contraria uult esse in rerum natura. Vult etiam contradictoria: id est propositiones contradictorias simul esse in rerum natura: non autem uult contrarias, aut contradictorias propositiones simul esse ueras: hoc enim esset contra primum principium. Contraria etiam realia ut calorem, & frigus uult simul esse: sed in diuersis subjectis: quamuis per suam omnipotentiam posset illa conseruare in eodem subjecto. Nec ex hoc sequitur, contradictorias propositiones esse simul ueras: contraria enim realia simulin eodem existentia poe inferunt contradictorias esse ueras: sed contraria logicalia.

¶ Ad secundum negetur assumptum: & ad probationem negetur, quod deus diligat omnia, in quibus het complacentia, extendendo no¬ mem complacentiae ad complacentiam generalissima, quo dicitur habere complacetiam in omni possibili esse in eo, quod uult ipsum posse esse: licet numquam uelt ipsum esse, seu producere: sed de complacentia speciali assumptum uerum est. De modis autem complacentiae dictum est in j. q. i. dist. xvii. Verum aliqui distinguunt de duplici dilectione: scilicet efficaci, qua aliquando ca, quae diligit: in esse producit. Quaedam diligit uolitione simplicis complacetiae non efficaci: quae nunquam producit in esse: quae tamen uult esse possibilia sicut ea quae uult efficaci uolitione: illa tamen proprie non diligit: quia nihil eis confert, nec conferet.

¶ Et si dicis: confert eis possibilitatem. Dico, quod illa possibilitas nihil est in re ipsa possibili, quae simpliciter nihil est: & nihil esse habet: sed possibilitas dicit diuinam uoluntatem potentem rem producere: illa autem nihil est rei producibilis. Vel dicatur breuiter, quod conclusiones intelligendae sunt, de duectione efficaci.

¶ Secundo dubitatur, utrum actus diligendi, quo deus diligit se, & omnia alia: sit proprius alicui personae in diuinis. Respondetur, quod diligere se, & alia, est actus essentialis: & per consequens nulli personae proprius: quia sicut pater non sapit sapientia genita: ita nec diligit dilectione spirata. Nihil enim recipit persona producens a producta. Pater ergo & filius diligunt se, & spum sanctum amore essentiali, qui est essentia. Diligunt autem se spiritu sancto: quia diligendo se dilectione assentiali spirat sptum sanctum: de quo latius in primo. Quid etiam dilectionis actus, quo deus diligit alia a se: non sit proprius alicui personae, patet: quia si sic maxime spriritui sancto: consequens falsum: quia tunc aut spiritus sanctus non necessario produceretur, ut amor patris & filij: aut dus amaret necessario aliquid aliuda se: utrumque est impossibile. Appropriantur tamen omnia, quae ad uoluntatem pertinent, spritui sancto: sicut ea, quae ad intellectum pertinent, uerbo.

¶ Tertio dubitat utrum christus magis dilexit Petrum, quam Ioannem: cum Petrus plus dilexit Christum, quam Ioannes: ut habet Ioam. ult. Petre dili gis me plus his &c. Hanc quaestionem late pertractat beatus Aug. homel. ul. super Io. Sed breuius dicitur supposito, quod in Petro fuerit maior dilectio charitatis, quam in Ioanne: quod simpliciter dominus plus dilexit Petrum, qua Ioannem: licet ita loquendo familis rius dilexit Ioannem. Primum, patet: quia cum deum diligere creaturam est ei bonum uelle: hane magis diligit, cui maius bonum; uult. Vnde quia maximum bonum uiae est donum charitatis: & maximum bonum parriae: gloria beatitudinis; illum simplicter magis diligit, cui uult maiorem charitatem in uia: & maiorem gloriam in pactia. Stante ergo suppositione manifestum est, quod magis Petrum dilexit, quam Ioannem. Secduma pars yprobatur: quia ilsum diligit deus familiarius, eui plura, ue maiora signa familiaritatis ostendit. Ion niautem, qui superpectus dominicum in cena recubuit, cui matrem uirginem in eruce commendauit, propter ingenitam mansuetudinem: propter uirginalem puritatem: propter aetatis iuuentutem; qua etiam caeteris paribus facit hominem tinerius diligi: plura samiliaritatis signaostendit, quam Petro: ergo &c. Et per haec multae quaestiones soluipossunt, scilicet utrum deus magis dilexerit hominem, quum angelum: magis genus humanum, quam Christu; magis peccatorem, praedestinatum, quam iustum praescitum: & similes, quas latius pertractat sanctus Tho. &. Bonauen. in praesenti dist. Et tantum de illa quaestiodes in sa: teo ni in innes mum niam:

¶ SeQuirVnITRACTATVS. DE uirtutibus cardinalibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1