Quaestio 1
Quaestio 1
QVAESTIO VNRCA. CIRCA hanc distinctionem QQxxxiij. quaeritur utrum praeter Vsor uirtutes theologicas, uirtu¬ & Q¶D tes cardinales sint ponendae in parte rationali, aut sensitiua subjecta tae.
¶ In tribus articulis quaestio absolut tur. In primo praemittentur terminorum declarationes. in secundo addentur responsiuae conclusiones. In tertio posnentur mouendorum dubiorum solutiones
¶ Quantum ad articulum primum: quia qui stio haec pro magna parte tractata est sup. distinct. xxiij. in quaestione generali libi mota: ideo bi euius hic expedietur.
¶ Primo igitur notandum, supposita differentia inter uirtutem theologicam, & moralem ex dist. xxvj. praeter uirtutes theologicas, quatuorponuntur uirtutes principales scilicet prudentia, temperantia, fontitudo & iustitia: secundum illud Sap.¬ viij. Sobrietatem, & prudentiam docet: iustitiam & uirtutem idest fortitudinem: quibus in uita nihil utilius est hominibus. Hae dicuntur cardinales a cardine, in quo uoluitur ianua: quia in his uita humana uersatur: & quibusdam regulis quasi: in cardinibus regulariter dirigitur, & uoluitur: ad quas uirtutes reliquae reducuntur: & ideo principales dicuntur.
¶ Secundo notandum, uod sicut generaliter habitus: ita & uirtutes distinguuntur penes actus, ex quibus generantur, & ad quos inclinant: ut dictum est quaest. j. distinct. xxiij. Actus uero distinguuntur secundum potentias, & objecta. ij. de anima: obiectum est, circa quod operatio uersatur, sicut artifex circa materiam Potentia autem uis est animae eliciens actum, seu operationem: cum ergo omnis operatio animae rationalis uersatur circa finem tanquam circa obiectum: immediate autem circa medium ad finem: & secundum hoc uirtus diuiditur diuisione immediata in theologicam, & moralem: accipiendo moralem large, ut non distinguitur contra intellectualem. Obiectum uero, quod est ad finem, duplex est: autest ueritas practica cognoscenda: aut est materia, circa quam sunt aliqua operanda Circa primum est prudentia, per quam cognoscitur, quid agendum, quid uere spuendum. Obiectum uero circa quod est, operandum ultra diuiditur: quia autem est in ipso operante: aut in alio scilicet proximo. Vel sic: aut est obiectum aliquod, per quod operans bene se habet ad seipsum, uel ad proximum. Si secundum: sic circa ipsum est iustitia: quaebene ordinat hominem ad alium: Si primum: aut est aliquod appetibile prosequendum: & hoc pertinet ad concupiscibile, circa quod ponitur temperantia: aut est aliquodim pediens uincendum: & hoc pertinet ad irascibilem: circa quod moderatur appetitum fortitudo, per quam uincitur impediens in prosecutione appetibilis, aut fuga tristabilis. Et secundum hanc diuisionem mediatam sumuntur uirtutes cardinales, quae qui dem pauciores essent citra sistendo: aut plures ultra per subdiuisiones procedendo.
¶ Tertio rememorandum ex dictis distin. xxiij. q. i. qusicut, actuum uirtuosorum quidam sunt intrinseci, seu per se, aut primo uirtuosi: quidam de nominatione extrinseca: sic & habitus quidam sunt intrinsece uirtutes, quicilicet generantur ex primis actibus. Alij sunt uirtutes, seu uirtuosi denominatione extrinseca, qui generantur ex actibus accidenta liter uirtuosis: & secundum haec alia, & alia assignantur subjecta: ut ubi supradictum est; haec breuiter de arti. j.
¶ Quantum ad secundum articulum est conclusio prima. Praeter tres theologicas uirtutes, ponendae sunt uirtutes morales, quae conmuniter dicuntur cardinales. Probatur conclusio secundum sanctum Bona. quia uirtutes ponuntur principaliter ad rectificandum, & uigorandum potentias in eliciendis actibus uirtuosis. Ad rectificandum contra obliquitatem: ad uigorandi contra difficultatem. Virtus, enim facit potentia rectam, & uigorosam. Contingit autem hominem ordinari quoad deum: ac quoad seipsum: & quoad proximum: & eodem mo obliquari, & retardari. Sicut ergo habentur uirtutes rectificantes hominem, & uigorantes ut recte temdat in deum scilicet theologice: sic opportunum est habere habitus uirtutum rectificantes, & uigorantes homines: prout ordinantur ad seipsum, & proximum: & tales sunt uirtutes cardinales. Vnde sicut praeter praecepta primae tabulae, quae directe ordinant in deum: necessarium fuit ponere praecepta secundae tabulae, quae ordinane ad proximum: sic dicend um est in proposito, quod praeter uirtutes theologicas, opportunum est ponere cardinales, seu morales. Nec obest illud Ro. xiij. Qui diligit proximum, legem impleuit: quasi solae charitas sine alis uirtutibus sufficeret: quia legis impletio non conuenit charitati secundum se formaliter, & elicitiue: sed imperatiue. hoc est dictu. Charitas non elicit se sola cum potentia omnes actu praeceptos: quia non. illos, quibus tenditur in seipsum: aut in ptoximum tanquam in objiectum: sed omnium praeceptorum actus imperat, ut eliciantur mediantibus alijs uirtutibus propter deum, tanquam propter finem propter se, & super omnia dilectum: habent enim annexos aliarum uirtutum habitus: qui ad imperium charitatis moti, faciunt impletionem mandatorum: sicut praeceptum dei non fornicando elicitiue impletur per castitatem: imperatiue per charitatem. Potest etiam pro bari conclusio per illa media, quibus supra probatum est habitus esse ponendos dist. xxiij. q. i.
¶ Secunda conclusio. Quatuor sunt uir tutes secundum consuetam diuisionem, quae dicuntur cardinales: omnes caeteras uir tutes morales compraehendentes. coclusio¬ patet ex articulo primo: quia per uirtutem cardinalem homo rectificatur quo ad creaturam: sicut per theologicam quo ad creatorem deum: uel ergo quoad seipsum: uel quo ad alium. Si secundum: sic est iustitia Si primum: hoc contingit dupliciter. Vel quo ad rationem, & sic est prudentia: uel quo ad appetitum: & hoc dupliciter. Vel quo ad concupiscibilem, & sic est temperantia: uel quoad irascibibilem: sic est fortitudo.
¶ Ex illo patet multiplex distinctio uirtutum cardinalium inter se: quia distinguuntur penes potentias, quas perficiunt, ut statim dictum est. Paenes obiecta: quia prudeutia dirigit circa uerum practicum: iustitia circa ptoximum debitum: temperantia circa delectationes, & tristitias, fortitudo circa pericula, & aduersitates uincendas. Etiam penes actus, quos eliriunt: quia prudentiae actus est dictare agenda: institiae reddere omnibus debita: temperantiae refrenare appetitum circa concupiscibilia: fortitudinis repellere, aut sustinere aduersa. Et iam possunt distingui penes uitia contraria: quae excludunt: & penes media, que determinant, quorum prosecutio remittitur ad librum Ethi. Et dictum est notanter secundum consueta diuisionem: quia illa diuisio uirtutum cardinalium in quatuor non est immediata, nec ultima. praecedunt namque immediatiores: & ideo circa illam consueta diuisionem sistendoessent tantum duae scilicet intellectualis, & moralis: capiendo moralem stricte: hoc est uirtus potentiae intellectiuae, & uirtus potentiae appetitiuae. Similiter ad ulteriores diuisiones progrediendo essent multo plures, secundum quod quaelibet harum quatuor ultra diuidi pot in partes integrales, subjectiuas, & potentiales. Partes subjectiuae sunt species sub illis quatuor generibus contentae. Partes integrales sunt, quae sumuntur secundum aliquas conditiones ad integritatem uirtutis requisitas. Partes potentiales sunt, quae participant aliquem modum, qui principaliter, & perfecte inuenitur in alia uirtute: respectu cuius dicitur pars secundum beatum Tho. q. ix. huius dist. Vnde ad similitudinem partium totius, sumuntur hae partes uirtutis secundum eundem. Est enim triplex totum, integrale, uniuersale, & potentiale. Integrale est compositum ex partibus ipsum constituentibus: sicut compositum substantiale, quid componitur ex materia, & forma Totum uniuersale est conceptus communis, ut conceptus generis. Totum potentiale est, quod in se contiuet perfectionem aliquorum eminenter.
¶ Et similiter ex opposito inuenit triplex pars. Integralis, quae intrat constitutionem totius: sicut paries domus. Pars subjectiua est inferius contentum sub superiori: ut species respectu generis. Pars potentialis est, quae non recipit praedicationem totius: sed aliquid de potentia, siue perfectione totius participat. Sic dici posset; quod anima sensitiua est pars potentialis animae intellectiuae: nam anima intellectiua dicitur tota anima: eo quod in ipsa omnes potentiae animae congregantur: & anima sensitiua in brutis dicitur pars potentialis animae intellectiuae: quia aliquid perfectionis animae intellectiuae. scilicet uitam cognitiua participat: sed non intellectiuam. Sic secundum humc modum assignantur tripliciter partes in uirtutibus. Primo integrales: cum scilicet ponit pars alicuius uirtutis illud, quid requiritur ad perfectionem eit: ut dum ad perfectionem uirtutis plures requiruntur conditiones: id quid respicit unam conditionem: uocat pars integralis. Sic Tullius ponit memoriam praeteritorum: intelligentia psentium, & prouidentiam futurorum partes prudentiae: quia prudentia innitit experientiae: quae colligit ex memoria praeteritorum, & cognitione praesentium, ex quibus sumitur prouidentia futurorum. Secundo modo partes subiectiuae, quae sunt species contentae sub toto uniuersali: & illae solae partes subjectiue recipiunt praedicationem totius: licet una pars de alia non praedicat. totum sicut genus de specie. Sic partes prudentiae sunt species prudentiae: sicut prudentia politica: prudentia deconomica: prudentia ethicasiue monastica: quae dirigit hominem (in se consideratum) in suis operationibus: non ut est pars domesticae; uel ciuilis communitatis. Vnde monastica dicitur a monos, quid est unum: quia dirigit hominem, ut est unus sibi: non ut pars com¬ munitatis. Tertio modo partes potentiales, quae sunt uirtutes participantes aliquid de modo, qui principaliter, & perfecte inuenitur in aliqua uirtute. Et sic physica, dialectica, rhetorica, ponuntur partes potentiales prudentiae: pro quanto participant aliquem modueius. Et generalirer omnes artes, & disciplinae eo, quod de omnibus his ordinat prudentia, a quibus & quantum sunt addiscendae; uel exercendae. i. Ethi. Haec Tho.
¶ Vel quantum ad ultimum posset dici; artes, & disciplinae, id eo partes sunt prudentiae potentiales: quia participant aliquem modum prudentiae. Prudentia, enim est habitus inclinans ad assentiendum dictamini practico, & uero rationis rectae. Ita omnes artes, & disciplinae inclinant ad assentiendum uero concluso per rationem: maxime autem disciplinae practicae participat modum prudentiae: suo modo exemplificari potest de alijs uirtutibus cardinalibus. Et secundum hunc modum uirtutes cardinales omnes alhas uirtutes compraehendunt tanquam partes altero erium modorum.
¶ Tertia eo elusio. Quatuor uirtutes cardinales qua tenus sunt uirtutes intrinsecae subjectam tur tantum in rationali parte. Probatur: quia in sola parte rationali est uirtus in trinsece, & essentialiter seu habitus intrinsece uirtuosus: igitur. Consequentia nota: & antecedens probatum est dist. xxiij. q. i. propefinem.
¶ Quarta conclusio. Aliqua uirtus cardinalis denominatione extrinseca esse potest in parte senfitiua, & executiua. Patet conclusio de temperantia, iustitia, & fortitudine. Nam uoluntas potest imperare appetitui sensitiuo, moderando passionem eius, prosecutionem uel fugam: & per hoc dere linquere ex imperijs rectis: hoc est actibus sensitiuis imperatis aliquem habitum in appetitu sensitiuo: inclinantem appetitum sensitiuum, ut delectabiliter moueatur ad similia ex imperio uoluntatis & illae habitus derelictus: licet non sit uirtus proprie idest intrinsece (quia nonm est habitus electiuus, nec inclinans adelectionem) potest tamen dici uirtus aliquo modo, scilicet denominatione extriuseca: quia inclinat ad ea, quae sunt consona recte rationi: & quia imperatur a uirtute uoluntatis. Haec Sco. dist. praesenti. Et suo modo potest poni huiusmodi uirtus in parte executiua: ut in manum scriptoris: ut etiam habitum est supra. Et tantum dearti. ij.
¶ Quantum ad articulum tertium est dubium primum: quae uirtutum cardinalium sit principalior. Hic te net sanctus Tho. quod prudentia sit principalior, & caeterae ad eam reducuntur. Sco¬. tenet, quod uirtus eliciens secundum dictamem prudentiae, principalior sit ipsa prudentia. Sed faciliter possunt concordari. illa dicta doc. distinguendo de principalitate. Nam aliquid potest esse principalius altero, uel quia naturaliter prius, eo: & quod ab alio praesupponitur: & sinae quo. aliud non esse tale, puta in proposito, sinae quo habitus non esset uirtus. Alio modo illud dicitur principalius, quod est simpliciter perfectius: tunc dicitur, quod prudentia est principalior aliis uirtutibus mora libus primo inon, quia ipsa uel actus eius praesupponitur alijs uirtutibus: & est prior eis generatione: & est regula aliarum uirtutum: sine, qua nullus alius actus est uirtuosus. Nam ad eius conformitatem, uirtuosum est quicquid dicitur uirtuosum: & sic ad eum omnes aliae uirtutes morales reducuntur. Et hoc modo philosophus uult eam esse priorem, & principaliorem: & beatus Antonius praefert discretionem; quae ad prudentiam pertinet caeteris uirtutibus: ut dicit Cassiodo. Col. i. Sedloquendo de principalitate secundo modo, sic uirtutes electiuae ad uoluntatem pertinentes sunt principaliores uirtute dictatiua ad intellectum pertinentem. Tum quia nobilioris perfectibilis nobiliores sunt perfectiones. Voluntas autem est perfectibile nobilius intellectu (ut nunc supponitur: & eius declaratio pertinet ad quartum de beatitudine) nec sufficit, quod non oportet omnem perfectionem nobilioris perfectibilis esse nobiliorem, Siquidem in nobiliore est aliqua perfectio minus nobilis, aliqua perfectione subjecti siue perfectibilis inferioris, & minus nobilis. Sufficit enim supremam nobilioris excedere supre¬ mamminus nobilis. Nunc autem uirtus moralis non est suprema perfectio uoluntatis: nec prudentia suprema intellectus, sed charitas uoluntatis, & fides intellectus. Charitas autem excedit fidem perfectione secundum apostolum. Hoc, inquam, non sufficit: quia respectu eiusdem objecti nobilior potentia uidetur habere nobiliorem actum, quando utraque agit secundum ultimum sui: quia ibi non est excessus exparte obiecti: quia idem est: sed tatum exparte potentiarum: ergo nobilioris potentiae talis actus est nobilior. Cum ergo circa idem bonum, tamquam objectum sit actus intellectus practici, & uoluntatis: siutraque potentia perfecte agat: haec dictando, ista eliciendo: simpliciter nobilior erit electio recta, dictamine recto. Et per consequens habitus generatus ex electionibus rectis, est nobilior simpliciter habitu generato ex actibus intellectus dictatiuus. Tum etiam quia dictamen rectum intellectus ordinatur ad electionem rectam uoluntatis, & finis est nobilior ordinatis infinem. Tum quia priora uia generationis posteriora sunt uia perfectionis. Sed dictamen praecedit generatione electionem: ergo.
¶ Secundo dubitatur: utrum praeter uirtutes cardinales acquisitas, oportet etiam ponere uirtutes cardinales infusas. Repondetur, quod uirtutes morales acquisitae ponendae sunt: ratio probat, & experientia, ut deductum est sup. distinct. xxiij. q. i. Nulla autem ratio naturalis probat uirtutes infusas esse ponendas: sed sola auctoritas scripturae, & sanctorum. Et per hoc sicut dictum est de uirtulibus theologicis: ita hic communiter dicitur de moralibus. Vnde Aug diffiniens uirtutem: ut habetur in secundo dist. xxvii. dicit. Est qualitas bona mentis, qua nullus maleutitur, quam solus deus in nobis operatur; quod tantum de infusa est uerum. Item dei perfecta sunt opera: ideo cum hominem iustificat: non tantum infundit uirtutes theologicas: sed etiam morales. In iustificatione itaque impij, omnes illae uirtutes simul in funduntur: licet non excaut in actum sine acquisitis: sicut dictum est de theologicis infusis: & communiter proportionabiliter dicitur de istis; sicut dictum est de illis.
¶ Tertio dubitatur, utrum uirtutes cardinales maneant in patria. Respondetur breuiter, quod quia habitus non opponitur actui habitus contrarij. Virtutes cardinales: quia perfectiones quaedam sunt anime non includentes essentialiter imperfectionem, sicut fides, & spes: ideo manent in patria. Habent etiam actus in patria, secundum alios ab actibus, quos habent in uia. Nam secundum sanctum Ron. omnes actus nostri in gloria erunt fortes, iusti, prudentes, casti: ut iustitia excludit obliquitatem: prudentia errorem: fortitudo molestiam: temperantia omnem libidinem. Actus autem, quos habent in uia, non habent in patria: non enim ibi prudentia cauet insidias, quae ibi nullae sunt: nec ibi iustitia subuenit miseris: nec fortitudo perfert molestias: nec temperantia coercet delectationes prauas: sed manent ibi excellentiori modo, quam fuerunt in uia. In uia pugnant contra uitia: in patria gaudent de uicto tia plenissime adepta. Et tantum de quaestione.
On this page