Text List

Praeambulum

Praeambulum

¶ DE SACRAMENTO Eucharistiae. DISTINCTIOVIII

¶ QVT sacramentum baptismi &c. Post. quam in praecedentibus distin. magister egit de sacramento baptismatis, quo datur gratia uiuificans ecclesiam catholicam intrantibus: ac desacramento confirmationis, quo gratia roboratur ad pugnam progredientibus: consequenter in sex dist. sequentibus determinat de sacramento eucharistiae, per quod gratia roborata nutritur, & consumatur proficientibus: ordine, quo sequitur. Primo, agit de eucharistiae materia, forma, re, & sacramento dist. praesenti. Secundo, de diuerso manducationis modo dist. ix. Tertio, de realicontinentia christi sub sacramentalibus speciebus non tanquam in signo. distin. x. Quarto, de modo existentiae corporis christi, & panis in ipsum conuersione. distin. xj. Quinto, de specierum corpus christi continentium subsistentia, fractione, & partium significatione. dist. xij. Sexto de ministri ipsum sacramentum conficientis idoneitate. dist. xiij.

¶ Sententia autem praesentis dist. viij. in tribus conclusionibus colligi potest, quae sequuntur.

¶ Prima, Sacramentum domihici corporis, & sanguinis: qud eucharistia id est bona gratia dicitur: sicut per rubrum mare baptismus: ita per mana deserti: quod tamen eucharistia excessit sublimiter: tanquam per oblationem Meschisedech figuratur.

¶ Secunda. Christus sacramentum eucharistiae sub certis materia, & for¬ ma post caenam ultimam instituit: quod tantum a ieiunis sumi debere ecclesia rationabiliter ordinauit.

¶ Tertia. In eucharistia species, seu forma panis, & uini est sacramentum tantum: sacramentum uero, & res est corpus Christi uerum: res tantum, & non sacramentum: eiusdem corpus mysticum. Quarum intellectum textus diffusius manifestat: quia materiam sacro sanctae eucharistiae sacramenti in expositione canonis olim in Tubinge. gymnasio editi, & ordinarie lecti, latius utcumque potui ex uarijs collegi. Idcirco hic breuius procedam, frequenter ad dictam canonis expositione tractanda remissurus.

¶ In hac ergo dist. de tribus principaliter est qua rendum, iuxta materias, trium conclusio num praemissarum. Primo, de sacramento eucharistiae quantum ad rationem sacramenti, & eius institutionem. Secundo, quantum ad eius praefigurationem. Tertio, quantum ad eius integritatem, formam scilicet, & materiam, rem & sacramentum. Circa primum quaeritur.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum