Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum eucharistia nouae legis sacramentum conuenienter fuerit a christo post coenam ultimam institutum

QVAESTIO I VTRVM eucharistia nouae legis sacramentum conuenienter fuerit a christo post coenam ultimam institutum.

¶ Solutum processum seruans, tribus articulis. q. praesentem absolua, quorum primus suppositum: secundus quaesitum irespiciet: tertius dubia mouenda breuiter absoluet.

¶ Quantum ad primum articulum notandum, quod eucharistia sic potest disfiniri. Eucharistia est species panis, uel uini, corpus Christi & sanguinem uirture sacerdotalis consecrationis uere, & realiter continens. Dicitur species: per quod intelliguntur accidentia sensibilia, color, sapor, odor, humor, caior, pondus, & similia. Et additur panis, uel uini: quia sub eis, uel alijs, quibus illae successerunt, fuit substantia panis, uel uini.

¶ Ex illo sequitur, quod eucharistia non est res simpliciter una: quia est realiter omnia illa accidenatia: sub quibus ante consocrationem fuit substantia panis, uel uini. Vel quae successerunt accidentibus, sub quibus fut sabstantia panis & uinit ut si fiat transmutatio aliqua accidentium, puta caloris aut frigiditatis: uel etiam coloris post consecrationem: sub quibus tamen mansisset sub stantia panis, uel uini: si non fuisset facta consecratioi: illae species prioribus transmutatis succedentes essent eucharistia:: licet sub illis non fuerat substantia panis, & uini.

¶ Secundo sequitur, quod sacramentum eucharistiae non est actioquaedam transiens sicut caetera sacramenta: sed est res permanens scilicet illa accidenlia panis, & uini post consecrationem remanentia.

¶ Tertio sequitur, quod sacerdotalis consecratio eucharistiae non essseucharistia: quia transit: & illa non continet realiter christum: sed est uia ad facra mentum eucharistiae: nam per ipsam consecrationem corpus christi, & sanguis incipit esse sub speciebus: & ideo additur: uirture sacerdotalis consecrationis: quia fine illa praeuia non esset ibi corpus christi. Dicitur corpus christi, & sanguinem realiter continens: & in hoc includitur materia, forma, intentio requisitae adiesse, uelfiae ri huius sacramenti: nam quicquid horum deficit, non continet realiter corpus christi, & sanguis. Dicitur est panis, uel uinidisiunctimi, & non copulatim: quia tam spens panis sine speciebus uinii: quam uini sine peciebus panis sunt euclintistia: quia utraeque continenttotum christum. Etiam coniunctim non plus continent, quamialterae solae. Vtrum dunt propter specierum panis, & uini distinctionem debeant dici unum sacramentum, uel plura: dicer in dubijs.

¶ Hac diffinitione premissa est haec conclusio ad suppositum responsiua. Eucharistia est facramentum principale legis nouae, & euangelicae.

¶ Qu sit sacramentum probat ex diffinitio ne facramenti. supidis. i. q. i. quia est signum sensibile ex institutione diuina eilectum gratuitum efficaciter significuns. Sunt. . pens panis, & uini signulignificans tamn exnaturali similitudine, quam institutione diuina effectum gratuitum duplice scilicet gratiam substantialem, & accidentalem: substantialem principaliter, quae est corpus christi ueru, quod realiter continet sub spenbus. Repraesentant aut spens ratione panis, cuius fuerut, uel uini. Sicut nipanis ex multis granis: & ui¬ num ex multis racemis conficitu, & constuit: sic corpe christi uerum ex multis menbris: & corpus christi mysticum ex multis fidelibuipsonis.

¶ Et licet sit maior dissimilitudo inter corpus christi tam uerum, quaem musticum: & panem, aut uinum, quam similitudo: sufficit tamen aliqualis similitudo ad significandum, & maxime in proposito: nam species illae magis significant ex diuina institutione, qua ex naturali similitudine. Significant etiam gratiam accidentalem quae digne sumenti in usu scilicet sumptione huius sacramenti confertur: quia sicut perpanem, & uinum corpus reficitur, & nutritur: ita per gratiam uita animae conseruatur, & souetur. Ista tamen, significatio gratiae sumenti collatae no est principaiis, sed aduentitia: quia eucharistia est sacramentum uerum, etiam si non sumeretur: licet ad sumptionem sit ordinatum. Significant etia species illae efficacitereor pus uerum: quia concurrunt ad praesentia corporis christi sub eis contenti, tam quam causae sine qua non certitudinaliter ex assistentia diuina: qui pactus est cum ecclesia semper exhibere suam praesentiam: his speciebus rite consecratis: sicut sup. dictii est de aliis sacramentis in generali q. i.

