Text List

Praeambulum

Praeambulum

TRACTATVSDEDONIS. Distinctio. xxxiiij. EGIT Magister de uirtutibus theologicis, & cardinalibus: consequenter determinat de donis spiritus. sancti: & circa hoc tria facit. Primo agit de donis in genere: & de dono timoris, in specie. Secundo de quorundam donorum, quae magis conuenire uidentur: distinct. xxxv. Tertio de donorum, ac uirtutum connexione, & aequalitate distinct. xxxvi. Et potest sententia tex. in tribus conclusionibus quasi summatim abbreuiari, quarum prima conclusio haec est.

¶ Dona septem. sancti spiritus uere sunt uirtutes electos in patria: sicut animam christi in uia: secundum certum usum perficientes.

¶ Secunda conclusio. Timor in mundanum, siue humanum, in seruilem, initialem, & castum, uel filialem quadripartitur, quorum solus filialis cum perfecta charitate tam in quia, quam in patria manere conceditur.

¶ Tertia conlusio. In christo fuit timor poenae alius a praedictis: qui dici potuit timor naturalis. Has latius prosequitur magister in textu.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum