Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum confessor teneatur celare peccatum sibi quocumque detectum in confessione etc.
¶ Quantum ad primum articulum notandum, quod celare secretum sibi a proximo ut tale conmissum, est de lege naturae. Quod eleganter probat Sco. quatuor rationibus. Prima ex ratione charitatis. Secunda ex ratione. fidelitatis. Tertia ex ratione ueritatis, & ratione ueracitatis. Quarta ex ratione. unitatis, & mutuae utilitatis.
¶ Prima ratio. Lex naturae de fraterna charitate exprimit, ut faciat alijs, quaecumque secundum rectam rationem uult sibi fieri: alioquinquo diligeret proximum sicut seipsum: sialiquid secundum recta rationem uellet debere sibi fieri, quod nollet proximo fieri. Illa lex naturae exprimitur Tob. iiij. Matt. vij. & Luc. vi. Sed quilibet debet secundum rectam rationem diligere famam propriam: ergo & celationem sui secreti: maxime dum eius reuelatio cederet in aliquam diffamiam: ergo & confessor debet diligere famam confitentis: & per consequens celare peccatum confessum: per quod confitens per eius reuelationem diffamaretur: quia quod uni reuelaret: posset & caeterispluribus reuelare: & per hoc diffamaretur. Quod aut quilibet teneatur diligere fama propriam: patet per illud Eccl. xli. Curam habe de bono nomine: hoc. nione magis permanebittibi: quam misse thesauri magni, & preciosi. & Prouer. xxij. Melius est nomen bonum, quam diuitiae multae. Item secundum rectam rationem, quilibet debet sibi uelle uitam ciuile, qua idoneus est ad actus legitimos sibi competentes in illa ciuitate: sed fama amissa, priuatus est habilitate ad tales actus.
¶ Secunda ratio. Quilibet de lege naturae tenetur seruare fidelitatem proximo suo: quam uellet, & uelle deberet sibi seruari: ergo & confessor consitenti sibi commendanti maxima secreta. Hinc Prouer. xi. Qui ambulat fraudulenter: reuelat arcana. Qui autem fidelis est: celat amia cicommissum.
¶ Tertia ratio. Quili¬ bet de lege naturae tenetur seruare pro- missumlicitum iuxta illud Tach. viij. Loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo. Sed recipiens secretum, maxime illud in confessione detectum (quod secretissimum est) promittit (saltem mplicite) se seruaturum: quia sine talipromisso, subiectus non committeret sibi secretum.
¶ Quarta ratio. Communis utilitas membrorum ciuilis corporis adinuicem est de lege naturae: recursus autem inferioris ad superiorem in neces sitatibus, qui potest consusere, & reconciliare: & per hoc unitatem huiusmodi corporis conseruare: est conmunis utilitas mem prorum adinuicem, & ad caput: per hoc n. & non aliter potest conmunitas coneruari. Sed reuelatio secreti confessionis excludit talem recursum inferioris ad superiorem in consilio animae: quia nullus recurreret regulariter, ut nancisceretur confilium, uel reconciliationem, per quam maneret in corpore: nisi illud, quod detegeretur, maneret secretum: ergo eadem lege, qua quis tenetur conseruare unitatem corporis christi mystici: & adcommunem utilitatem membrorum eius: tenetur celare secretum istud. Et concordat satis Rich.
¶ Secundo notandum: quod sub sigillo confessionis cadit quicquid confitens uult, aut uelle debet tanquam secretum celari: debet autem uelle celari omnia, per quorum relationem ipse consitens prodi posset: uel mala suspitio de eo generari in cordibus aliorum: ut patet ex rationibus supra primo notabili tactis. Similiter & persona tertia, siue necessario, siue stulte, uel etiam dolose in confessione detecta: nam quilibet tenetur uelle proximi famam conseruare sicut suam: dum illud fieri potest sine maiori detrimento: de quo infra magis dicetur. Item debet uelle celare oia, peoquae potest populo scandalum gnari: uel confessio magis odiosa: uel minus dilecta: uel magis onerosa: aut minus preciosa reputari. Item oia, per quae potest prouenire consitenti, aut alijs detrimentum in anima, corpore, aut possessione, aut fama, siue amicis: unde non solum peccata, & personae: sed citcunstantiae quaecumque; quae in confessio¬ he deteguntur, per quas, uel quae aliqud praedictorum contingere posset: sub confessionis sigillo sunt claudendae, uel claudenda &c. Peccatum autem confessum fine relatione ad personam confitentis dummodo ex eius relatione nihil pdictorum sequitur: non pertinet ad sigillum confessionis: ut si dicat confessor peccatum fornicationis frequentatur, uel simile: sic etiam peccatum in genere cum persona perpetrante non cadit sub sigillo confessionis: ut si dicatur. Ioannes confessus est peccata sua bene, & distincte. Sic si aliquid historice inter confitendum misceretur, non clauditur sub sigillo confessionis: ut si dictum fuisset: in tali loco est abundantia frugum, & similia. Ratio. no.e horum est; quia consitens talia non refert, ut secreta: nec uult illa per confessionem celarinisi in casu, quoaliquid pradictorum sequeretur: talia. n. non sunt pctam: nec circumstantiae pctorum ad confessionem pertinentium. Haec in sententia Richar. & post eum Petrus de palu. &c. dist. praesenti. qeiij. arti. ij.
