Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO xx. CIENDVM est etiam: quod tempus poenitentiae &c. Postquam magister egit de ponitentia quantum ad suam quidditatem: & quantum ad ministrum sacerdotem in sex praecedentibus di. Numc in sequentibus tribus agit de ipsa, quantum ad peccatorem poenitentiam agentem, siue suscipientem. Et primo de poenitentia peccatoris quantum ad omnia peccata generaliter. Secundo quantum ad aliqua specialiter dist. xxij.

¶ Circa primum duo facit. Primo agit de poenitentia peccatoris in praesentis uitae termino. Secundo dist. seq. xxi. de eadem post hanc uitam in purgatorio. Colligitur autem sententia huius dist. in tribus sequentibus conclusionibus.

¶ Prima. Licet tempus poenitentiae concedatur peccatori usque ad extremum praesentis uitae: nimis tamen periculosum est eam usque ad uitae terminum differre.

¶ Secunda. Decedentes hinc ante poenitentiae condignae completionem, satisfacient post mortem, per acerbissimum purgato rij ignem.

¶ Tertia conclusio. Sicut nulli neganda est reconciliatio; ac poenitentia in necessitatis articulo: ita nec satis factio iniungenda est: sed tantum insinuanda paenitenti in mortis periculo. Has conclusiones magister latius prosequitur in textu.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum