Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum poenitentia peccatori ad uitam necessaria, ptedatur usque ad terminum uiae in hac praesenti uita etc

QVAESTIO VNICA VTRVM poenitentia peccatori ad uitam necessaria, ptedatur usque ad terminum uiae in hac praesenti uita &c.

¶ More consueto tribus articulis soluetur nodus quaestionis huius.

¶ Quantum ad primum supponitur ex dictis sup. dist. xiiij. q. j. & ij. quod poenitentia sit sufficiens, & necessaria ad salutem peccatoris post com missum mortale pctum: taum interior, quaem est uirtus (extendendo nomem uirtus ad uirtutis actum) quam exterior, quae est sacramentum. Quodque paenitentia exterior secundum probabiliorem opinionem non sufficit sine interiori. Interior tamen sufficit sine exteriori in actu: licet exterior in actu requiratur in uoto i.t in proposito: de quo late habes supra xiiij. dist. q.ij.

¶ Secundo notandum: quod pertempus paenitentiae in proposito intelligitur tempus illud, in quo paenitentia ( sihaberetur) sufficeret ad salutem. Quoniam dubium non est, quin post praesentem uitam habere possit poenitentia: licet infructuosa: nam de damnatis dicitur. Sapv. Paenitentiam agentes: & praeangustia spiritus gementes.

¶ Tertio notandum: quod per terminum uitae, intelligitur instas separationis animae a corpore, quo desinit moriens esse homo: quod est primum non esse hominis. Cum enim haec separatio fiat successiue: terminatur per primum non esse, ut declarari solet. vi. Phvs. Et quoniam usus rationis, ac liberi arbitrij raro durat usque ad hoc instans: patet: quod non est idem terminus usus rationis, & uitae praesentis. His breuiter pro articulo primo praemissis, ponuntur conclusiones quoad secundum articulum &c.

¶ Conclusio prima. Tempus salutaris poenitentiaedurat usque ad terminum praesentis uitae. Haec conclusio est magistri in tentu satis probata auctoritatibus August. & Leonis papae, quibus addo illud Exech. xxxiij. Nolo mortem impij: sed ut magis conuertatur impius a uia sua, & uiuat. & sequitur. Impietas impij non nocebit ei, in quacumque dic conuersus fuerit ab impietate sua. & cap. xviij. Siimpius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est: & custodierit omnia praecepta mea, & fecerit iudicium, & iustitiam: uita uiuet, & non morietur. Omnium iniquitatumeius, quas operatus est, non recordabor. & sequitur. Num quid uoluntatis meae est mors impij, dicit dimds deus, & non ut conuertatur a uiis suis, & uiuat. In his nullum tempus penitentiae determinauit dius: sed loquitur generaliter pro omni tapere huius uitae, quid terminatur in morte. Et probatur ratione: quia quacumque; fiora ho est sufficienter dispositus ad susceptionem gratiae: gratia in funditur eia deo. Pronior. n. est deus ad miserendum, quam ad condemnandum: nec est acceptio personarum apud deum: ergo quam docuque homo facit, quid in se est; adest de minus ad saluandum. Sed per paenitentiam ueram homo sufficienter disponitur ad gratiae receptionem: & facit, quod in se est: ego quandocumque homo habet ueram penitem tiam, consequitur gratiam: siue in extremis: siue in alio tempore: nec est maior ratio de uno tempore, quam de alio &c.

¶ Conclusio secunda: quamuis paenitentia uera quando cumque; habetur usque ad instas mortis ad salutem sufficit: tamen non semper in mortis articulo haberi poterit. Prima pars patet ex conclusione praecedenti. Secunda pars probatur: quia paenitentia uera non potest haberi tempore impedite rationis: quia arbitrij libertatem quaerit deus in paenitente, quae haberi non potest impedita ratione: sec frequenter rationis usus cessat ante instans mortis: ergo tunc cum ratio deficit: paenitentia haberi non potest &c.

¶ Conclusio tertia. Periculosum est: & interitui uicinum ad mortem protrabere penitentiae remedium. Haec conclusio est. b. Aug. ut recitat magister eausa in littera: & eaum ostendit Sco. dist. praesenti quatuor rationibus collectis ex uerbis Aug. qbus ostendit penitentiam usque ad extrema dilatam, uia fore posse ueram, & sufficientem.

¶ Prima ratio facta est in praecedeti conclusione: quia ad ueritatem poenitentiae requiritur libertas arbitrij, perquam libere eliciatur a paenitente: sed haec sicut, & ulus rationis (quem libertas praesupponit) multum impeditur per do loris uehementiam, & mortis timorem: ut uix aliud possit infirmus cogitare, & perconsequens uix possit se conuertere ad pesfecte detestandum peccatum.

¶ Secunda ratio est: quia paenitentiausque ad extrema dilata, uix potest esse debite circunstantionata maxime circunstantia finis, que tamen necessaria est: ut penitentia sit sufficiens, & perfecta: hoc est, ut fiat principa liter propter deum super omnia dilectum. hinc Aug. Charitatem quaerit deus, non necessitatem: sed difficile est: quod is, qui usque; ad extremum non elicuit displicentiam peccati, ppter deum: tuc eliciat, cum deficit habitus charitatis: & dolor praesens, & imaginatio futurae paenae, magis incitanti ad timorem, quam ad amorem.

¶ Tertia ratio est: quia habitus inordinati, quos habuit usque tunc ad temporalia, uxorem, filios, diuitias: quae tunc praesentia sunt inphantasia, multum inclinant ad se inordinate concupiscenda: cum imminet separatio ab eis: & ideo magnam faciunt difficultatem ad eliciendum displicentia de eis &c.

¶ Quarta ratio: quanto quis minus est dominus suorum actuum: tanto requiritur intensior displicentia ad hoc, ut sit dispositio sufficiens ad deletionem culpae: sed constitutus in extremis est minus dominus suorum actuum, quma sanus. Et sic secundum strictam dei iustitiam requiritur intensior motus displicentiae maxime, ut eliciantur ex charitate: quia difficile nimis est in tali necessitate constitutum (quam effugere uellet, si posset ab eis se auertere) se posse libere oonuer tere ad detestanda peccata propter deum. Et ideo dicit sanctus August. Magnum est, cui deus tunc inspirat (si quis est) ueram paenitentiam.

¶ Ex his elicit duo corollaria. Primum: sane persuadendum est, ut sanus paeniteat ostendendo sibi periculum serotinae poenitentiae.

¶ Secundum, infirmo iam ad articulum istum deducto suadendum est: ut secundum possibilitatem laboret ad poenitentiam ordinatam eliciendam uoluntarie: & propter debitum finem scilicet propter deum: licet breuem. Extollenda est quoque sibi diuina misericordia: & latronis peenitentia, sera quidem: sed non sera indulgen¬ tia.

¶ Addo tertium: cum quis infirmari caeperit, praeueniendus est articulus mortis extremus: & diligenter infirmus est instruendus & monendus: dum adhuc uiget ratio, & non est obrutus timore mortis: ut quae salutis suae sint, prouideat: paenitentiam agat: sacramentis se muniat, priusquam ingrauescente infirmitate, hora mortis praeoccupet. Ne magis attendatur periculum mortis: & uitae labentis, quam animae, & uitae perpetuo manentis. Ad hoc argumentum in c. Cum infirmitas de poeni, & remis. ubi praecipitur medicis, quod non prius corporalem medicinam impendant aegrotis: quam eis fuerit de spirituali remedio prouisum &c.

¶ Conclusio quarta. Peccat mortaliter, qui actu elicito differre paenitentiam in finem uitae pponit firmiter. Patet: quia quicumque; scienter exponit se periculo salutis suaepeccat mortaliter, secundum illud Eccl.iii. Qui amat periculum: in illo peribit. Verumtamen de illo mortali potest paenite re in extremis, sicut de caeteris. Et tantum de articulo secundo.

¶ Quantum ad articulum tertium dubitatur primo: utrum impleta paenitentia a sacerdote iniuncta, qualiscumque; fuerit: homo ab omni alia sit immunis.

¶ Pro solutione huius dubij, cuius solutio satis patere potest ex. sup. dictis dist. xviij. q. i. notandum post Durand. & Pet. depal. q.eii. artic. j. dist. praesentis: quod in iniungendis poenitentijs confessor magnam habere debet discretionem: ut etiam supra tactum est dist. xvi. q.eii. Debet. nioe se habere, ut pius medicus, qui oculum dextrum habet ad naturam, & uitam conseruandam: & finistrum ad morbum: ut opera sua magis tendant ad uitam conseruandam, quam ad morbum penitus expellendum. Vnde cum morbum curare non potest: nisi cum periculo uitae dissimulet morbum, ut conseruet uitam. Sic attendere habet confessor: quod propter duo iniungitur paenitentia id est satisfactio scilicet propter debitum soluendum: & propter remedium contra recidiuum praestandum. Debitum respicit penam temporalem, in quam mutata est poena aeternamortali peccato debita. Et istud debitum poenae temporalis: licet impedit uitam, non tamen eam simpli¬ citer priuat: sicut nec priuat animam uita gratiae. Recidiua uero in mortali tollit uitam gratiae simpliciter in praesenti: & uitam gloriae in futuro: & ideo adducit mortem animae. Magis itaque attendere habet confessor: ut talem paenitentiam iniungat, quae recidiuam caueat, quam quae penam soluat. Et licet propter primum poenae scilicet solutionem pro maioribus peccatis, maior satisfactio esset iniugenda: secundum illud Deut. xxv. Pro mensura peccati, erit & plagarum modus. Et ut sic inaequalitas iustitiae per culpan commissae, per poenam reducatur ad aequalitatem iustitiae: attenta etiam quantitate contritionis, que magnam penae parte, immo quomque totum loluit. Tamen propter secundum, ut iniuncta penitentia, sit remedium contra recidiuum paenitentis, & scandalum proximorum: quandoque pro maiori culpa minor: & pro minori culpa maior paenitentia est iniungenda: unde semper confessor iniungere debet poenitentiam saluta rem, quae remedium praestet: non mortem operetur: etiam si non totam poenam debitam lol uat. Vnde attendere habet confessor, neunquam pro peccato occulto iniugat poe nitentiam publicam, uel manifestam: ne ex hoc proximus attendens paenitentiam fratris scandalixetur, temerare ipsum iudicando, similiter ne unquantalem paenitentiam iniungat: aut tantam, quam uerisimiliter praesumit a paenitente proijcienda: & idem non debet eam iniungere pena, quam paenitens nolit acceptare: ut supra dictum est dist. xvi. q.ii. dub. j. ne desperet, & totum dimittatt. Debet etiam considerare recidiuam: quia quandoque peccatum com missum est grauius: sed periculum recidiuae minus, uel ex genere peccati: uel ex parte subiecti: sicut peccatum fornicationis grauius est in sene: sed maius pericuum recidiuae in iuuene propter robur aetatis, & uigorem incentiuum libidinis: & ideo maior poenitentia iuueni pro tali pcton iniungeda est, quam seni, caeteris paribus. Vnde consideratis singulis circumssantijs peccati, & peccatorum corporis, & animae, status & conditionis, maiorem uel minorem poenitentiam cebet imponere: ficut magis craedit saluti illius expedite¬ Siquidem melius est poenitentam cum modica poenitentia mittere in purgatorium: quam cum magna proijcienda mittere ad gehennam. Si tamen propter aliquam iusta causa confessor minorem imponat: debet poenitem ti innotescere, quod poenitentia iniucta non est condigna. Et quod id, quod hic non soluitur: in purgatorio cum maxima pena soluetur: ut sic laboret per alia bona opera non iniuncta: quod minus iniunctu est: supplere: nisi forte ex tali notione time re eum cadere in desperationem: & totum dimittere: tuc melius foret tacere.

¶ Ex his etiam patet: cur ei, qui consequitur plenam peccatorum remissionem per indulgentias plenissimas: iniungitur prena satis factoria: cum ia omne debitum penae uigore indulgentiarum sit remissum: hoc n. sit propter recidiuam cauendum: & paenitem tem ad opera bona, & meritoria assuefaciendum, aliasque causas, quas hic transeo.

¶ His praemislis respondetur ad dubium: qu crranteclaue, deus non approbat iudiciuconfessoris secundum distinctionem supra distinct. xviij. q. i. positam. Nam error sacerdotis: aut indispositio confitentis, non mutat iudicium dei semper tectissimum: unde si confefforminus imponit condigno: quod superest, oportet redimere: uel per alia opera pietatis non iniuncta: uel in purgatorio patiendo satisfacere. Si condignum: tunc confitens satisfactione completa, libere euadit purgatorium, & euolat ad regnum. Si plus imponit: tenetur quidem confitens, si acceptauerit iniunctum soluere: tamen siex aliqua causa rationabili excusaretur asolutione iniuncti (ut in infirmitate, aut morte praeueniente) postquam tantum impleui: quantum condignum fuit: & sic moritur: nihil in purgatorio patietur. Si uero totam poenitentiam iniunctam hic soluit: quod maius fuit: cedit sibi in magnum meritum, & gloriae augmentum. Quod uero christus dixit Petro. Quodcumque solueris &c. sine exceptione: intelligendum est claue non errante &c.

¶ Solet hic quaeri: utrum unus pro aliopossit satis facere: sed de hoc supra dist. xvi. q.ii. dub. ult. dictum est: & late habetur in paluud. quaest. iij. dist. huius. Item quod plus ualet poenitentia minor imposita a facerdore: quam maior, si sponte assumpta, ibidem. q.ii. art. ii. Item utrum uiuus potest satisfacere pro mortuo. qe iii. ar. ii. ibidem. & supra dist. xvi. q.ii. huius coll. Similiter de remissione, quae sit per indulgentias: sed quia de his scripsi in canonis exposi. lect. Iv. hic supersedeo remittens lectorem ad scripta sanctiTho. Palud, & aliorum de hoc dist. praesenti latius tractantium. Et tantum de illa dist. &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1