Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XVII HIC oritur multiplex quaestio &c. Postquam magister egit de integritate paenitentiae quantum ad part es eius integrales, & subiectiuas generaliter distin. xvi. In hac dist. xvij. agit de una partium, scilicet confessione specialiter.

¶ Sententia autem huius distinct. in tribus conclusionibus tribus quaestionibus in litera motis correspondentibus sumatur.

¶ Prima. Sine confessione oris: dum tamen sit in uoto: & sine satis factione paenae exteriori: peccata delentur per contritionem, & humilitatem cordis.

¶ Secunda. Non sufficit solideo confiteri: dum sacerdotis copia poterit inueniri.

¶ Tertia. Studiose quaerendus est sacerdos sciens, potensque; soluere, & ligare, qui si haberi nequit: prodest peccata fidelisocio manifestare. Has conclusiones multis auctoritatibus innuit, & apparenter contrarias soluit, & exponit. Circa hanc distinctionem de tribus quaeritur. Primo de confessionis necessitate. Secundo de eius qualitate. Tertio de confessoris idoneitate.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum