Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO. II. hac distinctione secunda: postquam magister egit de incarnatione quantum ad personam assumentem, agit de eadem quantum ad assumptionis modum, & ordinem: & circa hoc ponit sententialiter conclusiones tres.

¶ Prima. Omnia, quae plantauit uerbum in nostra humana natura, uere assumpsit, corpus scilicet, & inimam, & eorum idiomata.

¶ Secunda. Verbum, quae sunt hominis: non aeque immediate assumpsit: sed carnem per animam, animam per spiritum sibi uniuit.

¶ Tertia. Nullo successionis ordine: sed simal tempore caro concepta, anima infusa, ac diuinitati suppositaliter est unita. Harum prosecutio patet ex litera.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum