Praeambulum
Praeambulum
DISTINCTIO xxI QIETetiam quaeri &c. Egit magister de ponitentia peccatorum in praesentis uitae ter mino: in hac dis. xxi. de poenitentia id est satisfactione peccatorum, post hanc uitam in purgatorio. Et com praehenditur sententia textus in tribus conclusionibus, quae sequuntur.
¶ Prima. Peccata uenialia, & poenae eis, & mortalibus hic dimislis debitae, possunt post hanc uitam solui in purgatorio igne¬
¶ Secunda. Confessio generalis peccata uenialia remittit, quae quotidie admittimus: & simul mortifera, quorum notitiam non habemus
¶ Tertia. Caueant confessores confitentium peccata prodere, sigradus suipericulum uoluerint euitare, Has prosequitur magister latius: simul ostendens nullum ex humilitate consiteri debere, quae non fecit: quia incauta est hu militas, quae non soluit: sed peccatorem constituit &c. Quia de prima conclusione textuali satis dictum est sup. dist. xvj. q. ulti. & quae superaddenda sunt de purgatorio igni, reseruant usque ad dist. xliiij. de generali: quoniam confessione, perquam tanquam per quodlibet opus meritorium remittuntur uenialia: eo magis, quo specialius dirigitur ad peccatorum remissionem, ibidem: & etiam in textuhuius dist. satis dictum censeo &c. Ideo stis praetermissis circa tertiam conclusionem, quae tangit confessionis sigilsum: mouetur unica quaestio, quae talis est.
On this page