¶ Quiaut sit sacramentum principale patet: quia est simpliciter dignissimum, & excellentissimum sacramentorum. Excedit. n. alia (ut dicit Sco. dist. praesenti q. i.) specialiter in quatuor: in significando: in significato: in continendo, & continendi modo. In significando: quia certius significat aliis sacramentis: alia, n. certe significant, quantum est ex se: tamen quandodoque non habent effectum. pr pter indispositionem suscipientis: quia esfectum non habent nisi in suscipiente. Istud aut nunquam caret suo significato scilicet praeset tia corporis christi: nec potest impediri p malitiam consecrantis: nec per indispositio nem suscipientis: quia habet effectu suum non solum in suscipiente: sed extra in speciebus illis in pixide reseruatis. In significato: quia alia significant gratiam accidentalem, & creatam: istud significat gratiam substar tialem increata, & gratiae caeterorum sacrmentoum creatrice: quia christum fotem gratiarum. In continendo: quia alia sacramenta non continent, quid significant: quia gratia no¬ est formaliter in sacramentis cpteris: sed isuscipientibus sacramenta: istud aut in se realiter continet gratiam substantialem, quam significat. In modo continenti: quia caetera sacramenta nocotinet gratiam, nisi in usu, sicut non sunt nisi in ulu: istud aut continet prmanenter etiam ante usum: ut ex dictis patet.

¶ Est etiam principale saciamentum: quia omnis deuotio ecclaesiae est in ordine ad hoc sacramentum: prpter hoc nion clericus cum maiori diligentia persoluit officium diuinu. Propter hoc populus deuotius audit missam, quam quodcumque aliud officimecclesiasticu. Propter hoc etiam singulidiligentius confluunt ad sacramentum ponitentiae: dum iuxta ecclesig, ordinationem, uolunt saltem semel in anno conmmunicare. Et haec de ar. j.

¶ Quantu adscum, de tpe institutionis huis sacramentifuit altercatio inter graecos, & latinos. Non quidem dehoc. quod post caenam ultima dciudes instituit: in hoc. n. concordant: sed quota die mensis caena damni celebrata sit: discor dabant: dicentibus graecis, quod dius xiiij. luna passus est: & ideo tamqua praescius suae passionis caenam anticipauit: & eam xili- luna celebrauit. Et ad defendendum illum errorem, plures alios errores inciderunt: ut dissuse tractatum est in expositione cano. sec. xxxiiij. quae hic non repeto ex causa dicta.

¶ Illo praemisso est conclusioresponsalis ad huc articulum. Eucharistiae sacramentum post agnipascalis esum, fuit a christo iipsa caenaultima luna. xiiij. prima dic avmorum institutum. Probatur conclusio: quia Mat. xxvi. dicitur. Prima dic acimorum accesserunt discipuli ad lersum, dicentes, ubi uis paremus ribi comedere pasca &c. prout diffuse loco allegato deducitur.

¶ Quantum ad tertium articulum: dubitatur de nominibus huius sacramenti, & nominum rationibus Respondetur, post sanctum Tho. dist. praesentis q. i. ar. iij. quod sacramentum illud nominatur eucharistia, sacrificiu, uel hostia sinaxis, & uiaticum: non quin significata per haec nomina etiam alijs conuenire possint: nam per omnia sacramenta confertur bona gratia: in omnibus etiam aliquid ossertur deo: & omnia uirtutem habent exsacrificio, quo se christus obtulit in cruce. Item per omnia confertur gratia, in quacomunicat omnes fideles non non reprobi. Similiter omnia nos reficiunt: & uiatoribus tantum dantur: ut perueniant ad patriam. Sed huic sacramento conueniunt perantonomaliam, & excellentiam: ideo hoc sacramentum primum dicitur eucharistia: ab eu quod est bonum, & charis gratia, quasi bona gratia: quia excessenter per ipsum non solum praestatur gratia: sed etiam continetur sons gratiarum.

¶ Dicitur & sacrificium, uelhostia: quia est simpliciter institutum in meme riam summisacrificii in cruce oblati: & idem facrificium continet: & per ipsum iterum filius patri offertur, & facrificii fructus suscipienti applicatur. Dicitur sinaxisi. est conmunio: quia per ipsum comunicant omnes fideles sumentes nedum in eadem gratia specie, sed in eadem numero: quia as omnibus idem christus numero sumitur. Dicitur & uiaticum: non solum quia tantum uiatoribus dat: sed quia a christoiam eunte ad patrem datum est: & quia principaliter dat tram seuntibus ex hoc mundo ad patriam, tamquancibus confortas, & deducens ad modo tem dei beatitudinis: ut fuit figuratumpe panem subcinericium datum Heliae: in cuius fortitudine ambulauit ad montem deioreb. iij. Reg. xix. Cosonat Pal. q. i. dist. praesentis. Praeter tamen illa nomina, habet haec propria quibus dicitur panis uitae: panis angelorum: & sacramentum corporis, & sanguinis christi. Et aliis diuersis respectibus plura alia nomina sibi attribuunt in ordine ad fructus, quos operatur: & finem, quo conducit: & originem, unde procedit. Vnde dicitu caeleste edulium: antidorum spunalis uitae: mirabilium memoriale: arra animae: dotalitium sponse: & sic de aliis: de qubus latè tractat sec. Ixxxv. & Ixxxvj. in cano. expo.

¶ Secundum dubium. Vtrum consecratio eucharistiae sit proprie sacramentum. Quod sic uidet ex diffinitione sacramenti: quia est signum sensibile, & efficax gratiae siue effectus gratuiti scilicet corporis christi sub speciebus contenti: & hoc ex diuina institutione: ergo. nam tota diffinitio sacramenti sibi conuenit. Item ex diuina institutione habet determinatam materiam, & determinatam for¬ mam, determinatumque; ministrum; intentionem debitam, & effectum gratuitum certissimum ex opere operato. Et illa sufficiunt ad sacramentum proprie dictum in opposisitum est: quia tunc essent plura sacramenta, quam septem: nam praeter illa coniter numerata, baptismum, confirmationem &c. esset consecratio eucharistiae.

¶ Pro dubii solutione notandum, quod ut patet ex diffinitione eucharistiae: consecratio realiter distinguit ab eucharistia: nam consecratioest, quid successiuum scilicet platio uerborum super debita materia &c. sed eucharistia est quid prmanens post prolationem uerborum: quia species panis, & uini: qua etiam fuerunt ante consecrationem: licet ante consecrationem non fuerunt eucharistia, neque sacrantentum: de hoc in cano. sec. xxxviij. unde in locutionibus de hoc sacramento caute attendendum est, quid de eucharistia: quid de consecratione intelligatur, seu dicatur: ne unum pro alio accipiatur: ut cum quaeritur de materia, & forma: aliud est qurere de materia consecrationis, & aliud de materia eucharistiae: sic cumloqmut de usu huius facramen ti: aliud est loqui de usu consecrationis, quod non distinguitur a consecratione: sicut nec usus baptismi a baptismo: nam utrumque est lotio facta in aquis &c. sic usus consecrationis est ipsa consecratio: quia nihil aliud est, nisi prolatio uerborum. Et aliud de usu eucharistiae: hic. n. est perceptio, seu sumptio eucharistiae. Et ulus consecrationis seu consecratio uia dicitur ad facramentum: ut dicit Sco quia in termino prolationis uerborum incipiunt species esse lacramentum. Vsus autem sacramenti, quod est eius perceptio, est uia, qua sacramentum applicatur membroecclesiae: & est uia ad non esse sacramenti: & ad esse gratiae gratum facientis, quad datur suscipienti, Et quia tam consecratio, quae perceptio ordinatur ad hoc sacramentum, uel ipsum psupponit: ideo consecratio nominatur a doc. qdfacramentale: quia requisitum ad esse sacramenti. Et sumptio eius dicit actus sacramentalis: quia ad humc actum sacramentum ordinatur. Sed ad dubium cuntimore respondeo: quia non legi illud a doc. decisum: non itaque asserendo: sed tamquam examina dum, corrigendumque peritioribus offero. Consecratio eucharistiae est sacramentum proprie: quia omnes diffinitiones facramen ti datae a sanctis, & doc. sup. dist. i. q. i. positae sibi conueniunt. Est signum uisibile id e. sensibile, inuisibilis gratiae, cuius similitudinem gerit, & causa existit, exponendo eam, ut exposita est. Et probatur idem ratione ante oppositum: nisi. n. dentur aliae diffinitiones, quam magistri, Hug. Aug. Scot. & aliorum sacramenta nouae legis describentium: nihil inuenio: quid non coueniat consecrationi. Et de quo prdicabitur diffinitio: de illo & diffinitum.

¶ Sed quid de usufacramenti scilicet eius perceptione. Videtur similiter dicendum ex eisdem motiuis: nam ista peraeceptio sacramenti est quoddam signum significans gratiam ad spualem nutritionem suscipienti collata ex opere operato: & hoc ex institutione diuina: deus. n. instituens, quod hac perceptione sacramenti percipiens spiritualiter nutriatur per gratiae augmentum, ded it ipsi suptioni significationem: sic in hoc instituit baptismum ad significandum gratiam regenerantem: quiinstituit ipsum ad conferendum huiusmodigratiam eo modo, quo sacramenta conferunt gratiam. Haec aut difficultas non hent locum in aliis sacramentis: quia ineis non distinguitur sacramentum ab usu satramenti; quiest eius perceptio.

¶ Sed ad rationem in oppositumdicitur quod in ueritate, & simpliciter loquendo plura sunt sacrantenta, quam septem: ut patet de sacramento ordinis: quid sub se continet septem, uel octo sacramenta a seipsis distincta: sic & species panis, & species uini: ut inf. qeiii. dicetur: sed ila sacramenta, quaead idem ordinantur: licet in se sint plura: dicuntur tamen aggregatione, & ordine ad eundem finem proximum unum sacramentum Sic quia consecratio eucharistiae, eucharistia, & sumptio eius ordinantur ad spualem hois nutritionem, habent, seu numerantur per uno sacramento.

¶ Tertio dubitatur de causis congruentiae institutionis. Ad hoc dicitur, quod tot possunt reddi causae congruitatis (nulla. n. est causa necessitatis: quia dus nihil ad extra necessarioagit) quod sunt eius fructus. Sunt aunt illiduo in gnire. Vnus pstatio conuenientis nutrimenti alae ad uitam per baptismum regenerati. Secundus ordinatio conuenientis placamenti iudicis, & satis factio propaenis quod pacto debitis. Primum conuenit sacramento, ut est cibus aiae uitalis: secundum ut est sacrificium, & hostia per peccatis. Quibus adiuguntur & aliae: ut inuiratio ad gustum diuinitatis: excitatio ad christireuerentia, & deuotionem: ut dictum est in ar. j. haec aunt reducum tur ad spiritualium nutritionem. Item passionis christi conmemoratio: & quotidianorum pctorum ablatio. Et haec reducunt ad sacrificij efficaciam. Item figurarum, & scripturae impletio: & utriusque appropria ta significatio: & ad utraque pmissa reducuntur scilicet ad rationem cibi, & ad rationem sacrificij. Et d his i gne habes sec. xxxv. & in specie latius lec. Ixxxv. & Ixxxvi. Quare aut sub ills speciebus institutum est, quaere ubi sup. lec. xxxv.

¶ Quare aunt post caenam ultima immediate ante passionem institutum sit: btus Tho. ponit quatuor rationes: & consonat Palu. q. i. ar iii Prima: quia ad perfectionem ecclesiacongruebat, quod caput ei realiter coniunge retur. Et ideo quandiu sub propria specie cum hominibus conuersatus est: non opot tebat hoc sacramentum institui. Sed quado eius corporalis praesentia subtrahenda erat: ut tangitur in litera: nec tamen ideo ante christi incarnationem in ueteri testamento instituendum erat: quia nondum erat corpus christi in naturali consistentia, quae precedit eius consistentiam in sacra mento. Secunda ratio: quia ueritas sequidebet figurationem: & adueniente ueritate cessare debet figura. Christus autem legalia seruare uoluit, qudiufuit iuterra: quia factus sub lege: ut eos, qui sub legeerant, redimeret. Et ideo post ultimam cenam (quae figuram in comestione pascalis agni, quae fuit figura huius sacramenti, terminauit) institui debuit: tunc n. sigurae ac legalia terminanda erant. Tertia ratio est: quia hoc sacramentum est memoriale dominicae passionis: & ideo congrue passione iam imminente instituitur, & conuenientius, quam post: quia discipuli magis affitiebantur ad ipsum, passione iam imminente, quam postpassionem peractam propter gau¬ dium resurrectionis. Quarta ratio: quia cum hoc sacramentum frequentandum erat: ideo ultimo iam domino recedente traditur: ut sic arctius memoriae imprimeretur. Et quia est praecipuum amo ris signum: ideo in recessu amici debuit institui: dum maior motus dilectionis sentitur. Principalis tamen ratio est diuina uoluntats, cuiplatuit tunc instituere: & quia sic placuit: bene, & conpruc institutum fuit: uoluntatis enim diuinae prior causa quaerenda non est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1