Quaestio 1
Quaestio 1
QVAESTIO VNICA. CIRCA hanc distinctionem mouetur ultima quaestio huius tertij: utrum a ueteri lege disset lex noua per praecepta, sacramenta, & promissa.
¶ Proarticulo primo praemittentur notabilia: & interpositis conclusionibus pro secundo, adiungentur dubia pro tertio.
¶ Quantum ad primum articulum notandum: & ex praedictis dist. xxxvij. supponendum, quod ueteris legis triplicia sunt praecepta: moralia, cerimonialia, & iudicialia, ad quae omnia tenebantur necessario. De moralibus patet: de cerimo¬ nialibus probatur: nam licet Iudaei sine peccato: mortali poterant tangere mortuum: & sic de alijs: tamen per hoc in currebantimmunditias, seu irregularita tes quasdam: & si non facerent illa, quae in lege ordinabantur ad talium purificationem, peccabant mortaliter: sicut explicatur ibi. Anima, quae non fecerit sic, uel sic, morte moriatur: uelperibit de popuio suo: & per illud intelligitur comminatio diuina mortis aeternae. Ad iudicialia etiam omnia tenebantur uel per se, uel quando decerneretur per iudices eorum: & maxime per sacerdotes leuitici generis, puta quando erat casus apud iudices inferiores dubius: iuxta illud Deutero. Omnis anima, quae contempseritiudicium sacerdotum, morte moriatur.
¶ In lege autem noua praecepta moralia sunt eadem, quae tunc: sed magis explicita. Cerimonialia sunt multo pauciora, & seuiora quae per Christum sunt imposita. Iudicialia autem non sunt per Christum imposita: sed magis lex mititatis, & humilitatis, in qua non oportet habere iudicialia iuxta illud. j. ad Corin. vi. Omnino delictum est in uobis, quod iudicia habetis inter uos, quare non magis iniuriam accipitis: quare non magis fraudem patimini. Hoc enim Christus docuerat Matth. v. Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam: praebe illi, & alteram, & ei, qui uult tecum in iudicio contendere; & unicam tuam tollere: dimitte ei & pallium &c.
¶ Ex quo patet grauitas ueteris legis super nouam: nam comparando moralia ad moralia, dubium est utrum fuerit aequalis grauitas: ut dicit Sco. quia dubium est, utrum illi tenebantur ad praecepta illa omnia, & eodem modo explicata sicut nos tenemur modo: quia si ipsi non tenebantur ad praecepta illa: nisi sicut Iudaei interpraetabantur: tunc sicuitdi ligere amicum, & odio habere inimicum: & uxoribus datelibellum repudij: ita enim docuerunt Pharisei simplices in populo: hoc autem non licet hodie Christianis: & ita de quibusdam alijs explicantibus praecepta mo¬ ralia: ut patet Matth. v. si non: lexnostra grauior est quantum ad morahia: sed haec grauitas non aequiparatur ilsi, de qua statim dicetur.
¶ Quantum ad cerimonialia dico, quod lex illa uetus fuit multo grauior, quantum ad multitudinem, & quantum ad difficultatem ob seruandi. Aug. enim ad inquisitiones Ianuarij: & habetur pars auctoritatis in de creto dist. xij.c. omnia dicit quod Rabbi moyses enumerauit praecepta legalia plus quam Soo. ad quae omnia illi tenebantur, quorum quaedam fuerunt ualde difficilia: puta omne masculinum terin anno praesentaretur in Hierusalem quantumcunque distarent: & septimum annum feriare. Vnde Petrus in actibus xv. Quare uultis discipulis imponere onus graue, quod nec nos nec patres nostii portare potuimus. Lex autem noua secundum Aug. ibidem paucis, & manifestis sacramentorum ritibus est contenta: non enim habet lex noua nisi septem sacramenta, quae non sunt omnibus christianis necessaria. Non enim omnes contrahunt matrimonium: nec omnes suscipiunt ordines: sed necessaria sunt baptismus, & post baptismum, & lapsum in mortale peccatum recidiuanti poenitentia: ita difficilius in nostra lege, & ecclesia uidetur confescio. Difficile enim uidetur alicui peccata sua (soli deo & sibi nota) alicui homini reuelare: sed ibi adhibita sunt tot remedia: quod propter talem reuelationem non oportet confitenm tem confundi. Obligatur enim audiens ad maximum secreti sigillum: alia sacramenta forte non sunt necessaria: uel sisunt: sunt tamen satis facilia: puta confirmatio, eucharistia, extrema unctio. Quantum ergo ad cerimomalia longefacilior est lex noua, quantum a christodata est, quam lex uetus: & haec est simplieiter leuitas, quae praeponderat illi grauitati: si qua sit maior in moralibus.
¶ Quantum ad iudicialia lex noua est leuissima: quia nulla iudicialia christus imponit: si tamen loquimur de lege noua, inquantum non solum est a christo data: sed inquantum est per alios declarata: uel inquantum super eam alia sunt ad¬ dita. Quantum ad cerimonialia potest dici illud, quod dicit Aug. ubi supra; & adducitur etiam quantum ad iudicialia. Licitum est iudicibus statuere leges propter pacem communem seruandam, siue istas, quae fuerunt in lege Moysi omnes, uel aliquas: & hoc quascunque uel quotcunque: & tenentur eas subditi seruare, dummodo non repugnent legi diuinae: de quo dist. ix c. j. S. quicumque ergo legibus. & quoad hoc posset ponimaior grauitas in lege christiana: quia non licuit tunc sacerdotibus, & iudicipus condere leges quascunque: sicut mo dolicet principibus christianis: sic ergo breuiter pauciora sunt onera legis christianae (inquantum est traditaa christo; sed forte plura: in quantum addita sunt alia per eus, qui habent regere populum christianum. Patet etiam grauitas ueteris legis ex defectu adiutoriorum ad obseruandam legem datorum: quia passio christi exhibita plus meretur gratiae illis, qui nunc credunt eam iam exhibitam: quam ipsa exhibenda meruit illis, qui eam crediderunt, ut exhibendam. Et ideo nostra sac amenta, quae habent efficaciam in uirtute passionis christi iamexhibitae plus conferunt de gratia, quam sacramenta ueteris legis. Habemus, & doctrinam magis explicitam: & exempla sanctorum plura, & efficaciora ad imitandum: & etiam plura merita sanctorum, qui non tantum sibi, sed & nobis meruerunt: ac nobis suis intercessionibus auxiliantur. Est & adiutorium ualde notabile: quia nobis pro ob seruatione legis christianae promittitur explicite uita aeterna: illis autem raro uel nunquam explicite, nisi bonatemporalia. Haec omnia Sco.
¶ Quantum ad secundum articulum est haec conclusio unica responsalis. Lex noua gratiae, & euangelij distat praeceptis, sacramentis & promissis a lege ueteri. Probatur conclusio quantum ad praecepta: quia licet sint eadem praecepta moralia in utraque lege: scilicet praecepta decalogi, ad quae omnia moralia reducuntur: quae etiam a Christo approbantur in euangelio Matth. xix. & Marci. x. ubi repetit praecepta decalogi. praecepta tamen cerimonialia, & iudicialia in lege noua sunt reuocata: ut patet Act. xv. & late patet in epistolis ad Gal. & ad Heb. ubi ostendit apostolus legem seruandam non esse quantum ad cerimonialia, quae fuerunt umbra futurorum: contra insurgentes haereticos praedicantes legem obseruandam esse cum euangelio. Probatur etiam quantum ad sacramenta: quia si sacramentum proprie accipitur, in ueteri testamento non fuerunt nisi duo sacramenta: matrimonium, & circumcisio. si tamen matrimonium in ueteri lege fuit sacramentum. haec enim tantum contulerunt gratiam ex opere operato: sed non tantam, quam tam sacramenta nouae legis, ex causa tacta in primo articulo. Reliqua sacramenta ueteris legis non fuerunt sacramenta, nisi large capiendo sacramentum. Non enim contulerunt gratiam ex opere operato: sed tantum ex deuotione suscipientium, de quo latius tractandum est in quarto. Probatur etiam pro tertia parte, quia differunt in promissis: nam secundum beatum Diony. in cap. v. ecclesiasticae hicrarchiae prope medium. Lex noua media est inter ecclesiam caelestem, & statum ueteris legis: & ideo aeterna bona, quae in caelestipalam, & copiose exhibentur: in noua lege manifeste promitruntur. In ueteri a utem legenon promittebanturnisi sub quibusdam figuris. Vnde ad Heb. x. dicit apostolus. Vmbram habens lex futurorum bonorum. fnde si aliqua: do in ueteri testamento promissa sunt aeterna: sicut Abraae dixit dominus. Ego merces tua magnanimis. Gen. xv. hoc sub quadam figura, uel similitudine temporalium factu est, Vnde deus se constituit mercedem Abraae ad literam quasi remuneratorem in multitudine seminis: & in terrae promissae coliatione: uel etsi alicui perfecte promissa est merces aeterna: non tamen conmuniter omnibus illius legis: sicut in lege noua: ut dicit sanctus Tho. Et tantum de articulo secundo.
¶ Quantum ad tertium articulum dubitatur primo iuxta primam conclusionem textualem, quo modo duobus ultimis praeceptis prohibetur concupiscentia cordis: cum tamen de ueteri testamento dicit Augu. quod constringit animum, non manum. Respondetur, quod in omnibus moralibus praeceptis non solum manus, id est operatio exterior comprimitur, sed & animus. Cunenim praecepta moralia inducunt ad actus uirtuosos: & retrahunt ab actibus uitiosis, quiprimo sunt in animo: quia in uoluntate, ut supra dictum est: ergo primo, & principaliter comprimit animum quantum ad moral a: secus de cerimonialibus, quae fuere figuralia ex facto: non ex animi motu. Similiter, & de iudicialibus, quae non puniebant intentionem animi: sed factum; neque minabantur penas aeternas respientes animam immortalem, sed poenas corporales, & propter hoc etiam quoad moralia dicitur non exprimere, scilicet poenam irrogando, aut minando animum: sed manum idest poenam corporis. Principaliter tamen dictum illud referendum est ad cerimonialia, & iudicialia: ut dicit magister. Etiam ex eo dicitur comprimere non animum: sed manum quo ad moralia: quia in lege non est genera lis prohibitio omnis mortifere concupiscentiae apertae, & manifestae: sicut in euangelio. Est autem generalis prohibitio exterioris actus mortiferi. Vel etiam lex prohibet manum non animum secundum carnalem. Iudaeorum intelligentiam, in quantamen multum errabant. Cur autem concupiscentia magis in furto, & fornicatione aperte prohibetur, quam in homicidio uel falso test imonio: ratio est: quia obiectum fui ti, & fornicationis plus mouent concupiscentiam, quam homicidij, uel falsi testimonij. Nam objectum furti est bonum utile: & objectum fornicationis bonum delectabile: & ideo quia habent aliquam rationem boni, mouent appetitum: sed non sic de obiecto homicidij, quod est mors, quae secundum se est horribilis: sic & mendacium contra naturalem inclinationem, quam omnis homo desiderat scire, & non falli.
¶ Secundo dubitatur, cut lex uetus di¬ citur lex occidens: & noua dicitur uiuificans secundum illud. ij. Corint. iij. itera occidit, spiritus autem uiuificat. Respondet sanctus Bonauentura, quod quadrupliciter aliquid dicitur uiuificae: scilicet effectiue: & sic solus deus uidificat. Formaliter: sic gratia expelens peccatum animae mortem, uiuificat. Affectu: sic fides operans per dilectionem uiuificat. Exercitij usu: sic mandata, quibus exercetur iustitia, uiuificant. In lege autem tria attenduntur, scilicet mouentia, sicut promissiones: dirigentia, sicut praecepta: adiuuantia, sicut sacramenta. In lege noua ista sunt spiritualia, quia promissa aeterna: mandata ad uiam monum intus animum dirigentia, sacramenta sacrificantia: quae omnia ad spiritum pertinent: ideo legi nouae conuenit uiuificare tripliciter, formaliter, ratione gratiae sacramentalis: affectu ratione amoris spiritualis ad quem excitant promissa: exercitio, ratione multiplicitatis bonae operationis tam praeceptorum, quam consiliorum. In lege autem ueteri promissa erant temporalia: praecepta exterius regulantia, sacramenta figuralia: & sic promissa non excitabant ad amorem spiritualem: praecepta non dirigebant ad iustitiam interiorem: sacramaenta non adiuuabant ad faciliorem legis impletionem: & ita non uiuificabant: quia erat ibi ostensio culpae: & non erat adiutorium gratiae: & per consequens dabatur occasio concupiscentiae, quae traheret ad mortem, & ideo lex illa secundum sensumliteralem erat occidens, non secundum spiritualem: secundum hunc enim concordabat cum euangelio: & hoc est, quod dicitur ad Roma. vij. Peccatum per mandatum occasione accepta seduxit me: & per illud occidit. ubi glos. Ex prohibitione nanque ubi deficit charitas: desiderium malicrescit, & sic occasionaliter occidit. Nam ex hoc ipso, quod peccatum comemorando prohibebat: is in quo concupiscentia peccati extincta non erat, magis in ipsum exardescebat: sicut cum aqua ostenditur sitienti: siquidem ho¬ mo ex natura corrupta cupidus malae lipertatis nititur in uetitum.
¶ Tertio dubitatur: cur lex uetus dicitur lex timoris, noua uero lex amoris. Respondetur, ideo lex uetus lex timoris est, & noua amoris: secundum beatum Thom. dist praesenti q. iii i. art. ij. quialex noua ex ostensione diuinae charitatis, initium sumpsit: quia in effusione languinis Tesu christi, quae fuit perfectissimae charitatis: signum in eo etiam nouum testamen tum confirmatum est: lex autem uetus in ostensione diuinae potestatis (quae timorem incutit) initium sumpsit. Vnde & in ipsa legis latione propter fulgura, uoces, & tonitrua terror audientes inuasit, ut dicerent. Non loquatur nobis dominus, ne forte moriamur. Exoda xx. Sic & lex uetus ad sui obseruantiam homines inducebat per comminationem poenarum: noua uero Iex per beneficia exhibita, & speranda & hoc satis competebat statui humani generis: ut prius quasi rudis populus per timorempoenae cogeretur: postmodum uero per amorem in bono proficeret. Sicut enim timor est uia ad amorem: ita lex uetus ad nouam. Denique lex uetus est impeifectorum: secundum illud ad Heb. vij. Nihil ad perfectum adduxit lex. noua uero perfectorum secundum illud Matt. v. Estote perfecti, sicut & pater uester coelestis perfectus est Imperfectorum iutem est timere, ac cauere malum operari bonum timore poenae: perfectorum uero est amare. Siquidem perfecta charitas foras mittit timorem: hanc charitatem recepit christus legis lator noster: & tanquam signum suae legis, acdiscipulatus praestituit, dicens Ioan. xiij. In hoc cognoscent omnes, quod mei discipuli estis: si dilectionem habueritis adinuicem. Quam nobis infundere, & infusam conseruate dignetur, qui prior dilexit nos, & dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate. Dedit autem se pro nobis oblationem, & hostiam deo patri in odorem suauitatis. Cum quo regnat, & uiuit in unitate spiritus sancti deus gloriosus in seculasaeculorum benedictus. Amen.
On this page