Praeambulum
Praeambulum
DISTINCTIO II VN Cuero de baptismi sacramento uideamus: quod inter nouae gratiae sacramenta primum est &c. In superiore distinmagister egit de sacramentis utriusque testamenti in genere & de circumcisione, quod est principale sacramentum ueteris testamenti: in specie. Consequenter de sacramentis nouitestamenti incipit determinare in hac secunda dist. Et primo agit de eis simul in genere. Secundo de eorum singulo in specie dist. iij. In hac uero dis. i. facit primo. quod dictum est. Secundo specialiter de quodam praeambulo primi sacramenti nouae legis, baptismate scilicet Ioannis praemittit. Summatur autem sententia huiusmodi in tribus conclusionibus subiectis.
¶ Prima conclusio septem sunt nouae legis sacramenta, quae quia ex christi passione efficaciam sortita sunt, ante eius aduentum non fuerunt instituenda.
¶ Secunda. Coniugium, quod ante peccatum institutum est in sacramentum, & officium: post peccatum fuit in remedium carnalis concupiscentiae ordinatum.
On this page