Praeambulum
Praeambulum
DISTINCTIO. XXXVIII. RAECEDENti distinctione magister egit de octo primis praeceptis generaliter: consequenter aliquas difficultates tractat circa septimum praeceptum specialiter. Et quoniam falsum testimonium dupliciter perhiberi potest: quandoque simplici menda cio: quandoque etiam addito periurio: Ideo primum agit de mendacio distinpraesenti. xxxviij. Secundo de periurio. dist. xxxix. Sententia uero huius dist. in tribus conclusionibus abbreuiatur, quae sequuntur.
¶ Prima. Tribus mendaciorum generibus officioso, iocoso, & pernicio lo, in octo species subdiuisis existentibus, prima duo imperfectis sunt uenialia: perfectis uero omnia: & omnibus perniciosa sunt mortalia.
On this page