Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum potestas clauium data ecclesiae extendat se ad remissionem reatus, et culpae
QVAESTIO I CIRCA hanc distinctionem quaeritur primo. Vtrum potestas clauium data ecclesiae extendat se ad remissionem reatus, & culpae.
¶ More consueto tribus articulis dissoluetur quaestionis nodus: scilicet terminorum declarationibus: subiunctis conclusionibus: & dubiorum solutionibus.
¶ Quantum ad primum articulum notandum, quod ut uult magister, & doctores communiter: claues illae, de quibus quaestio, non sunt corporales, sed spirituales: sic dictae met aphorice: unde secundum Tho, & Sco. & alios; quia omnes transferentes secundum ali¬ quam similitudinem transferunt. Et clauis materialis est proximum instrumentum aperiendi, & claudendi ostium: & per hoc non est apertio: nec aperiens: nec causa, propter quam aperitur. Sic clauis spiritualis est aliquid requisitum ad aperiendum regnum caelorum, quod non est aperiens: nec apertio: nec causa, propter quam aperitur: uelut est dignitas personae ad intrandum: aut indignitas ad repellendum propter meritum, uel demeritum. Nam apertionem intelligimus ipsam sententiam dictantem esse nperiendum, uel claudendum, & aperientem iudicem sententiantem. Sic ergo clauis spiritualis est potestas sententiam di; haec enim est immediatum instrumentum dictandi sententiam, siue sententiandi: unde sic describitur clauis spiritualis. Est potestas iudicandi: id est soluendi, & ligandi: qua dignos recipere: & indignos excludere debet a regnodei ecclesiasticus iudex.
¶ Potestas ponitur progenere. Ecclesiasticus iudex pro subjecto potestatis. Caetera, quae importantusum, seu actum, & obiectum, scilicet regnum dei, ponuntur loco disferentiarum, quibus clauium potestas ab aliis potestatibus ecclesiae distinguit.
¶ Secundo notandum secundum eosdem: haec potestas, siue auctoritas est riplex: scilicet principalis: praecessentiae, non tamen principalis: & clauis ministerii, siue ministerialis. Principalis est, qua iudex per propriam, & immutabilem, & impedibilem, uirtutem aperit sententiando: & impedimenta remouendo. Et haec solius est dei secundum diuinam naturam, quae per propriam essentiam (quae semper iusta est: immo ipsa iustitia, qua praesidet omnibus) aperit, & claudit: ac impedimenta, scilicet peccata & reatum paenae dimittendo remouet. Et sicut diuina essentia non potest aliicommunicari: ita nec illa potestas: quia realiter est ipsa diuina essentia.
¶ Secunda non principalis: sed tamen excellens est potestas a superiore accepta cum uniuersalitate causarum iudicandarum: & firmitate iudicii, hoc est sententiae prose¬ tendae. Vniuersalitas conuenit ei, qui nouit omnia merita, & demerita: quaesunt causae, propter quas aperiendi, & claudendi caelum. Eirmitas conuenit ei, qui habet uoluntatem inseparabiliter conformem diuinae iustitiae: haec clauis proprie est solius christi secundum naturam humanam. Ioan. v. Pater dedit eiiudicium facere: quia filius hominis est. Nam etiam secundum humanam naturam nouit omnia: & habet uoluntatem inobliquabi lem: & ideo sententia sua est irreuocabilis, & immobiliter iusta.
¶ Tertia scilicet ministerii, est potestas particularis quantum ad causas cognoscendas: & in firma quantum ad sententiam proferendam. Puta quia potest aliquando deuiare a iustitia, reuocari. Et haec est ministrorum ecclesiae, quibus datum est, ut cognoscant in causis: & secundum legem dei iudicent regnum coelorum esse aperiendum. Cui cum se conformant, a deo approbatur, & firma manet. Siuero dissentiunt ab ea, infirma est, & a deo reuocatur. Item quia obstaculum prohibens introitum regni est peccatum, & debitum mortis aeternae: & causa, propter quam aperiendum regnum, est merita, & opera iustitiae. Christus autem morte sua soluit debitum mortis aeternae: & merito suae passionis, ac uoluntate immobiliter iusta nobis meruit apertione. Nostra uero opera satis factoria, ac merita, nisi fuerint coniuncta satisfactioni, & meritis chricti: uana sunt, & effectu carentia. Ideo potestas aperiendi regnum eminenter, & excellenter est in christo secundum naturam assumptam, in qua pro nobis satisfecit, & meruit. Ministerialis uero collata est ministris sacramentorum, perquae uirtus passionis christi in nos fluit, & operatur salutem. & haec est sententia sancti Bonauentu.
¶ Tertio notandum: quod licet potestas sententiandi, seu iudicandi intromittendos, & excludendos a regnodei est clauis principalis: quia tamen haec potestas: ut rectum habeat usum: exigit auctoritatem cognoscendi in causa peccatoris; quoniam, sine cognitione causae sententia non potest esse iusta, & recta: ideo etiam auctoritas cognoscendi dicitur clauis, quia est instrumentum quoddam aperiendi: licet non proximum, & tale sine quo prior clauis non potest habere iustum usum. Et secundum hoc ponuntur duae claues, scilicet clauis scientiae ad discernendum dignum ab indigno: & clauis potestatis sententiandi, ad quam prior ordinatur, ut iuste exeat in actum.
¶ Quarto notandum; quod clauis illa scientiae non est scientia aliqua actualis, uel habitualis: uel discretio quaecumque, sicut uidetur magister sentire hic, & apertius dist. sequenti. Quoniam ut dicit Sco. licet auctoritas discernendi requirat scientiam, seu discretionem concomitantem ad rectum usum eius: quem admodum clauis potestatis requirit aliquam ustitiam ad rectum eius usum. tamen sicut potestas recte iudicandi potest esse sine iustitia: & ideo non est iustitia: ita & auctoritas cognoscendi potest esse in aliquo sine discretione, & scientia. Et ita oportet intelligere magistrum: quod clauis scientiae sit scientia discernendi, idest quod scientia requiritur ad rectum usum clauis illius: non simpliciter ut clauis in sit. Quod si aliter magister intellexit: fuit alterius opiniois, & minus probabilis: ut dicetur dist. seq. Cur autem haec clauis magis dicitur clauis scientiae, quam altera clauis iustitiae. Sco. assignat hanc rationem: quia licet utraque clauis sit potestatis. illa discernendi: ista soluendi, & ligandi: tamen prima dicitur scientiae ad differentiam secundae: quia prima nunquam exit in actum: siue bene, siue male sine cognitione: & omnis cognitio dicitur scientia communi uocabulo: licet non scientia habitualis. Non enim potest aliquis discernere sine cognitione: & ideo semper est actus scientiae. Secunda autem potest exire in actum sine iustitia: licet indebite: ideo non potest diciclauis iustitiae. Retinet ergo nomen generale potestatis: sicut in multis consuetum est, quod dum speciei non est nomen impositum: retinet nomemn gnris: sicut fortitudo dicitur uirtus licet uirtus sit genus Sap. viii. Sobrietatem, & prudentiam do¬ cet iustitiam, & uirtutem idest fortitudinem.
¶ Quinto rememorandum, quod supra dist. xiiij. qeii. tractatum est: scilicet an per sacramentum poenitentiae remitratur culpa. Vbi recitatae sunt duae opiuna magistri: alia scoti, secundum quas uariatur responsio ad quaestionem. Nam secundum opi. Sco. qui tenet, quod per sacramentum poenitentiae in termino ab solutiois (remoro obice) remittitur peccatum uigore absolutionis sacramentalis: facise respondetur ad. q. per duas conclusiones eiusdem.
¶ Prima: quod facerdo, per clauem potestatis ministrando sacramentum poenitentiae deset peccati maculam, & mortis aeternae penam: siue haec duo sint: siue unum, de quo supra dist. xiiii. q.i. Deset autem non principaliter, quod solius dei est: sed instrumentaliter. Non quidem attingendum illum effectum: neque uirtute propria neque alterius, sed attingendo aliquid praeuium, quod est dispositio necessitans ad illum essectum, scilicet remissionem maculae, & paehae aeternae. Necessitans inquam, ex pactione diuina. Tale enim agens causans dispositionem necessariam ad terminum, dicitur agens instrumentale secundum eum sicut est de alterante, & generante. Ad auctoritates per magistrum adductas, quod sacerdos ostendit absolutum &c. dicit, quod uerum est, quod hoc facit sacerdos: sed non hoc solum: sed sic ostendit, quod illa ostensio est dispositio praeuia necessitans ad id, quod ostenditur.
¶ Secunda conclusio eiusdem. Sacerdos absoluendo: & poenam temporalem taxando remittit aliquid penae claue non errante. Etrat autem clauis: quam do aliquid determinat extra totam latitudinem iustitiae punitiuae: unde dicit. Sicut in aliis commutationibus iustitia commutatiua habet aliquam latitudinem, ita quod non respicit necessario indiuisibilem gradum: sed medium rectae rationis. Ita iustitia punitiua, quae est quaedam commutatio paenae pro cuipa: non respicit necessario indiuisibilem gradum poenae correspondentem huic cuspae, sed es ibi aliqua latitudo, infra quam penaminor non sufficit, & ultra quam poena¬ maior non est imponenda: manens ergo infra illam latitudinem non errat: licet non attingat punctuale medium. Et ideo eius iudicium a deo approbatur, & maior peena a deo non exigitur. Et per hunc modum si taxat citra punctuale medium: manens tamen in illa latitudine, aliquid ui clauium remittit de poena tenporali: quia illud, in quo deficit a mediopunctuali. Et in hoc non discordat a magistro.
¶ Vltimo notandum; quantum ac illum articulum: quod usus clauium non est, nisi in saciali absolutione. Nam clauis, ut dictum est: est potestas ligandi, & soluendi. Haec autem dumtaxat exercetur in sacramento paenitentiae: scilicet in absolutione consitentis. Ideo idem est quaerere, an potestas clauium se extendat ad remissionem reatus, & paenae. Et quaere- re utrum per sacramentum paenitentiae remittatur paena, & culpa. Et quantum ad secundum, responsum est supra dist. xiiij. q.ij. quaesatisfacit etiam praesenti quastioni. Ideo breuius hic respondetur supponendo hic ibi determinata. Haec de articulo primo.
¶ Quantum ad articulum clauium extendit se ad peccatum, & paenae remissionem inquantum eius usus in uoto requiritur ad contritionis perfectionem. In hac conclusione paenae omnes concordant. Et probatur: illudextem dit se ad remissionem peccati, & poenae sine qua non remittitur peccatum, nec paena peccato debita: sed uotum suscipiendi sacramentum penitentiae est, huiusmodi: ergo. Consequentia nota cum maiore. Minor probatur: quia peccatum non remittitur nisi per contritionem. aut sacramentum poenitentiae in actu: in contritione autem clauditur uotum suscipiendi sacramentum. Non enim est contritio perfecta, nisi adsit uotum, idest uoluntas, & propositum confitendi, & suscipiendi sacramentalem absolutionem: ut frequenter dictum est. Similiter in sacramento in actu includitur uotum confitendi &c. quia nemo confitetur nolens.
¶ Secunda conclusio. Potestas clauium non extendit se ad remissionem peccati, aut reatus penae aeternae, ut causa prin¬ cipalis: neque ut causa sine qua non, siue instrumentalis. Haec conclusio probatur: quia nihil est causa effectus, quem praesupponit: cum causa sit naturaliter prior causato: sed potestas clauium, quae exercetur absolutione sacramentali confitentis, praesupponit remissionem peccati, ut rite fiat: & ut habeat effectum sacramentalem: ergo non est causa remissionis peccati. Consequentia nota cum maiore. Minor probata est supra distinxiiij. qij. Nam absolutio, ut rite impendatur: praesupponit contritionem in absoluendo: alioquin nihil operatur: nec sufficit attritio: ut satis probatum est contra tertiam opi. ibidem recitatam: sed per contritionem peccatumiam remissum est: ergo. Praeterea: nihilest causa effectus cuiusdam, quo non existente nihilominus sequitur effectus propter alterius causae praesentiam, qua non praesente, effectus non sequitur quocunque; alio praesente, sed sic est de absolutione sacramentali, in qua est usus clauium respectu remissionis peccati: ergo nullo modo est eius causa. Consequentia nota. Maior patet ex diffinitione causae posita dist. i. huius quarti. q. i. Et minor probatur: quia confitens contritus conse- quitur remissionem peccatorum: etiam si non absoluitur facramentaliter. Et sidesit contritio: peccatum non remittitur, quantumcunque sacramentaliter ab soluatur: ubi supra distin. xiiji. deductum est: igitur.
¶ Et si dicis confitens potest conteri in instanti, quoabsolutio sacramenta lis habet effectum: & tunc peccatum remittitur simuluigore contritionis, & sacramentalis absolutionis: & ita absolutio erit causa remissionis peccati: saltem partialis instrumentalis, & sine qua non. & ita conclusio non erit uniuersaliter uera. Respondetur: quod admisso casu in illo instantiabsolutio non est causa partialis remissionis peccati: quia remissio non sequitur ad esse absolutionis. Quoniam si non esset: nec fuisset: nihilominus sequitur remissio peccati in instanti contritionis. Sed in casu bene est causa partialis cum contritionesine qua nonprimae gratiae. Intelligendo per primam gratiam, quae in eodem instanti infund tur: quae una est, licet habeat partes gracus, scilicet intensionales, quorum unus est praecise uirtute contritionis, alius uirture absolutionis: & sic tota gratia uit ture utriusque; simul. Absolutio enim licet praesupponat peccati remissionem per contritionem tempore, uel natura: & consequens gratiam contritioni correspondentem. per quam pctamen remittitur tamquam pcam formalem: non tamen uane, uel uacue impenditur: sed addit nouum gradum grae, quod cum priore constituit unam totalem gratiam, cuius ipsa absolutio est causa sine qua non: quia hic gradus pon produceretur a deo: si non ad esset sacramentalis absolutio. Et sic dictum est in. ij. qstione allegata. dist. xiiij. in declaratione tertiae conclusionis: quod sine contritione prima gratia non confertur, quam cum tpere pcedit sacramentum pniae, hoc est facialem absoli tionem, prima gra non confertur per sacim pniae: quiaiim collata est per contritionem Si uero contritio primum in ministratione facramenti elicitur: tuc prima gratia uigore utriusque contritionis, & sacri confertur. Haec ibi.
¶ Tertia conclusio. Pote stas clauium extendit se ad remissionem & retentionem culpae, non coran deo: sed in facie ecclesiae. Prima patet ex praecedenti conclusione: quia non remittit peccatum: sed remissum adeo praesuppenit. Secunda pais patet per magistrum dist. praesenti c.vj. dicentem. Quia ersi aliquis apud deum sit solutus: non tamen in facie ecclesiae solutus habetur: nisi periudicium sacerdotis. Et subdit. In soluendis culpis, uel retinendis: ita operatur sacerdos euangelicus, & iudicat: sicut olim legalis in illis, qui contaminati crant lepra, quae peccatum signat. hos eninIynagoga non tenuit mundos, donec sacerdotis iudicio mundi declarabantur.
¶ Quarta conclusio. Potestate clauium facerdos euangelicus ligat, & soluit, dumpeccatorem solutum, uel ligatum suc iudicio decernit. Ista conclusio sequitur ex praecedenti, & eius probatione: & similiter ex auctorit. magistri; ubi supra dicentis. Sacerdotibus dominus potestatem soluendi, & ligandi tribuit, idest o¬ stendendi homines ligatos: & solutos.
¶ Quinta conclusio. Potestate clauium facerdores ligant, & soluunt: dum penitentibus satisfactionem imponunt: & de temporali pena aliquid remittunt. Haec conclusio similiter est magistri. c. vii. dicentis. Ligant quoque sacerdotes: dum satisfactionem paenitentiae confitentibus imponunt. Soluunt, cum de ea aliquid remittunt. Et pbat auctoritate ut patet in tex tu. Et probata est haecconclusio quo ad secundam partem de remissione paenae tenporalis, supra in secunda conclusione Sco. artic. i.
¶ Sexta conclusio: quamuis prans clauium se non extendit ad peccati remissionem: extendit se tamen ad grae infusae augmentationem. Prima pars patet ex conclusione secunda. Altera pars probatur: quia sacerdos paenitentem absoluens uirture clauium in ministrando facim est causa sine qua non gradus gratiae, quocoaugmentatr gratia per contritionem infusa, cuius ipsum paenitentiae sacramentum est certum, & efficax signum, qui gradus non infunderetur, nisi a sacerdote sacramen taliter absolueretur Humc autem gradum causat sacramentum ex opee operato, pter eum, qui sequitur opus operans scilicet contritionem pctorum, aut deuotionem sacerdo tis: alioquin non esset pnia sacramentum nouae legis. Et haec conclusio satis patet ex declaratione secundae conclusionis, & dictis supra. q. ii. dist. xiiij. in conclusione. v. ibidem posita.
¶ Quantum ad tertium asticulum. Dubitatur primo: utrum penitens teneatur implere paenitentiam sib iniunctam, claue non errante. Additur claue non etrante: quia si sacerdos indiscretam iniungeret paenitentiam, non ex dubium; quin poenitens posset eam non acceptare. Ideo quaerit dubium de paenitentia discrete (puta secundum canones pniales) iniuncta. Respondetur igijpost Sco. perduas propositiones.
¶ Prima: non tenetur paenitens acceptare satisfactionem sibi a sacerdote iniunctam. Probatur: quia ptans clauium non extendit se nisi ad subiectum duplici subiectione: propria consitentis: & ecclesiae iurisdictionem potestatis clauium limitantis: ut dicetur dis. sequem. Vnde ut sa¬ cerdos potestatem clauium exerceat in consitentem: oportet, ut se subijciat sacerdori. Potest autem se subijcere quantum ad commutationem paenae aeternae in temporalem: & non quantum ad taxationem paenae temporalis hic soluende: quantum ad illa, & taxationem eius uelle se subdere manui dei: uel hic, uel in purgatorio. Nec propter illam uoluntatem peccat mortaliter: dum conteritur de peccato: & uelit puniri pena condigna pro eo, & ab illo, cuius est iuste eam infligere: licet nolit eam sibi infligi a sacerdo te: nec ipsemet uelit eam accipere: ut sit minister ipsius infligendae. Nec potest dici inobediens ecclesiae, quia potest sesubmittere ecclesiae arbitrio, quantum adiudicium illud paenitentiale, ad quod tenetur necessario se submittere, scilicet iudicio discernendi eum fore peccatorem mortalipeccato, aut a tali absolutum: licet non uult se submittere illi sequenti iudicio taxationis penae temporalis, in quam commutata est aeternaQuod ex eo patet. Nam si a sacerdote taxatur paena condigna, potest eam nolle assumere. forte sciens suam fragilitatem timet eam se non impleturum. In quo casu sacerdos iniungit aliquam modicanpaenam, paenae condignae non proportionalem extra illam latitudinem, de qua dictum est praedicendo sibi: quod residuum soluet in purgatotio. Et soluendo illam paruam penam, culpae dimissae impropos tionatam: potest saluari. Nec mortaliter peccat non acceptando penam condignam a sacerdote primo iniunctam, nec repugnat diuinae iustitiae, dum uult residuum condignae penae soluere in purgatorio, & sic saluari quasi per ignem, ut apostolus loquitur: ergo potest omni no nullam penam temporalem hic soluendam acceptare: & tota in purgatorio soluendam differre. Quam si hoc potest de maioriparte paenae: quare non de tota penaNon enim (si talis occurrat sacerdoti, dicit Scotus) expeditet talem sine absolutione repellere: ne recederet desperatus. Melius enim est cum modica, & seui paena, aut nulla mittere ad purgatorium: quam desperatum relinquendo mittere ad infernum. De hoc etiam supdist. xvi. q.ii.
¶ Secunda propositio: submittens se sacerdoti quantum ad susceptionem paenae totalis cuspaedimissae cor respondentis: tenetur totam poenam sibi iniunctam implere, claue non errante. Patet: quia sic se submittens iudicio facer dotis, obligatur praecepto ecclesiae, cui se uoluntarie submittit. Ex quo patet: quod assumens satisfactionem a sacerdote iniunctam: & post sine legitima excusatione, uel impedimento eam proiiciens, peccat mortaliter: quia peccat contra obedientiam, ad quam se sponte obligauit. Et ita intelligenda est aucto. beat. Augu. in de uera, & falia pnia. c. xv. Ponat se omnino in potestate iudicis in iudicio sacerdotis: nihil sibi reseruans sui: ut omnia eo iubente paratus sit facere pro recipienda animae uita, quaecunque faceret pro uitanda corpismorte. Cum gaudio enim debet facere immortalis futurus, quae faceret pro differenda morte moriturus. Intelligenda est enim de his, qui totaliter submittunt seiudicio facer doris: & quantum ad culpam remittendam (eo modo quo sacerdos remittit) & quantum ad penam satis factoriam taxandam. Vel accipienda sunt uerba August. tanquam pia, & fidelis exhortatio: quoniam reuera ita expedit cuilibet paenitenti: quoniam sstultissimus est, qui refugit paenam respectiue minimam acceptare, qua penam maximam posset euadere: puta purgatorum, quae imcomparabiliter maior est omni paena praesentis uitae: ut idem Augu. dicit. Secundo dubitatur: utrum erranteclaue, arbitrium sacerdotis ratificetur in coelo. Pro solutione notandum; quod clauis dicitur errare; quando sacerdos abutitur claue. Pontergoutraque; clauis errare potestatis, & cientiae Prantis quando sacerdos absoluere tentat non suae iurisdictioni subiectum, aut quem nouit non contritum. Et inutioque casu, ertor ille imputatur sacerdoti ad culpam: debet enim sacerdos spiritualis iudex scire, ad quos se extendit sua iudiciaria ptas: & non exced: re limite, suae potestatis. Similiter non debet indignos absoluere, nec dignos ligare. Non enim est iudex principalis, sed principalis iudicis minister, qui in suo ministerio tenetur se conformare suo principali: sed de hoc dist. seq. Error clauis scientiae potest contingere: uel ex parte sacerdotis: uel ex parte confitentis. Ex parte facer dotis, quando omittit inuestigare necessaria: puta anconfitens sit contritus, aut non: aut circumstantias necessario confitendas: uel dum abundat superfluis: puta quando inquirit, quae audire delectat: non pertinentia adhunc forum, & circumstantias fatuas peccata non aggrauantes, nec alleuiantes: & tunc non potest ferre rectum iudicium nisi a tasuPotest etiam contingere error ex parte confitentis: quia, scilicet fictus est, & fingit se contritum: cum tamen non sit: & per hoc sacerdos credit contritum, quinon est: & ita errat in suo iudicio. Per hoc respondetur per tres propositiones.
¶ Prima: sacerdotis errantis in necessarijs cognoscendis arbitrium deus non pprobat, neque quoad sacerdotem, quiper suam negligentiam peccat: nec quo ad eius iudicium, nisi casualiter diuino iudicio concordet. Satis patet utraque pars propositionis. Nam negligentia sacerdoris (qui tenetur scire, qui sui sunt officii) cuspabilis est, similiter, & iudicium suum: dum diuino non concordat: (quod uerum est semper, & iustissimum) non approbatur.
¶ Secunda propositio. Arbitrium sacerdotis a deo approbatur: dum clauis scientiae errat in superfluis: non tamen omittit aliquid in necessariis: quantum ad paenitentem: non tamen quantum ad facerdotem. Patet: quia sic iudicium sacerdotis concordat diuino: ergo est ratum quantum ad suscipientem: hic enim consequitur effectum iudicij: sed tamen facerdos peccat satisfaciendo prurituiaurium suarum, & sic ipse non approbatur iudicando.
¶ Tertia propositio. Dum paenitens fictus est ostendens se sacerdo. ti contritum: licet clauis scientiae non erret quo ad sacerdotem: errat tamen quantum ad confitentem, & per hoc arbitrium sacerdotis non approbatur. Pater quoad primam partem: quia sacerdos, qui tenetur credere in foro illo consi¬ tenti pro se, & contra se: facit, quod in se est: & non potens cognoscere interiora cordis bene iudicat secundum confessa: & per consequens non peccat coram deo: nec proprie clauis errat: sed ipse paenitens in periculum suum errat uolens: dum fingit se talem, qualis non est. Et ideo iudicium sacerdotis non approbatur quantum ad fictum a deo, qui non secundum faciem iudicat: sed secundum cor, & ueritatem: approbatur tamen quam tum ad sacerdotem, qui recte quoad se iudicar. Et sic potest distingui, ut dicit Scotus de ratificatione: quia aliquando ratificatur ex utraque parte tam sacerdo tis, quam paenitentis: quandoque ex parte sacerdotis tantum: quandoque tantum ex parte confitentis.
¶ Tertio dubitatur: utrum iterata confessio eorundem peccatorum ui clauium plus, & plus remittat de temporali pena peccatis quoad poenam aeternam dimissis debita. Et arguitur, quod sic: quia dicit. bea. Augu. in de uera & fal. penitentia. c. x. Erubescentis ipsa partem habet remissionis. sequitur. Multum enim latisfactionis obtulit: quierubescentiae dominans, nihil eorum, e commisit, nuntio dei denegauit. Et infra. Quoniam uerecundia magna est pena, qui erubescit pro christo, sit dignus misericordia. Et sequitur ad propositum Vnde patet: quod quanto pluribus consitebitur in spe ueniae turpitudinem criminis: tanto facilius consequitur misericordiam remissionis. Haec ibi. Et probatur ratione: quia secunda absolutio est eiusdem rationis cum prima: ergo potest tantum remittere de paena remanente, quam tum prima: sitantum remansit. In oppositum est: quia tunc per frequentes absolutiones posset tota paena remitti sine quacunque alia satisfactione. consequens uidetur inconueniens: & probatur consequentia: quia pena temporalis est finita: ideo per frequentem ablationem partium tandem tota aufertur.
¶ Ad hoc dubium Scot. recitat duas opiniones. Vna tenet partem affirmatiuam: nam causae actiuae eiusdem rationis habent effectus eiusdem rationis, & ideo posteriores absolutiones ita remittunt, quaeli¬ bet aliquid penae tantum: quantum praecedens, donec tota paena tollatur. Ad rationem in oppositum; quidam refugiunt ad partes eiusdem proportionis: ut si prima absolutio abstulit medietatem paenae temporalis, quam inuenit: secunda, similiter medietatem paenae,; quam ipsa inuenit: & ita de sequentibus absolutionibus. Et quia sic procedendo semper manet medietas: nunquam tollitur tota pena: quia infinitae sunt partes eiusdem proportionis: eo quod omne continuum est diuisibile indem per diuisibilia. Sed illa solutio non uidetur sufficere: quia cum secunda absolutioest eiusdem rationis cum prima: non est ratio; quare non aufert penam tantaequantitatis, quae intae prima: nec uidetur inconueniens: quod per multiplicatas absolutiones tota paena auferatur: sicut quandoque per solam contritionem tota pena remittitur sine alia satisfactione. Et secundum hunc modum nihil melius, quam semper ea dem peccata confiteri: donec postcentesimam, uel millesimam absolutionem tota pena remitteretur.
¶ Alia est opinio, quam Sco. probabiliorem reputat: quod secunda absolutio uirtute clauium nullam partem paenae remittat: quia illud iudicium semellatum sine errore, deus ratificat in caelis, quid est irreuocabile: ergo rationabile est: quod sit irreiterabile: non quod non possititerari sine peccato: sed quod non est iterabile cum tali fructu. Et adducit simile de sententijs in foro litigioso, quibus absoluuntur accusati: nam post sententiam non sit accusatio noua: nec datur noua sentem tia absolutoria in una, eademque causa: sic semel data sententia iusta per sacerdotem in eadem causa: meritis causae non mutatis: sententia non est mutanda: sed prior data manet: alioquin fuisset iniusta.
¶ Si dicis per nouam confessionem meritum causae mutatur: quia accedit noua confessio, quae habet annexam nouam uerecundiam. Etiam quia confessio est opus bonum, confitendo iterato idem peccatum acquirit uouum meritum: similiter confitendo, & rememorando peccata prius confessa: elicit nouam contritionem: & ideo causa non manet ea dem: nec idem meritum cause iudicandae. Respondetur: quod per nouam confessionem uerecum diam, contritionem, non mutatur meritum caulae proqua datur sententia: quoniam sentem tia confessoris non datur nisi de peccatis comissis, non de meritis. Sententia, n. confessoris, quae est absolutio a peccatis: non est praemeritoria boni operis. Vnde non negat haec opi. quinper illa noua merita taquam per opera satisfactoria aliquid penae temporalis, uel etiam tota tollatur, acremittatur. Sed haec remissio non sit uiclauium: sed uirtute operationum satis facto riarum: sicut etiam fieret per alia opera satisfactoria. Et huic opin. magis consentiosup. dist. xvij. q. i. Et per hoc ad rationes ante oppositu. Ad auctoritatem beati August. dicitur: quod Aug. non attribuit remissionem penae saepius consitentis uirtuti clauium: sed uerecundiae: quae (ut ait) est opus multum satis factorium: quod haec opinione non negat: ut dictum est. Non aunt dicit Aug. quod hanc paenae remissionem operetur uirtus clauium sine secunda sententia facerdoris. Dubium. nio.e non est; quin per opera meritoria, & passiones pro peccatis assumptas, aut patienter toleratas paenaremanens post sacerdotis absolutione, remittatursine noua sententia, & absolutione sacerdotis. Nec minuitur remissio: nec augetur propter secundam sententiam: & ideo in illa remissione non operatur uis clauium, sed satisfacientis meritum.
¶ Ad rationem dicitur: quod licet secunda sententia sit eiusdem rationis cum prima: quia tamen effectum plenum habuit in prima: non habet aliueffectum secundo prolata. Sicut etiam si posttotius paenaeremissionem, adhuc confiteretur pctor eadem peccata, quae prius, & iterum absolueretur. Ista iterata absolutio non haberet effectum: non propter minorem uim clauium: sed quia ia plenum habuit effectum in prima.
¶ Cui placet prima opinione posset dicere ad rationem post oppositum: quod illatum non est inconueniens. Sicut enim per multiplicata satisfactoria opera, potest tollitota penadebita: ita per multiplicatas absolutiones. Et si dicitur. tunc quilibet sacerdos posset subditum absoluere a pena, & culpa: quod solius papae est: dicitur: quod hoc non est inconuentens particulariter in casibus sibi concessis: sed non reseruatis. Papa autem solus potest hoc uniuersaliter.
On this page