¶ Conclusio prima. Nulla in confessionis sigillo clausa, sunt aliquo modo & in aliquo casu reuelanda. Haec conclusio probatur: quia nihil, quod lege diuina, naturali, & positiua ecclesiae est prohibitum: est faciendum: sed reuelare clausa sigillo confessionis est prohibitum: ege naturali, diuina: & positiua: ergo. Maior nota. Minor pro suis partibus probatur quoadlegem naturalem: nam omne secretum lege naturali est celandum: sed clausa confessionis sigillo sunt maxime secreta: tum ratione consitentis, quisua peccata tanquam maxime secreta detegit sacerdoti. Et licet confitens non semper uerbo commendet sacerdoti qua tenus sua deposita secretè teneat: tamen hoc semper uirtualiter facit. Nullus no peccata sua confiteretur: nisi prae supponeret; quod sua confessio tamquam maxime secretum acciperetur. Tum ratione fori: quoniam forus iste est causarum, quaem uertuntur inter deum, & confitentem peccatorem: ubi nullus alius admittitur: dei¬ autem solius est cognoscere secreta cordium, in quibus consistit principaliter peccatum: ergo sacerdos, cui tanquam uicario dei peccata reuelantur, tenetur illa tanquam secreta celare. Quod autem secreta lege naturae celanda sunt: probatum est in notabili primo. Quod etiam reuelatio confessionis sit prohibita lege diuina, probatur: quia quilibet christianus legediuina tenetur non dare occasionem alteri, qua reuocetur a legediuina: sed lex christi est de confessione facienda, ut deductum est dist. xvij. q. j. Sed reuelans confessionem dat occasionem, quantum in se est. proximo non confitendi: ergo &c. Praetereadans occasionem peccandi alteri, mortaliter peccat: & facit contra lege diuinam. Non occides. occidit enim animam proximi occasionaliter: sed reuelans datoecasionem confitenti indebite exequendi praeceptum de confessione scilicet mentiendi: aut peccata sua reticendi: uel se falso laudandi: aut alios, quos odit, uituperandi: ut talia per confessionis reuelatorem in aliorum notitiam deducantur. Quodetiam positiua lege prohibitum sit: patet de poenit, & remis. omnis. ubi dicitur. Caueat autem omnino neuerbo: aut signo: autalio quouis modo aliquatenus prodat peccatorem: sed siprudentiori confilio indiguerit: illud absque ulla expressione personae caute requirat: quoniam qui peccatum in ponitentiali iudicio sibi detectum praesumpserit reuelare; non solum a sacerdoraliofficio deponendum decernimus: uerum etiam ad agendam perpetuam paenitentiam in arctum monasterium detrudendum &c.
¶ Conclusio secunda. Non solum confessor: sed auditor a reuelante, siue a confitente causaliter, aut dolos etenetur confessa sicut confessor tanqua secretissima nulli hominum reuelare, Patet: quia transferens aliquid in alium de facto, quod non potest licite de iure siue per errorem: non dat illialterius utendi: nec trasferendi alterum in istud ergo si de facto trausferat: alius non habetibi ius ulterius trausferendi: ergo pacerdos non habens ius reuelandi: si de sub sigillo confessionis. Et huic assenta deplangere: ergo non clauduntur ius confessio est pars: est mala praeteritenetur sacerdos illud celare: sed potest relens resilire a proposito perpetrandi: non confitetur aliquod futurum pctamen nomembr. ii. art. ij. dicentium, quod cum aliquis quam recitat Alex. parte. iiij. q. Ixxviij. clusio ponit contra opinionem quorundam, sunt tanquam secreta celanda. Haec concommittenda in confessione detecta, lum peccata commissa: sed etiam pcta uelandum &c.
¶ Conclusio tertia. Non sofacto reuelat: non potestis, cui reuelatur ulterius licite reuelare. Sic si penitens confiteretur alicui non sacerdoti putans eum sacerdotem: qui se dolose ingereret, ac se simularet sacerdotem: ualiquod secretum exploraret: teneretur ille sic audiens audita non reuelare. Idem est, si quis casualiter audiret: aut dolose aurem applicaret. Cuius ratio: quia confitenserrans in persona non transfertius utenditranslato: sicut dans eleemosynam perro diuiti, credens eum paulum pauperem, ut suprahabitum est dis. xvj.
¶ Similiter interpres si quis confiteretur per interpretem. Similiter quia confitens loquitur in foro secretissimo: ideo qulibet audiens tenet ut se cretum seruare, & per consequens non reuela re eisdem rationibus sicut confessor.
¶ Est tamen hic differentia: quia audiens a confessore male reuelante: uel a confitente casualiter: nec peccant mortaliter: nisipuocarent confessorem ad reuelandum: tunc enim consentirent peccato reuelam tis. Qui uero doloseaudiunt, mortaliter peccant, omnes tamen tenentur ad non reuelare ei, qui potest, & uult prodesse. & mouentur: quia pctamen futurum secundum quod est de futuro (ut cum quis dicit se pponere: seu uelle facere) non est de foro confessionis: sed praeteritum cum paenitentia, cu tit Alex. dum tamen peccatum futurum non habet dependentiam ad praeteritum: tale enim ersi congruit celare propter honestatem: tamen non clauduntur sub sigillo confessionis: & ideo si uergeret in nimis magnum periculum: non esset illa confessio penitus tacenda: nec tamen pu¬ blice reuelanda perppericulum infamiae: sed caute, & secrete alicui, qui prodesse posset, & uellet innotescenda &c.
¶ Sed contra hanc opinionem probatur conclusio rationibus praemissis: quia ita pctamen committendum refertur confessori ut secretum in confessione detectum: sicut pctumn praeteritum uel praesens: & ideo omnes rationes praemissae ita militant contra futurum, sicut contra praeteritum.
¶ Praeterea hoc propositum, uelle in futurum peccare, est peccatum actuale, & posens, etiam si numquam sequeretur effectus, & per consequens reuelans reuelaret pctaen praeteritum: quod clauditur sub sigillo confessionis &c.
¶ Conclusio quarta. Non solum confessorcelare tenetur acta, & dicta confitentis: sed etiam confitens id ipsum tenotur quantum ad acta, & dicta sacerdotis: dum illa tendunt in praeiudicium sui, uel confessoris. Prima pars conclusionis patet ex praemissis. Secunda est Richar. de media uilla, quam sic probat: quia nullus debet facere praeiudicium famae proprie sine aliqua utilitate: sed neque confessori: quia quilibet tenetur diligere famam propriam, & proximilegecharitatis: ut sup. dictum est. Ex illo soluit quaestionem (qua quaeritur: an confitens teneatur celare paenitentiam a confesso. re sibi iniuncta) per hanc distinctionem: quia aut reuelatio paenitentiae facit praeiudicium famae propriae, ut quia per eius iniunctionem oritur suspitio contra confitentem alicuius particulariter, uelmagno rum peccatorum generaliter, aut sacerdo. ti, quitalem paenitentiam iniunxit: proqua, si sciretur: incurreret odium alicuius, uel aliquorum maleuolorum: ut quia iniunxit mulieri, ut abstineat a familiaritate alicuius uiri, quae suae castitati erat periculosa. Aut tertio ( manifestando poenitentiam) nec sibi, nec alteri praeiudicium generaret. In primis duobus tenetur quilibet paenitentiam suam celare: quilibet enim tenetur suam famam scienter non laedere sine aliqua utilitate: iuxta illud Ecclesiastici. xlj. Curam habe de bono nomine. Sic sit sanum sacerdotis consilium, aut paenitentiam (bona fide iniunctam manifestans) in confessoris praeiudicium crimen proditionis incurrit, & fractionis secreti confessionis. Concordat Gerson in tripartito. Excipit tamen (quod absit) siconfessor consitentem ad peccandum inducere uellet &c.
¶ Quantum ad articulum tertium: dubitatur primo contra conclusionem primam: nam uidetur: quod in certo calu confessio reuelari potest: quod probatur in quinque calibus.
¶ Primus, si peccatum detectum in confessione maxime futurum uergeret in grauepericulum spirituale, uel temporale reipublicae: ut si quis confiteretur se uelle seminare haeresim: aut prodere, uel incendere ciuitatem: quod per reuelatio nem confessionis caueriposset, nam pponendum est bonum commune priuato. Vnde de hoc est uersus. Est haeresis crimen, quod nec confessio celat. Item peccatum futurum non est de foro confessionis: cum confessio sit reuelatio peccatorum commissorum.
¶ Secundus casus est: si reuelatio confessionis tenderet in bonum confitentis: ut si per reuelationem subtraheretur occasio peccandi consitenti: ut si abbas habens monachum in aliquo officio, cuius occasione frequentaret peccat carnis: cognito illo, posset eum remouer ab officio post confessionem auditam: licet oritetur uehemens suspitio contra monachum: quod peccatum fornicationis fuisset confessus: aut si reuelaret, alicui, quod posset prodesse, & non obesse. Nam secundum Bernar. in de dispensatione, & praeceptoc. iiij. Iniquum sine dubio foret: si statura pro sola charitate contra charitatem tenerentur: sed contra charitatem est proximi, si quas reuelando confessionem posset confitentem apecrato praeseruare: & id negligeret non reuelando.
¶ Tertius casus est, Si celatio confessionis cederet in peccatum confessoris: ut si confessor pduce- retur in testem contra confitentem accusatum de crimine: & compulsus iurasset dicere ueritatem: si non diceret, mentiretur interrogatus per iuramentum non dicendo: immo piurium incideret non respondem do: quia iurauit dicere ueritatem in inquisitis: si diceret se ignorare, mentiret: ergo tenetur dicere ueritatem: & per consequens reuelare secretum, puta confessionem: plus, n. tenetur cauere pctamen in seipso, quam famam in proximo.
¶ Quartus casus: si confessor ex celatione confessionis incurreret graue periculum tenporale rerum, uel personarum: ut si sacerdos intraret nemus cum duobus, uelpluribus: qui secreto conspirassent in mortem eius, sibi in illo nemore inferendam: & unus poenitentia ductus ante introitum nemoris confiteretur illud sacerdoti. Et sacerdos audita confetione, posset se retrabere ab illo itinere, & non progredi, ut saluaret uitam suam, licet per hoc factum reuelaret confessionem sibi factam: nam plus tenetur uitae suae conseruandae, quam proximi famae &c.
¶ Quintus casus: si celatio alicuius confessionis cederent in periculum salutis aeternae confessoris: ut si confessor haberet aliquod pectamen mortale, quid confiteri non posset, nisi reuelando confessionem sibi factam: non debet omittere confessionem propter reuelationem confessionis: quia non tenetur se ipsundanare propter famam proximi saluandam: damnaret autem seipsum, si habita opportunitate scienter omitteret confiteri pctamen mortale: cum confessio omnium mortalium sit de necessitate salutis: ut sup. dictum est dis. xvii. q. i. &c. Addubium ramnende tur secundum Richar & Sco. quod in nullo casu licet sacerdoti reuelare confessionem: siue confitens paeniteat, siue non: siue confiteaturpcta, iam opere perpetrata: siue perpetranda, siue sit peccatum inmoribus, siue in fide. Concordat. S. Tho, & Bonau, similiter Alexan. par. iiij. q. Ixxviii. excepto peccoperpetrando de futuro, ut dicetur: debet tamen confessorcauere diligenter proposse, nepeccatum perpetrandum sibi in confessione detectum opere prperretur, maxime si fuerit pctamen ad aliorum corruptionem in fide ordinatum, obseruata tamen discretione, ut nullo modo prodat ilsum, qui sibi confessus est, ac ne aliqua mala suspitio de illo generetur.
¶ Et per hoc respondetur ad rationes. Ad primum dicitur, quod bonum conmunc praeponendum est priua, to: sed reuelare confessionem in quocunque casu, non est bonum commune immo est maxime offensiuum boni conmunis. Impedit enim salutem communitatis pro quanto tota communitas auerteretur a confessione, quae necessaria est ad salutem: acinduceretur ad ficte consitendum, quodcontrariatur saluti. Quis enim uere confiteretur: si in aliquo casu reuelanda foret confessio. Salus autem animae praeferenda est saluticorporis, & omnium exteriorum.
