Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XI Tautem quaeritur. Egit magister de eucharistiae sacramento, quam tum ad eius institutionem, usum, & ueritatem, in praemissis tribus distinctionibus. In hac dist. xj. agit de eodem quantum ad existentiae modum, & panis, & uini in corpus, & sanguinem christi conuersionem.

¶ Et colligitur sententia tex tus in tribus conclusionibus, quae sequum tur.

¶ Prima. Conuersio panis in corpus, & uini in sanguinem sine augmento utriusque; non formalis: sed a quibusdam substantialis dicitr: quae tamen uariis modis a doct. exprimi inuenitur.

¶ Secunda. Ad cauendum fidei experimentum, sumendi horrorem, ac infidelium itrisionem, sub aliena specie christi corpus, & sanguis consecrantur: sub duplici tamen specie, sub quarum utraque totus christus continetur: ut in Christo animae, & corporis susceptio significetur: & utraque natura in nobis tueatur.

¶ Tertia. Non niside uino, cui aqua admiscenda est: & de grano frumenti in panem redacti, corpus, & sanguis tale, quale christus habet conficitur: quod tamen nulli intinctum ministrandum esse peribetur. Has materias textus quibusdam additis latius prosequitur.

¶ Circa hanc distinctionem de duobus quaerendum est. Primo, de ipsa conuersione, per quam corpus domini, & sanguis incipiunt esse in sacramento. Secundo, de materia: quae ad conficiendum eucharistiam requiritur necessaria.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum