Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO. XXXIiI. OST tractatum de theologicis uirtutibus sequitur doctrina de uirtutibus cardinalibus. Et colligitur sententia tex. in tribus conclusionibus quae sequuntur.

¶ Prima conclusio. Quatuor sunt uirtutes cardinales, quod bus in praesenti bene uiuit: & post ad aeter nam uitam peruenitur. Hae secundum beatum Aug. sunt. Iustitia in subueniendo miseris: prudentia in cauendis insidijs: fortitudo in perferendis molestijs: temperantia in coercendis delectationibus prauis. Secunda conclusio. Hae uirtutes in christo fuerunt plenissimae secundum usum, quem habent in patria: & usum circa passiones ab extrinseco illatas, quem habent in uia.

¶ Tertia conclusio. Virtutes cardinales non cessabunt in patria quantum ad habitum: licet alium ibi, quam in uia habebunt operationis usum.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum