Praeambulum
Praeambulum
DISTINETIO xTIx QOVTQVAM ostensum est &c. Egit magister distinct. praecedenti de potestate clauium quantum ad obiectum, circa quod uersatur: in hanc distinct. xix. agit de eadem quantum ad ministrum, cuidatur. Et summatur sententia textu per tres subiectas conclusiones. Prima. quamuis solis: non tamen omnibus presbyteris traditur in sua ordinatione clauis scientiae, seu discretionis. Secunda pars non tenetur a doct. nisi limitetur ad dignam receptionem, ac traditionem clauis scientiae: quae non est scientia actualis, neque habitualis: sed auctoritas discernendi, quae potest stare sine actuali cognitione: ut dictum est quaest. pridistinct. xviii. Et sic intelligendus est magister in hac conclusione &c. Secunda conclusio. Claues ligandi, & soluendi cuncti sacerdotes recipiunt n sua ordinatione: sed soli apostolicae uitae, & doctrinae imitatores has rectè tenent, atque digne.
On this page