¶ Praeterea, ut aliorum ratione utat: quod confessor non nouit ut homo: sed tantum ut Deus non est homini reuelandum: sed tantum deo: sed confessor que ex confessione nouit, non nouit ut homo mo, sed ut deus: ut ipsi dicunt: ergo nihil tale reuelandum est homini &c.
¶ Praeterea peccatum de futuro nunquam posset reuelari: quin reuelaretur peccatum de praeterito, aut praesenti: nam propositum animo firmatum de peccando in futuro est peccatum: ideo qui confitetur se uelle peccare, confitetur se habere uoluntatem peccandi: & ita actu, & praesentialiter peccare, quod propositum tunc non instantanee concepit: ergo etiam praefuit: ergo.
¶ Et quod ibi allegatur uersus. Est haerelis crimen. dicit Sco. quod uersus quidem bonus est quantum ad mensuram pedum: sed falsus est, & erroneus quantum ad sensum uerborum.
¶ Ad illud, quod additur, quod peccatum futurum non est de foro confessionis: dicitur: quod de foro confessionis est quantum ad celandum quicquid sigillo confessionis clauditur: tale autem est peccatum perpetrandum: denique tale non se paratur a peccato praesenti actu inexistenti, & praeterito, ut probatum est.
¶ Ad argumenta in secundo casu dicitur: quod reuelatio confessionis nunquam cedit in bonum confitentis: quoniam et si quando reuelata confessione posset confitens prohiberi ab exteriori actu peccati: non tamen ab actu interiori, qui aeque est peccatum
¶ Praeterea ersiab illo peccato cohibetur: tamen datur sibi occasio maiorum, & plurium peccatorum: puta inuidiae contra reuelan¬ tem, & confessionis fictae in futurum. Et si quomodocunque proficeret confitenti: est tamen contra salutem communitatis: ut statim deductum est: quae praeponenda est saluti singularis personae. Et quod additur de abbate, dicendum; quod si potest per occasionem aliquam, unde non oriatur suspitio, poterit monachum amouere ab officio: aut eum inducere secrete, ut petat absolutionem, quatenus amoueat eum: quod si facere non poterit: quinoriatur contra eum rationabilis suspitio, sustineat eum in officio, donec eum poterit sine suspitione amo uere: quoniam non sunt facienda mala, ut eueniant bona. ad Rom. iii.
¶ Et quod allegatur ex Bernar. dicitur, quod celatio confessionis est pro charitate, & confitentis, & totius communitatis: & non contra: ut statim supra uisum est.
¶ Ad argumentum in tertio casu dicunt com muniter doc. imitantes Alex. Tho. Bonauen. Richar. Pet. depalu quod in casu argumenti potest sacerdos secure iurare, aut dicere: sub iuramento se nescire qua nouit per confessionem: quoniam illa non nouit, ut homo: sed ut deus. Et respondendo iudici respondet, ut homo, non ut deus: nam eadem persona uere affirmare potest aliquid in persona alterius loquens: quod uere negat loquens in propria persona. Probatio: quia angelus loquens Mopsi in persona dei uere dixit. Ego sum deus patris tui: deus Abraam &c. Exod. iij. quod uere negasset in persona propria loquens: ergo a simili homo repraesentans personam deiin foro confessionis, uere potest aliquid affirmare, quod extra illud forum potest uere negare; dum loquitur in persona propria: ergo dum confessor loquitur in persona propria: potest uere dicere se nescire id, quod nouit in persona dei, nec sic dicendo: mentitur &c.
¶ Contrahaec arguit Sco. probando: quod ea, quae nouit confessor in confessione: non nouit ut deus: sed ut homo minister dei: unde non audit confessionem ex persona dei: sicut nec absoluit ex persona dei: ipse enim absoluit ministerialiter: secundum uero prius dicta deus princi¬ paliter: unde si diceret sacerdos: ego auctoritate mea te absoluo principalite: a peccatis tuis: mentiretur: uerum tamen diceret: si loqueretur in persona dei: sicut uerum diceret dicendo. Egesum deus tub: ego te creaui, redemi &c. quomodo uerum dixit Angelus Mov si. Ego sum deus patris tui. Vnde multum refert aliquid dicere in persona alterius: & loqui auctoritate alterius, siue ut minister illius: nam loqui in persona alterius est induere personam alterius: hoc est sic loqui, ut intelligantur omnia uerba locutionis referri adpersonam alterius: ut non loquens (sed ille, ex cuius prsona loquitur) intelligatur haec agere, uel non agere, quaeloquens exprimit sua locutione: ut cum Ela. ait cap. i. Dominus locutus est. Pilios enutriui, & exaltauis ipsi autem spreuerunt me.
¶ Loqui autem auctoritate alterius, est loqui in persona sua propria: ex commissione tamen alterius.
¶ Et confirmatur ratio Sco. nam frequenter confessorabsoluendo dicit. Ego auctoritate beatorum Petri, & Pauli apostolorum: aut sedis apostolicae, mihi commissa absoluo te &c. quae falsa esset, si loqueretur in persona dei: quia deus non absoluit auctoritate commissa: nec Petri, & Pauli: nec sedis apostolicae: sed propria. Praeterea sic nunquam posset dicere sescire peccata in genere, uel in specie: tacita persona confitentis: semper enim mentiretur: cum non sciret ut homo: & tamen haec dicens loqueretur, ut homo: & tamen secundum omnes potest haec dicere sine mendacio, & etiam quandoque licite sine peccato: ut causa consilii quaerendi: ut habetur in. cap. officij. de poeniten. & remss.
¶ Dicendum ergo: quod confessorquae audit & dicit, puta absoluit: facit in persona sua: sed ut minister dei: sicut omnia facramenta ministrantur non ex persona ministri: sed auctoritate dei.
¶ Ideo ad rationem aliter respondetur: quod in casu, quo confessor producitur in testem: & iurat respondere ueritatem de interrogatis. Si quaeritur de aliquo, quod non nouit nisi ex confessione: non debet respondere: nec scio: neque nescio, nec non respondenQVO est transgressor iuramenti: quia iuramentum intelligi debet de interroga tis, ad quae potest licite respondere: licet sonet generaliter: alioquin si generaliter intelligeretur, esset iuramentum temerarium, & illicitum: & per consequens non obligaret. Vnde posset confessor respondere in casu: in his, in quibus possum perhibere testimonium: nihilscio; uel simili modo. Neque iudex ultra debet, nec potest compellere: sicut in simili productus in testem non debet manifestare ea, quae sub secreto sibi commendata recepit: sic enim manifestando ageret contra legem naturae, ad quod nemo compelli debet.
¶ Sed diceres tacendo, & non respondendo generat suspitionem in animis audientium, quod talia, de quibus agitur: commissa sunt per. N. & quod ipse nouerit per confessionem: & ita facto reuelat confessionem. Respondendum: quod tacere est signum de se indifferens ad aliquid esse confessum, uel non confessum: & ideo de se, & ex suinatura non est signum confessionis reuelatiuum: sed magis clausiuum. Si uero aliqui uoluerint hoc, quod est tacere, accipere; ut signum reuelatiuum ex suis phantasijs, nihil hoc ad confessorem: & ideo non erit illicitum confessori tacere: etiam per confessoris taciturnitatem, nihil probari potest contra eum, contra quem producitur in testem.
¶ Ad argumentum in quarto casu dicendum: quod nullum periculum: nec etiam conseruare uitam praesentem, potest excusare: uel licentiare confessorem ad aperiendum confessionis sigillum: sicut nullum periculum potest hominem licentiare ad mortaliter peccandum. Vnde si tprannus minaretur mortem confessori, nisi reuelaret sibi confessa, debet plus timere deum: & se offerre marturio, quam transgredi legem dei, naturae, & ecclesiae, reuelando confessionem: hoc tamen locum non habet in casu argumenti: nam in casu illo sacerdos posset se retrabere ab itinere: & sic se a latronibus libera¬ re. Nec tamen per hoc diceretur reuelator consessionis: licet per illam retractionem conspiratores cognoscerent illum esse confessum conspirationem illorum: quia diuersio illa ab itinere sacerdoris ex ratione sui, non est signum ducens in notitiam peccati confessi: poterat enim ex alia causa diuertisse: etiam si illi non conspirassent, non fuisset eis signum confessipeccati: non est ergo signum ex natura actus: sed magis ex conspiratione praua latronum.
¶ Vnde Scot. ponit hanc regulam generalem. Signum, quod est de se indifferens ad hoc, quod est tale peccatum fuisse confessum, uel non fuisset: licet sit aliquibus signum magis determinatum ex aliquo supposito: non est ex se signum reuela tiuum confessionis: nec per consequens illicitum confessori &c.
¶ Ad rationem in quinto casu respondetur secundum Rich. & Scot. quod in casu debet differre confessionem quantum ad hoc peccatum, de quo argutum est donec occurrat, cui posset consiteri sine reuelatione confessionis sibi factae: qui si nunquam occurreret: tenetur tale peccatum non confiteri. Et est in ar. non habentis confesso rem idoneum: sufficit ergo soli deo confiteri in casu, cum proposito confitendi sacerdoti, si idoneus haberi possit: uix tamen casus est possibilis: & ideo celatio confessionis nunquam cedit in periculum salutis &c.
¶ Dubitatur secundo: utrum persona tertia: idest ea, cum qua peccatum est perpetratum, sit a confitente necessario celanda. Respondetur breuiter secundum Richar. dist. praesenti. arti. v. q.ij. secunda. sub distinctione. Quia aut necessaria est expressio personae, cum qua peccatum est commissum ad cognoscendum genus pcti, ut si frater concubuisset cum sorore, quae esset sibi unica, quaerendus esset confessor, cui pesona tertia non esset nota. Aut si expressio personae non est necessaria ad exprimendum pcti quantitatem: adhuc subdistinguitur: aut est utilis ad correctionem eius, uel praeseruationem a recidiua: tunc paenitens bene facit: si extra confessionem dicit alteri personae, quailli pctori possit prodesse, & non obesse. Sed pro illa causa non expedit illum noiare in confessione: nec oportet: quia per tale nominationem confessor no posset prcedere ad correctionem illius. Sed si fuerit utilis ad praeseruandum paenitentem a recidiua: sic utile est eam exprimere confessoritpotest enim confessor per cognitionem personae congruentius iniungere paenitentiam talem, & talia dare remedia, & documenta, & monitiones: per quae penitentem, & melius, & secretius poterit praeseruare a recidiua. Si autem nonatio personarum neutro praedictorum modorum est utilis: tunc paenitens tenetur illam personam celare: quia qlibet tenet non aggrauare mala opinionem de proximo suo in corde alterius sine rationabili: & utili causa: de hoc etiam supra. q. i. distin. xvij. &c.
¶ Dubitatur tertio, utrum audita in confessione, quod alias scita extra confessionem cadant sub sig illo confessionis. Respondetur secundum sanctum Tho, & sanctum Bonauent. licet diuersidiuersa dixerunt: tamen duo breuiter hic dicuntur. Primum scitum ex confessionsnunquam est reuelandum ut tale: unde nunquam licet dicere: in confessione audiui hunc illa commisisse. uel Petrus confessus est mihi, quod haec fecerit: licet confessor uiderit eum talia fecisse: quia haec dicendo directe solueret confessionis sigillum.
¶ Secundo dicitur: quod dicens simpliciter illud uidi: uel illa audiui, seu noui ita esse: quod extra confessionem uidit, audiuit, nouit: non soluit sigillum confessionis. Patet: quia non refert illud ut sibi in confessione detectum: sed eo modo, quo nouit etiam. si nunquam in confessione percepisset. Et probatur: quia nullus potest alium obligare inuitum, ad quod non erat obligatus: nisi praelatus suus obliget eum praecepto: sed sciens aliquod peccatum eius (qui confitetur extra confessionem) non errat obligatus ad non reuelandu, si ille non fuisset confessus: ergo confitens: cum non sit eius praelatus: non potest eum obligare ad non reuelandum, quod prius potuit reuelare. Idem est si post confessionem sciat alio modo: ut confessum publice in iudicio, uel coram multis: nisi enim sic: per confessionem posset. fieri magnum praeiudicium ueritati, & iustitiae Veritati, siper hoc confessor non posset perhiberet testimoniumde uisis, & extra confessionem notis. Tustitiae, si quis iudici confiteretur, & prius uel post conuictus esset, uel conuinceretur de peccato: non posset iudex exequi iustitiam: quia semper solueret sigissum confessionis & secundum haec intelligenda sunt supradicta de non reuelandis auditis in confessione. Verum est ut talibus: & non aliter notis debet tamen confessor cautus esse: & non faciliter talia referre: nisipropter certam utilitatem ad uitandum scandalum maxime in paenitente: quod tumnc cauetur, dum confessor etiam ostendit causam suae scientiae eius, quod extra confessionem nouit: hoc est ostendendo modum, quo nouit &c.
¶ Dubitatur quarcon: utrum confitens possit dare licentiam confessori, ut reuelet confessionem sibi factam. Respondetur post Scot. breuiter Licet aliter sentiat beatus Tho, & Bona uen. quod non potest dare licentiam. Ratio: quia celare peccatum confessum, non tantum estius consitentis tamen: sed conitatis: uia ex reuelatione confessi sequeretur per turbatio in conmunitate: quod passimqlibet reputaret alium abominabilem.
¶ Praeterea: confessor tenetur triplici iure ad celandum confessa: diuino, naturali, & positiuo ecclesiae: quod reuocare non est in potestate confitentis: etiam licet ius illud esset introductum in fauorem consitem tis.
¶ Si di. Quid ergo faciet confessor, si confitens petat pctamen suum ob aliquam utilitatem per confessorem reuelari. Respondet Sco. quod si consitens dicat pctamen suum extra confessionem, non ut secretum: sed reuelandum certae pesonae, uelcertis personis: quam si diceret extra confessionem: & tamen ut secretum (quia prodere secretum est contraius nature) non posset confitens illud tollere. Et licet hic mode e securior: est tamen alius probabilis: de quo uide Pe. de palu. &c. qeiii. conclu.
¶ Dubitatur quinto: utrum ea, quae extra confessionem commituntur sub sigillo confessionis, claudantur sub illo: ita quod post re¬ uelans esset reus fractionis sigilli confessionis. Respondetur breuiter: quod isto modo commendatum cadit sub sigillo secreti: sed non confessionis sacramentalis: quoniam sic conmendans non confitetur sacramentaliter. Est autem sigilsum secreti superius ad sigillum confessionis. Palu. qeiij. aut. ii. conclu. iij. distin. praesenti. Et celatio utriusque; est de iure naturali: ut supra probatum est: & uterque; soluens peccat mortaliter: licet grauius qui soluit sigillum confessionis: quia uiolat nedunlegem naturae: sed expresse legem diuinam, & positiuam ecclesiae &c.
¶ Dubitatur ultimo de confessione generali: de qua magister in text. quis sit eius effectus. Et respondetur breuiter post magistrum: quod remittit uenialia quantum ad culpam, & quantum ad paenae diminum tionem, dum ipsa procedit ex charitate. Cuius ratio supra distin. xvi. q.v. tacta es: & habetur late in Pet. q.ii. dist. praesenti quoniam ipsa est opus meritorium: quod ex natura actus ordinatur ad remissionem peccatiuenialis: & includit contrionem, acdisplicentiam peccati uenia lis, nam ad hoc confitentur generaliter: quia generaliter sibi displicent: & inter actus ordinatus ad remissionem uenialis peccati, nullus efficacior est, quam contritio ac displicentia eius uoluntarie assumpta: ut ibidem dictum est. Remittit etiam mortalia oblita quantum ad paenam: dum prius remissa sunt quoad culpam. Quod notanter additur: quoniam si non fuissent remissa quo ad culpam: nihil circa ea operaret confessiogeneralis. Remittuntur aunt quo ad culpam per confessionemsacramentalem, & sacerdotalem absolutionem, qua absoluitur ab omnibus confessis, & oblitis praemissa sufficientisui examinatione: ut supra dictum est dist. xvii. q. j.
¶ Etiam remittuntur per contritionem pctonrum oblitorum: pot. ni. quis confiteri de oblitis in genere: utdum post sufficientem sui ex aminationem uellet se nunquam offendisse deum per quaecumque peccata, quorum tenet memoriam: etiam eorum, quae sunt oblita finaliter, & principaliter propter deum super oia dilectum. Sic ergoremilla mortalia quantum ad cuspam, confessiogeneralis remittit quantum ad aliquam partem: nedum oblitorum, sed etiam memoratorum: sicut quodlibet opus meritorium ualet ad remissionem paenae peccatis mortalibus debitae, & tanto magis, quanto specialius, & ex inter tione ordinatur ad remissionem huiusmodi: de quo supra distinct. xvj. quaest. ii. prope finem. & in Palu. ubi supra. qud ii. latius habetur. Et tantum de illa distinctione.
On this page