Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO xVIII. IC queri solet &c. Supra magister egit de poenitentia in se quantum ad eius quidditatem, & integritatem. Hic agit de ea quantum ad eius ministrum, & ministri potestatem: Et circa hoc duo facit. Primo agit de hac potestate quantum ad obiectum, circa quod uersatur. Secundo de ea quam: tum ad subiectum, cui ipsa communicatur distinct. xx.

¶ Et quoniam potestas haec est potestas ligandi, & soluendi, qua regnum caelorum indignis clauditur, dignis aperitur: ideo de ea agit sub metaphora clauis. Sicut & christus dunhanc apostolis suis promisit, cum perro ait. Et tibi dabo claues regni caelorum. Et quodcunque ligaueris super terram &c. Math. xij. Colligitur autem sententia textus in subiectis tribus conclusionibus.

¶ Prima. Claues ecclesiae non corporales: sed spirituales sunt sententia discernendi: & potestas iudicandi peccatores.

¶ Secunda. Solus christus animam illuminando a morte resuscitat: ac debitum mortis aeternae relaxat.

¶ Tertia. per claues ecclesiae sacerdotes peccata remittunt: dum peccatores absolutos ostendunt: satisfactionem imponunt: ac de ea aliquid remittunt: & contumaces excommunicando a caeteris separant, & excludunt. Harum prosecutionem uide in textu: ubi etiam rea tus, & macula diffinitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum