Praeambulum
Praeambulum
COTIECTORIVM QVARTI SENTENTIARVM ERECIIVIII MAOISTRI OAERIEIIS BIEI, SACRAEnTAEOI OCIAETICEVTIATI INCITIT VOEIICITER RoposVERAM quidem post abbreuiaturam scriptorum secundi, & tertijlibrorum sententiarum, ori meo digitum apponere: ac sub silentio delitescens, quarti abbreuiationem praeterite propter ingenioli mei obtusitate: scientiae pauperiem: materiae latitudinem: & clarissimorum scribentium pluralitatem, quorum fundatissimis doctrinis addere nil praesumo. Nimia tamen fratrum meorum (quibus meipsum debeo) praecum instatia deuictus: opus supra uires ( diuina consisus gratia) fratrumque meorum orationibus adiutus, aggredior similibus forma, & ordine, quibus in prioribus processurus.
¶ Igitur postquam magister in primis tribus libris egit de rebus fruemdis, & utendis similiter & de his, qui utum tur, & fruuntur: in hoc quarto libro sententiarum suarum: agit de sacramentalibus signis.
¶ Vel conformiter ad priores diuisiones. Postquam magister in libro primo egit de deo secundum rationem naturalis pefectionis. Et in secundo de eodem in quantum relucet eius potentia in opere. creationis. In tertio inquantum relucet eius sapientia in opere humanae reparationis. In hoc quarto determinat de eodem, inquantum relucet eius bonitas, & iustitia in opere uulnerati sanationis,, & finalis retributionis.
¶ Et diuiditur liber ille in duas partes principales. In prima determinat de sacramentis salutiferis, homini per peccatum lapso medicinam es ficaciter conferentibus. In secunda de finali retributione post unionem animae, & corporis in generali resurrectione. correspondente singulorum operibus: quaem pars incipit infra dist. xliij.
¶ Circa primum primo agit de sacramentis in genere: praemisso breui proemio. Secundo de sacramentis in specie institutis in nouo, & ueteritestamento. Secunda pars ibi. Tuit tamen inter illa sacramenta &c.
¶ Et quoniam distinctio illa habet duas distinctas materias, ut patet ex diuisione. Ex qualibet eius parte eliciuntur tres conclusiones sententia textus compraehendentes.
¶ Prima conclusio partis primae. Sacramenta non tantum significandi: sed sanctificandi gratia sunt instituta. Ideo ue. le. cerimoniae signasunt in onus impositae: & non proprie sacramenta.
¶ Secunda conclusio. Sacramenta instituta sunt propter causam triplicem: sanandi scilicet hominis humiliationem, eruditionem, & exercitationem.
On this page