Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum omnes proprietates corpori christi inexistenres in caelo conueniant eidem in eucharistiae sacramento
QVAESTIO VNICA CIRCA hanc distinctionem quaero unam quaestionem, quae plures alias includit circa modum existendi corporis christi sub eucharistia. Quoniam principalis conclusio huius distinctionis: uidelicet, quod in sacramento continetur uere, & realiter corpus christi, quod sumpsit de uirgine: pependit in cruce: & regnat gloriosum in caelo: in sede matestatis paternae: est de substantia fidei catholicae, & cunctis fidelibus nota: insuper latissime declarata in expo. ca. lect. xxxix. Ideo illa dimissa quaero, utrum omnes proprietates corpori christi inexistenres in caelo conueniant eidem in eucharistiae sacramento.
¶ Quantum ad primum notandum, quod hic non quaeritur de modo, per quem corpus christiincipit esse in sacramento: scilicet de ipsa conuersione panis, in ipsum, neque quid praecise contineatur sub specie panis ui consecrationis: & quid per concomitantiam, de quo sequenti dist. determinabitur: sed tantum de proprietatibus corpori inexistentibus incaelo: ut de quantitate, qualitate, actione, passioe, motu, situ, & similibus
¶ Pro dicendis igitur notandum, quod de proprietate inexistente corpori christi, dupliciter loqui possumus. Vno modo de proprietate reali inexistente per realem inhaesionem: ut sunt qualitates primae, & secundae sensibiles et intelligibiles. Alio modo de proprietate logicaliinexistentiper praedicationem, quae rra prietates sunt termini accidentaliter pedicabiles de corpore christi, aut sanguine, qui non seper important accidens ab solutum distinctum: a corpore Christi, uel eius sanguine: sed aliquam habitudinem, quae a subjecto non omnino distinguitur, sicut multa praedicata praedicamentorum accidentium: quae non important accidentia, taalia a substantia realiter distincta, de quae magis in logica.
¶ Secundo notandum procedendo secundum ordinem praedicamentorum accidentium. Primo de quantitate corporis christi, quam habet sub eucharistia: de qua uariae sunt opiniones, quae maxime ex eo diuersificantur: quia non est euidens, utrum quantitas continua dicat, quid absolutum distinctum a requanta: cuius inquisitio magis pertinet ad metaphysicam: tamen omnes loquem tes de quantitate continua, seu extensiua in hoc concordant, quod quantitas est illud, per quod res aliqua diuisibilis est extensa: id est habet partem extra partem localiter, seu descriptiue: ita quod una pars determinat sibi aliquem praecisum locum, & adaequatum: & alia alium: ita quod duae partes extensiuae non sint simul in eodem loco adaequato.
¶ De hoc autem utrum id, per quod rei diuisibili formaliter conuenit habere partem extra partem localiter: sit accidens a re extensa distinctum: & partibus eius, atque loco inhaerens partibus eius, & rei exte sae: anres seipsa formaliter habeat partem extra partem: licet effectiue ab alo: pendet adhuc disputatio inter doctores: prout commemorat Sco. distin. xij. quarti. q.ij. & utramque opinionem reputat probabilem ubi supra. Ego autem salua semper maiorum sententia, reputo illam probabiliorem: quod quantitas non distinguatur a re quanta, ad intellectum expressum: & hoc ex duobus pricipijs, quae ualde magnipendit Scot. & dicit sibi esse certissima: Primum est theologorum: & habetur dist. praesenti. q. ij. Deo est possibile quicquid non includit euidenter contradictionem: & ad quod non sequitur contradictio. Secundum est commune theologis, & prophetis: quod idem ponit dis. j. qeiiij. huius quas ti. Non est ponenda pluralitas sine necessitate, aut auctoritate (cui non licet contradicere) hoc aperte asserente. Vnde semper paucitas: quando sufficit ad saluandum ea, quiponuntur, amplectenda est. Ex illis duobus arguo sic. Si potest saluari extensio situalis partium corporis sine accidente illi corpori inhaeren¬ te, frustra ponitur tale accidens: sed ita saluari potest: ergo. Maior huius rationis manifesta est ex secundo principio. Minor probatur: tum quia potest deus partes rei diuisibilis extendere extra se situaliter sine productione cuiuscunque accidentis naturae permanentis: & tunc res illa est extensa, & quanta: & non per accidens formaliter inhaerens: tum quia potest substantiam quantam, siue extensam conseruare in eodem loco, sine motu localipartium: & annihilare omne accidens inhaerens posterius substantia, quo facto substantia: erit quamta, & extensa sine aliquo accidente inhaerente. Vtrumque antecedentium probatur: quia neutrum eorum includit contradictionem: ergo neutrum eorum est a diuina potentia negandum ex primo principio.
¶ Ex illo sequitur, quod omne quantum, siue extensum (quod pro eodem accipio) est accidentaliter, siue contingenter quantum.
¶ Et confirmatur ratio: deus potest in corpore quanto conseruare omne accidens permanentis naturae: & tamen partes eius ad seinuicem mouere usque ad punctum: & tunc corpus non erit quantum, nec extensum: & tamen habebit in se quantitatem, sifuerit accidens naturae permanentis inhaerens: & per consequens non fuit quam tum per huiusmodi accidens.
¶ Et potest claris argui de bipedali, quid deus potest reducere ad pedalitatem per solam partium approximationem sine corruptione accidentis cuiuscunque; inhaerentis: hoc enim non implicat: ergo manente bipedalitate si fuerit acccidens inhaerens res non manet bipedalis; & per consequens bipedalitas non dat esse bipedale: quia impossibile est formam informa re subiectum, & non communicare eide nominationem suam formalem. Vnde sequitur; quod res ex eo praecise dicitur quanta, & extensa: quia habet parte extra partem localiter: hoc enim existente, omnibus alijs circumscripto, res est quanta: & omnibus alijs positis, illo circumscripto, res non est quanta. Nihil ergo superaddit quantitas extensiua toti, & partibus eius: nisi quod connotat or¬ dinem partium ad locum uerum, uel imaginarium: qui ordo non est accidens absolutum inhaerens.
¶ Tertio notandum, quod supra probatum est in lib. j. dist. xxx. relationem, siue respectum non distinguia rebus absolutis: & per hoc nec motum a loco, & mobili: nec situm a re situata: nec actionem aut passionem abagente, & passo: quoniam si respectus intrinsecus non distinguitur a fundamento, & termino: multo minus extrinsecus: solae autem qualitates de prima, & tertia speciebus qualitatis important accidentia realiter a suis subiectis distincta, quae nunc supponuntur tanquam logicalia: alibi latius deducta.
¶ Quarto notandum, quod in sacramento altaris possumus attem dere duplicia accidentia. Quaedam, quem fuerunt in pane, & uino: & manent pane, & uino desinentibus, quae intelliguntur per species pani, & uini: & sunt ea, quo sentiuntur post consecrationem, quae noafficiunt corpus christi: sed continent lapsum per realem ipsius praesentiam: & illae sunt realiter sacramentum eucharistiae. ut dctum est dist. viij. q. i. haec sunt color, odor, sapor, pondus, humiditas, & similia, quae ibi sentiuntur ita post consecrationem sicut ante: & de eorum habitudine, substanstia, actione, passione. &c. dicetur dist. sequenti. Alia sunt accidentia corpori christi inexistentia: inhaesionem, uel praedicationem, que sicut corpus christi in sacramento psens nullo sensupercipiuntur: qui etiam eidem corpori insut in caelo, uel inesse possunt: & de illis, & eorum habitudinibus, actionibus, & passionibus hic dicendum: de his enimquaestio praesens quaerit.
¶ Quantum ad secundum articulum, est haec prima conclusio. Totum corpus christi quam tum ad omnia sua substantialia, & accidentia sibi in coelo inhaerentia est in toto sacramento, & qualibet eius parte tam magna, quam minima. Probationes huius conclusionis quaere in expo. calec. xliij. & locis ibi allegatis.
¶ Corollarium. Corpus christi non est in sacramento circumscriptiue; sed tantum ut in loco difinitiue: eo scilicet modo, quo anima intellectiua est in carne tanquam in loco, capiendo locum large: patet terminos intelligenti.
¶ Seda conclusio. Quamuis in eucharistia sit quantitas, qua corpus Christi est quantum in coelo: non tamen per eam est quantum, ut est in sacramento. Prima pars patet: quia quantitas cor poris in coelo, non est distincta a corpore christi: sed est realiter corpus christihabens partem extra partem in caelo.: Et hoc corpus habens partem extra partem in caelo, idem numero est in sacramento: ergo quantitas, qua corpus christi est quantum in coelo, est in sacramento. Tenet consequentia expositorie, sit arguendo: hoc corpus christi, quod est quantum in caelo, est in sacramento, & hoc est sua quantitas, qua est quantum in caelo. ergo quantitas corporis xpiqua esx quantum incaelo, est infacio. Secunda pars probatur: quia per illam quantitatem, idest seipsum, non habet partem extra partem situaliter in sacramento: ut pater ex conclusione prima: ergo per illam non est quantum in facramento. Tenet consequentia ex quid nominis quanti supra arti. j. positi.
¶ Corollarium. Hae duae sunt concedendae: corpus christi quantum, longum, latum, sic uel sic figuratum, est in secramento: sed non illae: corpus christi est quantum, longum, latum, figuratum: ut est in facramento. Harum differentia patet ex logica: quia prima tantum ualet: corpus christi, quod in caelo habet partes extra partes, secundum logum, & latum, extensas, & figuratas: hoc corpus est in facramento. Secunda ualet tantum: corpus christi habet partes extra partes, & figuram in sacramento. Plura de hoc quaere loco statim allegato
¶ Tertia conclusio. De facto nulla sit actio, uel passio, aut quaeuis mutatioin corpore christi, & eius accidentibus, per quam experimentum accipi possit praesentiae ipsius sub sacramentalibus speciebus. Ratio: quia uoluit deus sacramentum illud, & mysterium esse sensul oecultum, & parere fidei: nesic fides careret merito: si humana ratio credenda s cognosceret naturali experimento. Vnde etsi aliqua operatio naturaliter fieriposset per corpus christi, uel eius acciden¬ tia: ut in sacramento, aut aliquis effectus, uel transmutatio in eisdem a causa naturali: deus non coageret, ne experimentum de eorum praesentia sumeretur: & de hoc le. xlv.
¶ Quarta conclusio. Omnis operatio spiritualis ad quam non requiritur ministerium sensuum quae conuenit christo: poterit ei primo inesse ut in sacramento. Primo id est non solum per concomitantiam: sed etiam inesset, si tantu esset in sacramento, & non alibi, nec in caelo: tales sunt operationes intellectus, & uoluntatis, ad quas eliciendas anima gloriosa non indiget ministerio uirium sensitiuarum: unde in sacramento uidet uisione intellectuali omnia sibi praesentia in proprio genere, quae non uideret in caelo propter distantiam improportionatam: potest etiam uideriab intellectu separato, aut coniuncto, & beato: ut est in sacramento uisione intellectuali naturaliter, stante generali infsuentia dei. Huius declarationem require lec. xlv.
¶ Quinta conclusio. Si operatio sensitiua requirit necessario modum quantitatiuum tam in organo, quam in obiecto: nulla talis conuenit christo primo ut in sacramento. Pater, quia talem modum existendi non habet christus in lacramento: unde sequitur, quod in facramento uideri non potest: nec uideri oculo corporali: & pariformiter nec tangere, nec tangi: aut alio sensusentire, & sentiri. Simile est de actione corporali accidentium corporis christi: siactio corporalis, & passio requirit modum existentiae quantitatiuum in passione, & igente.
¶ Sexta conclusio. Si in actione corporali non requiritur modus quantitatiuus in agente, & passo: oem actio nem, & passionem corporis christi, & eius accidentium, quam haberent, si essent in sacramento circunscriptiue: etiam habere possent secundum naturam, dum sunt in eo diffinitiue. Dicitur habere possent: quia de facto non habent: quia suspendit deus omnem actionem, & passionem, per quam sumiposset experimentum: ut dicit conclusio tertia. Sed an motus quantitatiuus sit necessarius in agente, & passo in actio ne corporali id est qua producitur effectus secundum naturam corporalis, seu extensus: sunt opiniones contrariae: ut recitatum est lect. sup. dicta xlv. una cum declarationibus duarum praemissarum conclusionum.
¶ Septima conclusio. Non solum in diuersis locis esse potest corpus christi diffiniti. ue & sacramentaliter: sed etiam ipsum & aliud corpus quodlibet esse pet per diuinam potentiam in pluribus locis circunscriptiue, & commensurabiliter. Primum patet: quia potest consecrari a duobus praesbiteris simul indiuersis altaribus celebrantibus: & consecratum conseruari in diuersis ac distantibus reseruaculis: & ubique est totus christus &c. Secunda pars patet: quia non est magis impossibile de existem tia in diuersis locis circumscripiiue, quam diffinitiue: cum in primo modo esset tantum unum miraculum scilicet replicatio eiusdem corporis ad diuersa loca, in quorum quolibet esset secundum propria naturam. In secundo aut sunt duo miracula. Primum, quod dictum est scilicet replicatio eiusdem ad diuersa loca a se distantia: & secundum exissentia in quolibet eorum modo miraculoso contra naturam propriam. Corpus enim, quod secundum se est circumscriptibile esse in loco etiam uno solo incircumscriptibiliter, & diffinitiue, totum scilicet in toto: & totum in qualibet parte ad modum spiritus, est grande mitaculum.
¶ Praeterea neutra pars conclusionis includit contradictionem: ergo neutra a diuina potentia est neganda: hanc conclusionem cum opinionibus oppositum asserentibus eorum rationibus, ac rationum solutionibus late disputatam require lect. Ivi.
¶ Octaua conclusio. Quamuis in consecratione cucharistiae, corpus christi incipit habere nouum locum sub hostia: non tamen deserit caelum: nec mouetur descendendo per medios orbes, & acra. Prima pars patet: quia corpus christifacta consecratione incipit esse in loco hostiae, siue specierum panis diffinitiue: hoc est totum in toto &c. in quo prius non fuit: ergo. Secunda pars latè declaratur lect. xlvij.
¶ Corollarium. In consecratione eucharistiae corpus christi mutatur locali mutatione, Probatur: quia corpus christi in conse- cratione eucharistiae mutatur mutatio ne acquisitiua: acqurit enim quod prius non habuit scilicet nouum locum: & non alia mutatione quam locali: nam motus, & mutatio specificantur, idest specificam denominationem fortiuntur a termino: sed terminus huius mutationis est locus: ergo est mutatio localis: non tamen potest dici motus localis: quia mutatio illa non est successiua: sed instantanea: id est tota simul.
¶ Nona conclusio. Ad motum localem hostiae consecratae, simulmouetur localiter corpus christi, & successiue. Probatur: quiamoris speciebus eucharistiae eodem motu simul meuetur corpus christi sub eis realiter contentum: ergo. Assumptum probatur: quia sicut species per motum acquirunt nouum locum, ita & corpus christi sub eis contentum: & per consequens eodem modo mouetur. Antecedens patet: quia idem est locus specierum, & corporis christi quamuis sit specierum commensuratiue: & corporis christidiffinitiue. Sicut idem est locus corporis humani, & animae ipsum uiuificantis: quamuis illius cit cumscriptiuus: istius diffinitiuus: sicut ergo anima mouetur moto corpore; sic corpus christi mouetur motis speciebus eucharistiae: nam eo modo corpus christi est sub hostia, quo anima in carne uiuificata scilicet diffinitiue totum in toto: & totum sub qualibet parte. De hoc lect. xlvij.
¶ Decima conclusio. Corpus christi non mouetur a sacerdote hostiam mouente, nec per se, nec per accidens, mediate uel immediate: sed a solo deo primo, & immediate: uel ab anima christi cum deo concurrente. Primum patet: quia cum mobile est penitus improportionabilemetori, nullo modo mouetur ab eo: sed corpus christi in hostia est improportionabile uirturi mouentis: ergo. Secundum patet: quia deus, quiordinauit, quod corpus suum esset, ubicunque forent species: nec eis manentibus ab eis separaretur: assistit suae ordinationi: & ideo motis speciebus: ipse immemediate mouet corpus suum: sic & anima christi, qui a gloriosa, & diuinae uo¬ luntati consentanea, habens eorpus suf in plena potestate ipsum mouere potest ad omnem locum, in quo nouit deum ipsum uelle mouere. Huius declarationem latiorem require lect. xlvij. in expo. cano. Quando autem corpus christi incipiat esse sub speciebus: & quandiumaneat sub eis: sequenti dist. dicetur.
¶ Vltima conclusio. Non omnis proprietas logicalis conueniens corpori christi ut est in caelo: conuenit eidem, ut est in sacramento: & econuerso. Patet: quia in coelo est localiter, & circumscriptiue: in facio non sic: sed difinitiue. Item stat ipsum in caelo moueri localiter, & infacioquiescere, & uiceuersa. Item in caelosentit corporaliter, & organice: non sic in facramento: ut ex praemissis patet: & secundum hoc non eadem praedicata sibi conueniunt: ut est in caelo: & ut est in sacramento, licet eadem conueniant hic, & ibi: quiadum mouetur in caelo, uerum est dicere, quod corpus christi existens in facramento mouetur, sed non ut in sacramento, & sic de alijs. Et tantum de articulo secundo.
¶ Quantum ad articulum tertium dubitatur primo, utrum conm cedi possit, quod uidens hostiam consecra tam corporalioculo; uideat Cur st. m, siue corpus Christi. Et quaeritur de uisione corporalis oculi, quia non est dubium quin fidelis uidens hostiam consecratam, uideat Christum oculo fidei, quod nihil aliud, est, nisi credere, quod sub uisis speciebus continetur realiter christus.
¶ Sed pro responsione, de oculi corporalis uisione, notandum; quod quadruplici ter aliquid dicitur uideri oculo corpora li. Vno modo per se, quod non per al ud uisibile a se distinctum uidetur: quo remoto non uideretur. sic tantum lux, & coloruidentur. Secundo modo, per accidens: quando accidenti per se uisibili subiectatur: sic corpus coloratum, uel lucidum uidetur. Tertio modo, propter specialem coniunctionem cum uiso altero primorum duorum modorum: sic deus uisus est in terris uisa christi humanitate, cui ipsa diuinitas specialiunione scilicet hypostatica est unita. Quarto modo, propter specialem ordinem ipsius ad uisum per se: ut contenti ad continens, uel annexi: aut adhaerentis, non inhaerentis: hoc enim pertinet ad secundum modum: & isto quarto modo corpus christi uidetur oculo corporali, sicut contentum in continente, & non alijs tribus modis. Non enim primo, nec secundo manifestum est: nec tertio modo: quia corpus christi non habet specialem unionem ad species, quae uidentur: cum nec sint partes corporis christi: nec informent ipsum: nec suppositantur ab eo: neque econuerso: sed dumtaxat continent: non sicut locus locatum: sed sicut rem, ut per indistantiam sibi praesentem. de hoc sec. xlv.
¶ Secundo dubitatur. Christus, seu corpus Christi sub speciebus sacramentalibus: an sub conditione sit adorandus, uel adorandum.
¶ Duo hic essent uidenda. Primum utrum Christus, seu corpus christi sub facramento sit adorandus: seu adorandum: & refert dicere: christus adorandus: & corpus christi adorandum: sicut refert quaerere, an homo christus sit adorandus: uel an humanitas christi sit adoranda. De quo habitum esi. iij. dist. ix. & in ca. lec. xlix. & spiritualiter ad propositumlect scilie
¶ Secundum est, quod error contingere potest in consecratione, per quem effectus consecrationis impeditur: ita ut sub speciebus non sit uerum corpus christi: ut pura si fuerit error in forma uel materia, intentione, aut ministro, requisitis necessario ad consecrationem, quae a uidente sacramentum sciri non possunt; si ibi concurrant: & per consequens, an consecratio sit rite facta: utrum sub conditione sit adorandum scilicet si rite facta sit consecratio. Et de hoc dicitur secundum Scot. quod adorandum est contentum in sacramento sub conditione statum posita: & hoc actuali: uel habituali, tacita, uel expresta. Non autem requiritur appositio actualis: sed sufficit habitualis, per quam uult adorare sub conditione: dum actualis cogitatio apponendae conditionis occurrit. Nec forte utile esset maxime simplicibus semper apponere: ne dubitationi circa fidem sacramentum locundare assuescant; de quolect scilietlatius: ubi etiam tractatur, quid agendum in uisionibus alicui spiritualiter occurrentibus, in quibus frequenter angelus sathanae transfigurat se in angelum lucis, incuius adoratione necessario est actualis appositio conditionis, & non sufficit habitualis: nec leuiter, & statim huiusmodiapparentijs est credendum: uide ibi.
¶ Dubitatur tertio iuxta conclusionem septimam, quod corpus quodlibet potest esse in diuersis locis circumscriptiue, utrum posito, quod a esset hic, & Romae: an posset simul tempore peccare mortaliter, & mereri: & uidetur, quod sic: nam hic posset habere gratiam: & ex eius inclinatione dare eleemosynam: & sic mereretur: & eodem tempore posset Romae committere furtum: & ita peccaret mortaliter. Sed in oppositum est: quia si meretur: acceptus est deo: si mortaliter peccat, non est acceptus deo: quae sunt contradictoria. Respondetur; quod secundum absolutam deipotentiam, illi actus dationis eleemosinae, & furtum etiam cum gratia, possunt simulstare: quia peccatum mortale, & gratia non opponuntur ex propria natura: sed tantum secundum ordinationem diuinam: nec est essentia le peccato mortalifacere hominem dignum damnatione: nec essentiale est gratiae reddere habentem acceptum deo ad uitam aeternam: sed haec conueniunt eis ex ordinatione diuina: unde hos actus posset sic replicatus ad diuersa loca: immoi eodem loco simul tempore facere, ad minus actu interiori uoluntatis: & tamen non sequitur necessario, quod sic faciens utrumque; uel alterum eorum sit acceptus, uel non acceptus deo: & non simul acceptus, & non acceptus: & ideo etiam secundum absolutam potentiam deinon potest simulpeccare & mereri. Sed nec secundum ordinem institutum, potest qus simul mereri, & peccare: quia hoc includit contradictionem: ut argutum est: & tunc ad rationem conceditur, quod quis posset hic dare eleemosinam, & Romae furari: sed si peccat Romae non potest dare eleemo synam ex gratia: quia ubicunque; quis peccat mortaliter: statim desinit informare gratiam peccantem: undesi a sit Romae, & hic: & gratia informet animam suam tantum hic: ita quod gratia non replicatur, nihilominus est acceptus ad utam hic existens, & similiter existens Romae: quia ordinauit deus; quod quicunque habet gratiam acceptus est illi: & existens Romehabet gratiam sibi inhaerentem: licet non Romae: & per consequens est acceptus deo. Si ergo a Romae peccarnmortaliter: in eodem instanti perdit gratiam hic informantem: quia & hoc ordinauit deus, quod ubicunque peccat homo mortaliter, perdit simpliciter gratiam ubicunque; habeat illam: & ita negandum est: quod aliquis posset Romae furari: & hic ex gratia dare eleemosinam: quia si furatur Romae perdit hic gratiam.
¶ Dubitatur quarto contra septimam conconclusionem. Nam uidetur, quod facer dos mouens hostiam consecratam sua uirture naturali: eadem uirtute moueat corpus christi sub ea contentum, & ita conclusio falsa. Antecedens probatur: quia quicunque mouet aliquod mobile mouetetiam omnia illi inseparabiliter adhaerentia: nam mouens mouet contentum, & omnia sibi alligata: sed corpus christi inseparabiliter adhaeret, siue continetur sub speciebus: ergo mouens species eadem uirtute, mouet, & corpus christi.
¶ Et si dicitur: quod uera est maior quando id, quod adhaeret est proportio natum uirturi mouentis: sic autem non est in proposito. Contra, si corpus christi sub hostia est improportionatum uituti motiuaesacerdotis: hoc est tantum propter eius grauitatem ponderantem: sed hoc non: quia uel ibi non est grauitas, uel si est non potederat: & per consequens non reddit corpus christi ponde rosum. Antecedens patet: quia deus suspendit omnes qualitates corporis a suis naturalibus actionibus: unde sicut calor corporis non calet: nec siccitas circum stantialiter siccat: nec humiditas liumectat: ita nec grauitas naturalis in sacramento ponderat. Etiam experientia manifestum est, quod non plus ponderant species post consecrationem cum omnibus contentis, quam prius ponderauerunt ante consecrationem. Respondeo cum supportatione, quod argumentum hoc concludit contra conclusionem: sed posuieam ad imitationem Scor. Ockam, & Petri de Aliaco. Vnde stante diuina uoluntate, quae uult corpus christi non separaria speciebus: & suspensa naturali grauitate corporisi eucharistia a suo actu ponderandi, per cuius solam ponderationem corpus christi mobile redditur improportionatum uirtuti mouenti sacerdotis (non uideo, quin iam corpus christi est proportionatum) quia in nullo resistit mouenti: & per consequens mouetur a sacerdote. Nec impedit, quod corpus christi contingenter peractum uoluntatis diuinae coniungatur speciebus: quia quicquid coniungitur mobili, siue necessario, & naturaliter, siue contingenter, & uoluntarie, manem teconiunctione cum mobili: quicquid mouet mobile, mouet etiam coniunctum sibi, si non fuerit improportionatum: quod si fuerit improportionatum, nec mobile mouebit manente coniunctione: nec coniunctum per aliud moueretur. Et sic totus punctus in illo stat. An corpus christi sit proportionatum: quod utique uidetur: eo quod non est in eo grauitas ponderans. Vnde uidetur conclusio intelligenda esse, dimissis qualitatibus corporis christi in suis naturalibus actionibus, & illo supposito puta, quod grauitas corporis christi ponderat quantum naturaliter potest: tunc corpus christi esset mobile improportionatum uirtuti mouenti sacerdotis, & ita uolo modera ri, quod in Can. expositione scripsi. lec. xlvij.
¶ Sed hic respondetur, sicut generaliter responsum est de sacramentis dis. j. q. i. quod in uerbis nulla est uirtus supernaturalis insistens, sed est uirtus diuina assistens, quae operatur effectum ad prolationem uerborum super materia debita &c. Et per hoc uerba sunt causa sine qua non, quia sine eis non fieret transsubstantiatio uirtute diuina, quae sic ordinauit, quod non sine uerbis &c. uult trassubstatiare panem in cor pus christi. Et tantum de hac quaestione.
On this page