Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QVAESTIO VNICA. IRCA hanc distinctionem, P. ¶QV & ultimam partem prioris di¬

¶ QOOstinctionis quaeritur: utrum &CTTSN sicut timor, & charitas in eo dem subjecto repugnant: ita sapientia, intellectus, scientia, & consilium realiter inter se differunt.

¶ Tribus articulis quaestio absoluetur. Primus respondet ad suppositum: secundus ad quaesitum: tertius dubia declavabit.

¶ Quantum ad primum notandum: quod timor accipitur tripliciter, Vno modo pro passione appetitus sensitiui, uel intellectiui naturaliter sequente appraehensionem alicuius disconuenientis, ut possibiliter futuri: hoc modo annumeratur inter principales quatuor passiones: ut patet metro. vij. lib. j. de consol. Secundo modo accipitur pro actu elicito consequente huiusmodiappraehensionem, & passionem, qui in uoluntate est actus nolendi, fugiendi, aut cauendi huiusmodi inconueniens. Et illo modo frequenter accipitur a Beda, & Aug. ut patet attendenti uerba eorum, quae allegat magister dilic. praecedenti: ubi per actus diffiniunt partes timoris: ut patet in textu. Dicit enim. Aug. Timor seruilis est, cum per timorem gehennae continet se homo a peccatis, & sequitur. Et timore facit, quicquid facit. Ecce continere a peccato: facere bonum: actus sunt a passione timoris procedentes. Tertio modo accipitur pro habitu ad huiusmodi actus inclinante acquisito: aut a deo immediate infuso. Hanc acceptionem cum secunda tangit sanctus Bonauen. q. ij. huius dist. ar. ij. inquiens. Timorem seruilem dico habitum ipsum, quo quis habilitatur ad timendum deum: quia punit praeuaricantes. Et eadem quaestionearti. v. recitans opiniones quorundam dicit: quod loquendum est de timore dupliciter quantum ad habitum, & quantum ad usum. Vsus timoris est actus ex eo procedens, & cau¬ te attendi debet in sanctorum dictis: quo horum trium modorum accipitur timor.

¶ Secundo notandum, quod magister in textu praecedentis distinct quadruplicem distinguit timorem: mundanum, seruilem, initialem, & castum, uel filialem. Cui capitulo ultimo addit quintum membrum, scilicetimorem naturalem.

¶ Timor naturalis est, quo naturaliter homo horret malu naturae laesiuum appraehensum, ut tale Hic oritur ex naturali appetitu ad esse Hic timor naturalis dicitur secundum magistrum, non quia fuit in homine secundum naturam; prout est instituta, siue in statu innocentiae. (Tunc enim nihil appraehendebatur, ut laesiuum naturae: quia tunc in potestate hominis fuit non mori: ut habitum est in. ij.) sed quia per peccatum homo incidit necessitatem moriendi: accessit timor mortis, ac laesionis, quae abstulerunt esse rei. Hunc timorem assumpsit Christus sicut, & caeteros poenales peccati effectus, quem distinguit magister a caeteris timoribus, per quos homo magis, aut minus recedit a deo, aut accedit ad deum: quales sunt illi quatuor timores, quos distinguit magister per comparationem ad deum, tamquam ad objectum, a quo remouent, uel cui magis coniungunt. Timor uero ille naturalis dicitur naturalis: non per respectum ad deum, a quo secundum se nec elongat, nec ad ipsum impellit: sed per respectum ad naturam, cuius conseruatio naturaliter appetitur, & eius destructiuum timetur.

¶ Timor mundanus est timor alicuius, ut disconuenientis temporalis, propter cuius fugam deseritur deus: hoc est, est actus, uel habitus, quo eligit appetitus deserere deum per transgressionem praecepti, ne deserat bonum temporale: seu ne incidat periculum amissionis uitae, aut delectationis corporalis, aut rerum mundanarum. Ex quo sequitur, quod deformitas est de ratione timoris mundani: quia uoluntas deserendi deum, & bonum aeternum proptar bonum temporale habendum, uel conseruandum. Ideo dicit magister, quod hic timor malus est, qui in primo gradu conuersionis cum mundo deseritur, quem dominus prohibet dicens. Nolite timere eos, qui occidunt corpus: animam autem occidere non possunt Matth. x. Timor seruilis dupliciter accipitur. Vno modo, ut includit deformitatem seruilitatis peccati. Et sic est habitus, uel actus declinandi malum cuspae, propter euasionem poenae futurae cum actuali proptitudine non declinandi malum, si poenae non sequerentur. ut cum quis timet penas: & timendo dolet, quod tales poenae infliguntur pro culpa, & actu uellet peccare, si non essent illae poenae: ut dicit sanctus Bonauent. dist. xxxiiij. q. ij. arti. ij. Alio modo accipitur timor seruilis, ut non includit huiusmodi deformitatem, scilicet uoluntatem peccandi: si pena non sequeretur. Et sic est habitus, uel actus declinandi peccatum propter poenam peccato debitam. Vt si quis appraehendit per fidem poenas aeternas debitas mortali peccato. & ideo elicit propositum non peccandi timens poenas: ibi sistendo non habendo propositum conditionale peccandi, si non sequerentur poenae. Iste timor, etsi non sit bonus meritorie: quia non procedit ex amore boni aeterni: sed ex amore sui: est tamen bonus, & utilis, per quem sit paulatim consuetudo ad actus bonos de genere exercendos, & malos uitandos: quo praeparatur locus charitati: ut dicit August. & magister: & cui succedit timor initialis. Hic timor non distinguitur a timore naturali secundum beatum Tho. dist. praecedent. q. viij. ar. ij. quo quis nociuum omne naturali ter refugit. Non distinguitur dico, nisi sicut inferius a superiori: quia timor seruilis acceptus illo modo specialiter repicit poenam futuram peccato debitam. Timor naturalis generaliter est respectu cuiuslibet nociui appraehensi, ut possibiliter futuri: siue sit temporale: siue perpetuum, siue spirituale, siue corporale. Timor initialis est, quasi medius inter seruilem, & castum seu filialem: medius per participationem extremorum. Isteenim timor, ut dicit magister: nec ex toto e seruilis: nec ex toto castus: sed tamquam medius aliquid de seruili, & aliquid de casto timore habet. Facit enim partim seruire timore poenae: partim amore iustitiae, per quem timemus damnari, & timemus offendere. Et posset sic describi. Est actus, uel habitus sefuiendi deo propter cauere deioffensam: & simul poenam diuinae legis transgressoribus debitam. Vt dum quis appraehendit indignitatem diuinae offensae, eiusque malitiam, & horret eam: similiter, & poenam oftensoribus praeparatam: & elicit nolle offendere deum propter cauere utrumque scilicet dei ossensam, & poenam: actus ille similiter, & habitus ad psum inclinans est timor initialis. Hic timor oritur ex amore dei, simul & ex amore sui: propter primum timet offendere dilectum, propter secundum cauet poenam, & sibi malum. Nonnunquam tamen, ut dicit magister uterque timor dicitur quandoque in scriptura initialis, & uterque seruilis: quia & initialis, qui est in charitate inchoata: aliquid habet de seruilicilicet angorem poenae: & aliquid de casto scilicet timet separari, ac ofsendere. Sic & seruilis communicat cum initiali: quia attem dit poenam, quam etiam (licet non solam; attendit initialis: unde uterque dicitur initium lapientiae, alia tamen, & alia ratione. Seruilis, quia praeparat locum sapientiae, & ducit ad sapientia initialis: quia est inchoata sapientia, quem cum quis habere incipit: sapientiam, & charitatem habere incipit.

¶ Timor amicalis, castus aut filialis, quod idem est. Dicitur enim amicalis: quia causatur ex amore dei, quae est amicitia. Filialis: quia est respectu offensae dei, qui est pater noster. Et dicitur castus: quia deus dicitur metaphorice sponsus animarum nostrarum. Hic ergo timor est habitus, uel actus cauendi dei offensam, & reuerendi deum propter offensae malitiam, & diuinae dignitatis amorem: ut cum quis appraehendit summam dei dignitatem, quam diligit: & summam malitiam offensae huius dignitatis, quam horretur contrarium dilecto. Hinc elicit actum reuerendi deum, & cauendi offensam. Hic actus, & habitus ad ipsum inclinantes timor est castus, acci¬ piendo timorem secundo, & tertio modis. Iste timor plane oritur ex charitatiuo amore dei, qui horret offensam dei: & eius dignitatis reuerentiam ardenter desiderat. Ex hoc patet, quod timor initialis etiam communicat cun timore casto: quia horret malitiam diuinae offensae, quam principaliter cauet. Non tamen sic principaliter habens oculum ad diuinam reuerentiam, sicut timor castus. De timoribus uide August. xiiij. de ciuit. dei cap. ix. post medium, & sequent. capitulis ad propositum.

¶ Tertio notandum, quod licet de differentia horum timorum diuersitas sit apud doc. tamem innitendo principijs supra dist. xxiij. q. i. declaratis: uidelicet, quod finis, & caeterae circunstantiae sint obiecta actus eliciti uoluntatis. Et per hoc, quia uariata aliqua circunstantia uariatur obiectum: uariatur & species actus circa tale obiectum: diuersorum autem actuum specie habitus etiam distinguuntur specie. Dicitur, quod quia in illis timoribus accipiendopro actibus elicitis, uel eorum habitibus uariantur obiecta laltem partialia: quia uariantur circumstantiae praesertim finis. Nam in timore naturali non est circunsta tia ponae aeternae peccatis debitae, que est in timore seruili. In seruili non est circumstantia, seu finis diuina offensa cauenda, quae est in timoreinitiali. In initiali non est circumstantia, seu finis mouens diuinae dignitatis reuerentia saltem principalis, sed magis cauenda diuinae dignitatis ossensa: licet cauere offensam dei sit quoddam reuereri Deum. Reuerentia uero dei est principale intentum in timore casto: & ideo timores illi ab inuicem specie differunt. Nec: ut quidam dicunt, manente substantia habitus timoris seruilis effici potest initialis, uel castus: & econuerso, per additionem, uel remotionem nouae circumstantiae: quia quacumque circumstantia uariata, siue remota siue ad dita partiale obiectum uariatur: & ita non manet idem actus elicitus: sed elicitur alius a priore specie distinctus, & sic de habitibus.

¶ Verum de actibus impetatis non ita: nam potest idem actus imperatus: puta opus aliquod imperatum primo propter timorem naturalem continuari ex timore mundano: & postea ex timore seruili: de hinc ex initiali: & tandem ex casto, & econuerso. Vt si quis opus praecepti ad impleret, puta ieiunium primo intentione cauendi infirmitatem corporalem: deinde metu poenae temporalis: postintentione euadendi damnationem: hinc ne non ieiunando offendat deum: demum ut obedientia praecepti deum super omnia dilectum ueneretur: ibi stante eodem actu exteriori imperato, per intentionis mutationem, & ita etiam per mutationem actus interioris eliciti sortitur diuersa nomina timoris.

¶ Si quaeris utrum timor mercenarius distinguatur a praedictis. Respondetur, quod timor mercenarius est, qui sit timore amissionis aeternae merce dis, siue beatitudinis: pro quanto est maximum commodum, & eius amissio maxima penarum. Quod notanter additur: quia amissio beatitudinis dupliciter timeri potest. Vno modo, ut est separatio animae a deo sponso super omnia dilecto, cui ex amore iungi desiderat ad laudem, & reuerentiam dilecti: & hic timor pertinet ad timorem castum, & filialem. Alio modo ut amissio beatitudinis est priuatio summi commodi: & maxima omnium penarum: & sic pertinet ad timorem mercenarium, qui est species timoris seruisis. Et secundum hanc distinctionem oportet intelligere uerbabeati Aug per magistrum allegata: ubi timo rem separationis a sponso attribuit timori casto, & filiali. Patet ergo, quod timor mercenarius est timor seruilis: quia est timor poenae: scilicet amissionis regni, & summi commodi, qui est magnapoenae.

¶ His praemissis ponuntur conclusiones ad primum articulum responsiuae: hoc est suppositum: & est prima. Timor naturalis neque repugnat charitati: neque coexigit eam sibi. Probatur quo ad prima partem: quia ipsa sit in christo timentepoenas corporales, & mortem: ut dicit magisterc. ult. dist. pced. in quo nunquam defuit charitas. Pro secunda parte patet: quia ille timor inest omnibus hominibus, tam fidelibus, quam infidelibus: quia naturaliter omnis homo timet mortem: sed non in omnibus est charitas: ideo non coexigit eam. Item timor ille oritur ex amore naturali sui ipsius: sed ille nec repugnat charitati: nec eam coexigit: cum ille sit in omnibus hominibus.

¶ Si dicis: quod ille amor sui repugnat charitati: quia est radix ciuitatis reproborum: sicut amor dei radix est, ciuitatis electorum: ut dicit August. xiiij. de ciuit. dei cap. xxviij. Fecerunt itaque ciuitates duas amores duo. Terrenam scilicet amor sui. Caelestem uero amor dei. Respondetur, quod non omnis amor sui est radix ciuitatis terrenae reproborum. Sed ille, qui crescit usque ad contemptum dei: ut ibi addit August.

¶ Secunda conclusio. Timor mundanus charitati est contrarius. Patet: quia ille includit desertionem dei, quae repugnat charitati. Vnde in primo gradu id est in initio conuersionis deseritur, ut dicit Cassiod. ut allegat magister di. xxxiiij. & dictum est supra notabili secundo.

¶ Tertia conclusio. Accipiendo timorem seruilem secundo modo, non primo repugnat charitati quoad actum: sed neutro modo quo ad habitum. Primum patet: quia ille timor primo modo includit deformitatem repugnantem charitati in actu suo: ut patet ex notabili secundo. Et per idem patet pars secunda: quia timor seruilis secundo modo acceptus, illam de formitatem non includit. Est enim timor naturalis, qui sta re potest cum charitate Hictimor secundum Augu. utilis est, & bonus, & locum praeparat charitati: & non manet cum charitate perfecta, manet tamen cum imperfecta: quia quanto charitas crescit in anima: tanto timor ille poenae remirtitur, & decrescit. Nam & habentes charitatem timent poenam; sed ubi est perfecta charitas, non est unde timeat, ut pulchre deducit Aug. ut habetur in tex tu. c. vj. distin. praeceden. quod placuit hic inserere, quia notabile est. unde ait. Cenit aliquid credere diem iudicij, si cepit credere: cepit & timere: sed quia adhuc timet, nondum habet fiduciam in dieiudicij. Nondum est in illo perfecta¬ charitas: si perfecta in illo esset charitas: non timeret: perfecta enim charitas faceret perfectam iustitiam: & non haberet, quare timeret: immo haberet, qua re desideraret, ut tram seat iniquitas: & ad ueniat regnum dei: ergo timor non est in charitate. Sed in qua charitate, non in inchoata, in qua ergo, in perfecta. Perfecta, inquit, charitas foras mittit timo rem: ergo incipiat timor: quia initium sapientiae timor domini. Timor enim qua si locum praeparat charitati: cum autem ceperit charitas habitare: pellit timor, qui ei praeparauit locum. quantum enim illa crescit: ille decrescit: & quantum illa sit interior: timor pellitur foras. Maior charitas, minor timor: minor charitas, maior timor. Si autem nullus est timor: non est, quo intrat charitas: sicut uidemus per setam introducilinum, quam do aliquid suitur: seta prius intrat: nisi exeat non intratlinum. Sic timor primo occupat mentem: non autem ibi remanet timor: quia ideo intrauit, ut introduceret charitatem: haec. Augu. Tertia pars conclusionis probatur: quia timor utroque modo manet cum charitate secundum habitum: quia quamuis charitas repugnet actui uitioso: non tamen habitui uitioso: ut patet in nouiter conuersis: & patiformiter habitus timoris etiam uitiosi, siue mundani, siue seruilis stare potest cum charitate.

¶ Quarta conclusio: quamuis timor initialis quantum ad actum stat cum charitate in uia: non tamen manet cumea, dum fuerit perfecta. Probatur per magistrum in textu distin. xxxiiij. c. viij. Et ratione: quia timor seruilis non manet cum charitate perfecta. Antecedens patet ex quid nominis timoris utriusque. Quid uero timor initialis maneat cum charitate imperfecta: patet: quia etiam timor seruilis manet cum illa: ergo multo magis timor initialis.

¶ Quinta conclusio. Timor castus secundum habitum, & actum non separatur a charitate, neque in uia: neque in beatitudine. Probatur conclusio quoad actum in uia ex quid nominis timoris casti. Nam actus eius procedit a charitate. Est enim actus cauendi diuinam offensam: & reuerendi deum propter amorem dei: ut habitum est supra. Quodetiam non sepatatur: sed manet in patria, probatur: quia duo sunt actus timoris casti. Vnus est, quo declinatur malum timore offensionis diuinae, aut separationis a deo, qui non manet in patria: ubi confirmati sunt beati, ut peccare non possunt: & perpetuo sponsi praesentia securi. Alius est actus, quo reuerentur deum tamquam summum, ac dignissimum, & perfectissimum bonum: ut patet ex diffinitione supra data timoris casti: & ille manet in patria. Ibienim summalaus, honor, & reuerentia exhibetur deo: secundum illud. Pl. Beati, qui habitant in domo tua domine: in se. secu. laudabut te. Potest & esse actus tertius, quo declinatur malum diuinae offensionis propter dei reuerentiam, & peccati malitiam: qui ambos praedictos uirtua liter includit: & nec ille manet in patria quia non est ibi possibili, ossensa dei, quae caueatur. Quoad habitum manifestum est: si actus non separatur: neque habitus ad eum inclinans. Ex illo patet: quod nec timor naturalis, nec seruilis: nec initialis manet in patria. Patet, quia omnes illi sunt, respectu mali cauendi: nullum autem malum nec poenae, nec culpae est in patria: ergo respectu illius non erit aliquis actus. Hoc etiam est de intentione beati Bonauen. distin. xxxirij. q. ij. artis vj. ubi respondendo quaestioni: utrum timor in patria euacuetur: ita dicit. Timor intuetur tria. poenam, ut fugiat: offensam, ut caueat: summam matestatem, ut illi se subij. clat exhibendo illi. Secundum hoc est triplex timoris differentia: quia unus est qui principaliter respicit poenam, & est seruilis. Alius, qur unum oculum habet ad poenam: tamen principaliorem habet ad offensam uitandam, & est initialis. Tertius, qui unum ocusum habet ad offensam, alium uero ad reuerentiam exhibendam: & est filialis. Et si unus oculus sit in refugiendo offensam, nesepararetur a deo principalis, tamen est in exhibendo reuerentiam: reuertendo a summa maiestate in propriam paruitatem. Et hic uisus quidem fuit in Christo; & erit in beatis, & est in sanctis angelis, & quantum ad istum usum manet donum timo ris in patria: quantum uero ad alios inferiores euacuabitur. haec ille. Vbi loquitur de timore tamen, qui habet ordinem aliquem ad deum: ideo nofacit mentionem de timore naturali, aut mundano. Et per oculum intelligit intellectum attendentem obiectum: uel circumstantia, quae est obiectum partiale: qui praesentat nunc hoc: nunc illud objectum totale, uel partiale.

¶ Per usum timoris intelligit actum a uoluntate elicitum ad ostensionem: huiusmodi intellectus: & intelligenda sunt haec secundum resolutionem superius factam. Et tantum de articulo primo.

¶ Quantum ad: secundum articusum, in quo uidendum est de distinctione donorum ad intellectum pertinentium scilicet sapientiae, intellectus, scientiae, & consilij. Primo uidendum de distin. nominum, quantum ad quid nominis eorum. Vbi notandum: quod circa dist. significationis horum quatuor nominum uario modo loquuntur autores: nec mirum, quoniam nomina sunt adplacitum instituta, Multipliciter quoque aequiuocam tur in scripturis tam gentilium, qua catholicorum, propter quae atius sic accipit: alius sic. De rebus namque satis constat ex praecedenti dist. ubi ostensum est, quod ad omnes actus ad salutem necessarios: uiator sufficienter disponitur per septem uirtutes tres theologicas: quatuor cardinales in tusas, & acquisitas. Et ideo dona, & beatitudines, & fructus: cum sint habitus quidam perficientes hominem in suis operationibus necessarijs ad salutem: non distinguuntur a uirtutibus, qumodo autem inter sedistinguantur uirtutes: ibi dictum est. Maior ergo diuersitas est nunc quantum ad praesentem quaestionem in quid nominis terminorum, in quo auto. diuersificantur. Magister breuiter se expedit: ostendens, quod sapientia est aeternorum contemplatio cum delectatione: per aeterna intelligens ipsam beatitudinem objectiuam. Intellectus est creatoris, ac creaturae spiritualis speculatio. Scientia est cognitio practica ad rerum temporalium recta administrationem, & bonam inter malos conuersationem pertinens. Itaque sapientia ad contemplationem. intellectus ad speculationem: scientia ad actionem pertinere uidetur. De consilio (quod ad prudentiam pertinet nullam facit mentionem.

¶ Sanctus Bonauent. dist. praesenti horum terminorum aequiuocationes, & acceptiones diuersas latius prosequitur: tale nominum horum differentia (prout inter dona coimerantur ) ponens: quod sapientia in cognitio ne, & affectione aeternorum consistit. Intelectus autem est cognitio ueri aeterni secundum conditiones creaturarum id est secundum quod ex conditionibus creaturarum nosci potest In duobus igit a sapientia differt. Primod: quia intellectus ad solum intellectum pertinet: sapientia autem ad intellectum, & affectum. Secundo: quia sapientia est cognitio, & amor dei secundum proprias conditiones deo: intellectus uero secundum conditiones deo, & creaturae communes. Scientia est cognitio practica dirigens actionem secundum regulam fidei. Consilium est cognitio practica dirigens in eligendis & fugiendis secundum regulam diuini iuris quae sunt specialis arduitatis: & secundum hoc uidetur, quod consilium esset species scientiae. Actio enim est operatio interior, habens sub se electionem prosecutionis, & fugae. Regulae etiam iuris diuinisunt reguiae fidei: per fidem enim omnia diuina praecepta, & consilia nobis innotescunt. In hoc ergo erit differentia: quia scientia dirigit in omni actione: siue sit specialis arduitatis siue nom consilium autem tantum in his, quae sunt specialis arduitatis; nam non de seuibus: sed de arduis tantum consiliamur. Satis uidetur concordare. bea. Tho. in hac distinct. Sco. uero magis accedens ad conformitatem distinctionis habituum vi. Ethico. plane distinguit, ut supradistin. proxima habitum est: dicens sapientia esse sapotem sequentem cognitionem dei, iuxta nominis interpraetationem. Sapientia idest sapida scientia: & ita est realiter charitas ipsa: uel spes praesupponens aeternorum cognitionem Intellectus est cognitio principiorum id est primorum articulorum fidei: ex quibus caetera eredenda deduount. Scientia est notitia specialium articulorum, qui uelut conclusiones ex primis, & generalibus articulis deducuntur. Confilium autem est ipsa prudentia, qua, ex regulis scientiae, & intellectus homo in agendis dirigitur ad salutem. de quo latius supra dictum est

¶ Quibus praemissis est haec unica conclusio ad articulum istum. Sapientia, consilium, scientia & intellectus interse differunt realiter prout: sunt dona: sancti spiritus. Probatur: quia omnes habitus diuersorum objectorum, & actuum realiter distinguuntur: sed sapientia, consilium, scientia, & intellectus. quatenus dona sunt sanctispiritus: sunt habitus di uersorum objectorum, & habituum: ergo realiter distinguunt. Consequentia nota, & maior similiter. Nihil. enim aliud arguit distinctionem habituum, quam distinctio actuum, & objectorum. Minor patet ex statim dictis: quia omnes de his habitibus loquentes, assignant eis diuersa objecta, & actus: licet in horum assignatione alterentur: non tamen negandum; quinaliquis idem habitus contineatur sub pluribus donis. Vnde habitus huius, obediendum est praeceptis diuinis: pertinere uidetur ad scientiam: & similiter ad consilium, nisi scientia acciperetur p notitia speculatiua credibilium tantum: & consilium pro notitia practica agendorum. Sed hanc non inuenio in aliquo auctorum: & ideo conclusio posita est particulariter, & non uniuersaliter.

¶ Quantum ad articulum tertium dubitatur primo: utrum timor seruilis sit donum sanctispiritus. Ad dubium illud aliter respondet sanctus Thom. aliter sanctus Bo nauent. Nam beatus Thom. non omne, quod est a spiritu sancto, dicit donum: sed donum dicit habitum a S. S infusum excellentiorem uirtute. unde ponit quadruplicem distinct. Sunt enim quaedam a spiritu sancto, quae non sunt cum spiritu sancto: ut fides informis, & timor seruilis, ut dicunt defectum concomitantem. Quaedam sunt a spiritusancto, & cum ipso: ut gratia gratum faciens, & charitas. Quaedam cum ipso, sed non ab plo: ut peccatum ueniale. Quaedam nec sunt a spiritu sancto, nec cum eo: ut peccatum mortale. Spiritus sanctus uero secundum eum sine chatitate non habetur: & ita secundum eum donum spiritus sancti non est sine charitate. Sanctus Bonauent. tenet, quod omnis habitus a spiritu sancto infusus: siue sit cum spiritu sancto: siue etiam sine spiritu sancto inhabitante est donum spiritus sancti. Vndedicit: quod donum timoris seru ilis est a spiritu sancto: sed non est cun spiritus sancto: quia proparat ad sptum sanctum: & de hoc dono non est uerum, quod spiritusanctus se compatitur cum donis suis. Verum uidetur absurdum: quod aliquid sit donum spiritus sancti: quid essentialiter includit peccatum morta le. Et ita cum spiritu sancto stare non posset: ideo quasi medium tenendo dici posset timorem seruilem (capiendo primo modo: ut essentialiter includit mortale: uel ad ipsum inclinat tamquam ad proprium actum) non esse donum sanctispiritus: nec esse a spiritu sancto; quia secundum bea. August. in lib. Ixxxiij. q. deo aucto) re nemo sit deterior. Deo autem auctore sit nemo deterior: quia magis per hunc timorem elongatur a spiritu sancto: quam quod per ipsum praeparetur ad spiritum sanctum. Nec spiritus sanctus infundit donum, cuius usus esse non potest sine mortali peccato. Neque spiritus sanctus infundit habitum uitiosum: nec actum pecccati: sed timor seruilis primo modo accipiendo, est habitus uitiosus, aut act mortalis peccati. Timor autem seruilis secundo modo accipiendo: ut non includit de formitatem, donum est spiritus sancti, qui aliquando stat cum spiritu sancto: quandoque sine spiritu sancto: sicut donum prophetiae, & donum scientiae, & donum confilij: quae esse possunt sine charitate: & ita sine spiritu sancto inhabitante.

¶ Ex illo patet responsio ad quaesitum hic moueri solitum: utrum usus timoris seruilis sit bonus, an semper malus. Per usum timoris intelligitur actus timoris: tunc dicitur, quod actus timoris seruilis primo modo accipiendo semper est malus: quia includit deformitatem: non autem seHabitus cundo modo.

¶ Si quaeritur de habitutimoris timoris seruilis, an sit bonus, an malus. Videtur dicere sanct. Tho. q. viij. dist xxxiiij. artic. ij quod idem sit habitus timoris seruilis. siue accipiatur primo modo, siue secundo modo secundum substantia: & quod deformitas sibi accidat, & non sit sibi intrinseca Sed hoc non uidetur posse stare: quia habitus illi dis ferunt specie essentiali ex eo, quod uni deformitas est annexa, & non alteri. Et per consequens deformitas non erit habitui, cui annexa est accidentalis: sed intrinseca: quod ex copatet: quia actus illorum habituum differunt specie: ergo & habitus. Antecedens patet. Nam alius est actus specie, quo uolo non peccare propter poenam, paratus peccare, si poena non sequeretur: ab eo actu, quo uolo non peccare propter poenam umpliciter: nihil actu uolendo, aut nolendo sipoena non sequeretur. Nam in primo partiale obiectum est non existentia poenae: quae non est obiectum in secundo actu. Iteim omnis actus uitiosus saltem intrinsece differt specie a non uitioso: horum autem actuum unus est uitiosus: alius non uitiosus: igitur. Quod autem actus ille timoris seruilis primo modo sit unus: patet: quia omni dictamini intellectus, siue recto, siue erroneo potest se uoluntas uno, actu, seu uolitione conformare, Potest autem intellectus errans ostendere non esse peccandum propter poenam, quae si, non foret determinata esse peccandum, cui potest se uoluntas conformare sic uolendo. Et sic actus ille timo tis seruilis erit unus includens essentialiter deformitatem: & per consequent habitus eius erit malus, & uitiosus. Dicendum igitur erit de habitu, sicut de actu timoris seruilis: quod aliquis, est uitiosus, & aliquis non.

¶ Dubitatur secundo circa quartam conclusionem primi artic. quis sit ille timor, qui crescentecharitate decrescit. An illud dictum beati Augusti. uerum sit de quolibet timore: an solum de aliquo, & de aliquo non. Respondetur, quod omnis timor habens annexam poenam, & afflictionem animitimentis decrescit crescente charitate: nam charitas animum confortat, & afflictionem minuit, & tollit. Ex quo se¬ quitur, quod timor poenae separationis, & offensae: quia affligit animam charitate crescente decrescit: propter quod etiam in patria euacuatur: ut dictum est. Timor uero, qui reueretur diuinam maiestatem; & subjectum suum humiliat respectu eiusdem diuinae maiestatis, crescit crescente charitate. Hic enim solus manet in patria: patet ergo, quod solus timor castus quantum ad actum diuinae reuerentiae, & humiliationis subjecti sui respectu diuinae magnitudinis, crescit crescente charitate. Caeteri uero scilicet seruilis, initialis, & castus: quantum ad illud, in quo communicant cum initiali, scilicet timore diuinae offensionis, crescente charitate decrescunt in tantum, quod perfecta charitate, liceat dicere cum apostolo. Quis nos separabit a charitate christi, & sequitur. Certus sum, quod neque mors: neque uita: neque angeli: neque creatura aliqua poterit nos separare a charitate dei, quae est in chrsto Iesu. Roman. viij. Si dicis: non uidetur, quod timor seruilis, initialis, & castus quantum ad offensam dei cauendam decrescat crescente charitate: quia decrescentia fieret per remissionem: sed charitas non remittit habitum: neque actum timoris: neque timo rem, qui est passio: quia illis contrariatur; cum eos secum compatitur: ergo non remittit: quia remissio cum sit conruptio quaedam, non sit nisi per contrarium. Respondetur saluo meliori iudicio, dici potest: quod charitas licet non contrariatur timori in quolibet gradu: quia stat cum eo in gradu remisso, dum est imperfecta: contrariatr tamen in gradu intenso. Pariformiter sicut secundum communem multorum opinionem: qualitates primae non contrariantur sibi in quolibet gradu: sed tantum in his, qui simul numerati excedunt medium latitudinis: & ideo sicut crescente caliditate remittitur: non tota corrumpitur, nisi fuerit summa: sic crescente charitate timor remittitur: non totus corrumpitur: nisi fuerit perfecta sicut in patria: tunc totuntimorem expellit, & corrumpit.

¶ Aliter potest dici: quod quia actus timoris est in pote¬ sate uoluntatis, & quantum ad substantiam actus, & quantum ad eius intensionem: ideo crescente charitate remissiorem actum timoris elicit uoluntas, aut elicitum remittit. Remisso autem actu eius etiam remittitur habitus: nam per eadem habitus corrumpitur, per quae generatur: eadem dico contrario modo se habentia. ii. Ethicorum. Item crescente charitate, uoluntas conuertit intellectum ad intense consiuerandum dei bonitatem, maiestatem, & gloriam, & per hoc ad minus considerandum poenam peccati, & dei ostensam: quia sicut pluribus intentus minor est ad singula sensus: ita intense ad aliqua conuersus, remissius ad alia conuertitur. Ad remissam autem considerationem mali potesnae, & ossensae: se quitur etiam re:nissus timor, qui est passio, & consequenter remissus actus, & habitus. Et per hoc ad rationem conceditur: quod decrescentia timoris sit per remissionem eius. Consequenter de contrarietate charitatis, patet secundum primum modum: quod charitas in gradu intenso contrariatur timori intenso: ideo eum remittit usque ad gradum, in quo sibi non contrariatur.

¶ Secundum alium modum dicitur, quod remissio non solum sit per contrarium: sed etiam per defectum, aut remissionem conseruantis: quod maxime uerum est in habitibus. Nunc autem conseruans timoris actum est ipsa uoluntas: quae libere conseruat, sicut libere elicit: etia libere remittit, sicut libere intendit: & per actum mediate remittit habitum. Similiter per auersionem intellectus ab in tensa consideratione poenae, & offensae remittit timorem passionum:

¶ Tertio dubitatur: antimor sit in concupiscibili: utrum in irascibili. Respondetur licet quidam ponunt timorem in irasc bili tantum: quiatimor est respectu mali ardui; quia modicum, aut leue malunon timetur. Sed illa distictio irascibilis, & concupiscibilis penes arduum supra impugnata est dist. xxvj. Et ita arduum est objectum concupiscibilis, sicut irascibilis. Nam nihil maius arduum beatitudine, quae est objectum concupiscibilis. Obiectum autem ipascibilis est offendens: & con¬ cupiscibilis est bonum appetibile secundum se consideratum: ideo dicitur; quod timor est tam in concupiscibili: quam in irascibili. Nam timor separationis a beatitudine est in concupiscibili, sicut de siderium beatitudinis: & timor offendentis est in irascibili, in quo est desiderium repellendi offendens: & se uindicandi. Generaliter enim timor est in ea potentia, in qua est desiderium oppositieius, quod timetur. Etiam non est uerum, quod seue seu modi cum malum non timetur: quia licet non cimetur intense: timetur tamen remisse: immo nonnunquam intense, timetur, & cauetur: ne per seue malum uia aperiatur ad maius malum aut quia oppositum eius est multum de sideratum, & amatum, sicut quandoque pro seui malo: magnus ardor irae accenditur. Et tantum de illa quaestione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1