Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO. XXXV RAECEDENTI distinctione egit de donis in genere. In hac distinct. xxxv. agit de quibusdam donis in specie: ostendens distinctionem eorum, que magis uidentur interse conuenire, scilicet de sapientia, scientia, intellectu & consilio. Colligitur autem sententia textus in his tribus coclusionibus.

¶ Prima. Sapientia rerum diuinarum est cognitio. Scientia rerum humanarum, quibus fides saluberrima gignitur, nutritur, defenditur, & roboratur. Ideo sapientia contemplationi: scientia actio ni, qua recte in medio nationis prauae uiuitur. Intelligentia uero rerum spiritualium tam aeternatum, quam in tempore exortarum notitiae deputatur.

¶ Secunda conclusio Sapientia, intelligentia, scientia, quae sunt infusa dona spiritus sancti: distinguuntur ab acquisitis ( eorundem nominum )uirtutibus.

¶ Tertia conclusio. Sapientia animae infusa non est realiter deus, sed uerus, & praecipuus eius cultus.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum