Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum substantia panis, et uini in corpus, et sanguinem christi conuersa, maneat cum eisdem sub sacramenti forma

QVAESTIO I CIRCA primum quaeritur utrum substantia panis, & uini in corpus, & sanguinem christi conuersa, maneat cum eisdem sub sacramenti forma.

¶ Praemissis notabilibus quoad articulum primum: & subiunctis conclusionibus quoad secundum: mouebuntur ac soluentur dubia quoad tertium.

¶ Quantum ad pri¬ mum notandum, quod conuersio est transitio unius in aliud: in quo duo notantur: scilicet desitio unius, & successioalterius. Nam si quid in se, aut in sua natura, ac proprietatibus manet: non conuertitur in aliud: & licet dum album conuertitur in nigrum: id quod conuertitur, scilicet subiectum albedinis manet: non manet tamen albedo, secundum quam conuertitur. Igitur sine desitione unius: & successione alterius non est conuersio.

¶ Succedere autem est ad desitionem alicuius de nouo incipere esse: aut in esse suo conseruari, quo noinciperet, uel in esse conseruaret nisi aliud desineret.

¶ Vnde potest describi conuersioEst desitio alicuius entitatis positiuae, ad quam sequitur inceptio, uel conserriatio alterius rei: alias non producendae uelconseruandae simpliciter, uel secundum quidi. ist quantu ad aliquem modum sehabendi. Ex quo sequitur, quod cum. a. conuerti in. b. non est. a. fieri. b. Nam aere conuerso in ignem, aer non sit ignis: sed est aerem desinere, & ignem succedere.

¶ Secundo sequitur; quod in rem simpliciter necessariam nihil pot conuerti. Patet: quia quod simpliciter est necessatium: non incipit nec conseruatur ad desitionem alterius non conseruandum: nisi aliud de sineret: quia cum sit necessarium: semper manet immutabiliter, siue aliud desinat, siue non. Et quoniam solus deus est simpliciter necessarius: sequitur; quod in deuinon potest fiericonuersio cuiuscunque creaturae.

¶ Sequitur tertio, quod quaelibet creatura potest per diuinam potentiam in quanlibet conuerti: quia potest deus quamlibet creaturam destruere: & ad eius destructionem aliam de nouo producere, aut productam conseruare. Et haec omnia latius declarata inuenies lec. iiij. in expo.can.

¶ Secundo notandum: quod conuersio est duplex: quaedam substantialis: quaedam accidentalis. Accidentalis est, cum ad desitionem alicuius, incipit, aut conseruatur aliquod accidens, uel accidentalis habitudo: ut in calefactione aquae, ad desitionem frigiditatis aquae, incipit de nouo esse calor in aqua: & sic conuertitur frigiditas in calo¬ rem. Similiter aqua frigida conuertitur in aquam calidam: sed frigiditas conuertitur simpliciter in calorem, quia simpliciter frigiditas desinit, & succedit calor. Sed frigidum conuertitur in calidum secundum quid: quia frigidum non desinit simpliciterid est res, quae est frigida: puta aqua non desinit simpliciter: nec aqua calida in casu incipit simpliciter: sed secundum denominationem accidentalem. Desinit enim aqua esse frigida: & ir cipit esse calida.

¶ Sed conuersio substa tialis est, dum ad desitionem alicuius incipit esse substantia, quae prius non fuit: uel conseruatur, quae prius fuit.

¶ Et dicitur notanter in utraque diffinitione: ad desitionem alicuius: & non specificat illud alicuius: quia siue sit substantia: siue accidens, quid desinit: conuersio dicitur accidentalis: si terminus, ad quem est accidens, & substantialis. Si terminus ad quem fuerit substantia: conuersio. nio. sicut, & mutatio denominatur a termino ad quem. Verum: quia nomina sunt ad placitum: potest etiam conuersio denominariab utroque; termino a quo, & ad quem: & sic oporteret ponere quatuor species conuersionis. Vna, quam accidens conuertitur in accidens. Secunda, qua substantia conuertitur in substantiam. Tertia, qua substantia conuertitur in accidens. Quarta, qua accidens conuertitur in substantiam. de hoc lec. xl.

¶ Conuersio substantialis est duplex. Quaedam sit secundum partem eius, quod conuertitur: & eius, in quod conuertitur: & hoc contingit in his, quae habent materiam communem: ut in generatione substantiali ignis ex aere: aer conuertitur in ignem: non secundum se totum: quia non secundum se totum syncathegore- matice id est quodlibet sui desinit: quia non secundum materiam: materia enim eadem numero manet in utroque; sed conuersio sit secundumformas tamen.

¶ Alia sit secundum totum, quando illud, quod conuertiem secundum se, & quodlibet sui, desinit esse: & terminus ad quem secundum se, & qudlibet sui recipit esse nouum uelconseruatur in esse praehabito. Et illa conuersio dicitur C transsubstantiatio.

¶ Et potest sic describi se cundum Ocka, & dum Petrum de aliaco, supplentem descriptionem. Ockam. Trassub stantiatio est immediata successio substa tiae, ad aliquod positiuum definens esse secundum se & quodlibet sui, sub eisdem accidentibus: uel loco eius, quod desinit esse.

¶ Dicitur primo immediata successio: quia inter desitionem eius, quod transsub stantiatur: & successionem eius, in quod transsubstantiatur: non debet cadere tenpus medium: alioquin si aliquid ante centum annos desijsset: & in locum eius nunc succederet aliqua substantia: esset transsubstantiatio: quod non conceditur: & forte hoc includere uoluit Ockam in Iy successio.

¶ Dicitur successio: quia si substa tia aliqua annihilata, alia crearetur non in ordine ad istam annihilatam: non esset ibi transsubstantiatio: quia nulla successio.

¶ Dicitur substantiae, ad excludendum tranfaccidentationem s. sicedum aliquid conuertitur in accidens.

¶ Dicitur ad aliquid positiuum: quia siue id, quod desinit, sit substantia, siue accidens: dum tamen succedit, substantia dicitur transsubstantiatioVerum Ockam uult dicere, quod requiritur, quod etiam terminus a quo sit substantia. Nam secundum cum transsubstantiatio est tantum inter terminos positiuos, quorum uterque est substantia. Vnde loco illius termini, ad aliquid positiuum, ipse ponit, ad substa tiam. Accipit itaque transsubstantiationem strictius, quam hic diffinitur.

¶ Dicitur desinens secundum se, & quodlibet sui: propter generationem, in qua genitum non secundum quodlibet sui incipit esse. Manet. nioe materia conmunis utriusque.

¶ Dicitur sub eisdem accidentibus: quia si aliqua substantia in caelo produceretur ad desitionem alicuius in terra: non esset transsub stantiatio: licet huius oppositum teneat Sco.

¶ Additur, uel loco: quia si deus terminum a quo transsubstantiationis destrueret quantum ad se, & omnia accidentia sibi inhaerentia: sufficit, quod terminus ad quem succedat in eodem loco.

¶ Sed adhuc notandum, quod transsubstantiatio adhuc accipitur dupliciter. Vno modo communiter: & sic diffinita est. Alio modo strictius: & tunc praedicte diffinitioni addatur primo & principaliter intenti a conuertente: ut sic dicatur. Transsubstantiatio est immediata successio substantiae primo & principaliter intente a conuertente, ad aliquod positiuum &c. ut prius.

¶ Dicitur aut principaliter intendi a conuet tente, quiad non intenditur: quia coniunctum alteri intento: sed intenderetur tanquam terminus conuersionis, si esset per se ab alijs separatum.

¶ Consequenter supponitur, quod facta consecratione panis sub speciebus panis est uerum corpus christi: tale, quale est insua naturali consistentia protempore: hoc est modo tali quale est ad exteram patris: uiuum, immortale, gloriasum, conmunctum deitati, cum omnibus qualitatibus, & accidentibus sibi inhaerentibus. Si aut fuisset facta consecratio in triduo mortis: fuisset tale corpus, quale iacuit in sepulero: scilicet exangue, & exanime: sed coniunctum deitati. Suo modo de sanguine sub speciebus uini: de quolect. xxxvii. Et dico notanter: corpus tale non tantum: quia non est in sacramento quam tum: cum ibi non sit extensum, nec circumscriptiue: ut priori distinct. tactum est.

¶ Quarto notandum, quod corpus potest tripliciter accipi, cum loquimur de corpore christi. Vno modo ut est genus subalternum praedicamenti substantiae. Secundo, ut est species praedicamentiquantitatis. Tertio, pro altera partecompositi substantialis scilicet proillo, quod immediate subijcitur forme specificae: siue sit materia nuda: siue materia organitata: siue compositum ex materia & forma non specifica secundum ponentes plures formas substantiales ineodem indiuiduo. De quo latius uide lect. xlij. Et illo tertio modo pro eodem capitur corpus humanum, & caro. Vnde indifferenter dicitur, quod homo componitur ex corpore, & anima, & ex catne, & anima ut in symbolo Athanasii. Sicut anima rationalis, & caro unus est homo. Tertio modo hic accipitur. Vltimo re memorandum, quod (ut tangit magister) olim plures fuerunt opinio. de quaesito, de quibus habes in lec. xl. in principio.

¶ Quantum ad secundum articulum est prima conclusio. Substantia panis in consecratione sacramenti eucharistiae transsubstantiatur in corpus christi: & partes eius primo, & tertio modo acceptum: accipiendo transsubslantiationem large. Probatur: quia sic accipiendo trans substantiationem, panis transsubstantiatur in omnia, quae ad desitionem panis, incipiunt esse sub speciebus panis: & ibi incipit esse totus homo christus, qui est corpus primo modo: ut est species substantiae: & per consequens caro, quae est cor pus tertio modo: incipit etiam esse humanitas christi, & anima, quae est pars corporis primo modo. Incipitque ibi praesens esse sanguis, & caeteri humores substantiales: ergo in omnia illa conuertitur. Tenet consequentia ex quid nominis conuersionis large acceptae Non autem sit conuersio in deitatem: licet uerissime sit ibi: quia non incipit esse ibi: cum ipsa nullibi incipit: sed semper est ubique.

¶ Secunda conclusio. Accipiendo conuertilarge, proportionabiliter sicut transsubstantiari licet panis snbstantia in accidentia corpori christi inexistentia non transsubstantietur: tamen in ca conuertitur. Probatur conclusio pro prima parte: quia transsubstantiatio etiam large non dicitur, nisi respectu substantiae tanquam termini ad quem. Secunda pars probatur: quia ad desitionem substantiae panis, sub eius speciebus incipiunt esse accidentia corporis christi, & animae eius: ergo in ea conuertitur substantia panis. Tenet consequentia ex diffinitione conuersionis posita in primo articulo.

¶ Tertia conclusio. Accipiendo transsubstantiationem proprie, siue stricte: substantia panis dum rite consecratur, transsubstantia tur tantum in corpus christi tertio modo acceptum: hoc est in solam carnem christi: ut est proximum perfectibile ab anima intellectiua. Probatur conclusio: quia solum transsubstantiatur in id, quod primo, & principalitera conuertente intenditur: & non ut alteri coniunctum: & hoc est id, in quod conuerteretur, qualitercumque corpus christise haberet in natura li cosistentia. Illud aut solum est corpus christi tertio modo: & non ut includit animam sanguinem, aut accidentia: quia omnibus illis semotis a carne christi in sua naturali existentia, adhuc fieret transsubstantiatio in carnem, seu corpus illo modo: & in nullum praedictorum: ut supra articulo primo tactum est: ergo conclusio uera. Similiter potest responderi de conuersione. Et illa, quae sic ibi sunt ad uerborum prolationem, puta per se, & primo, dicuntur inesse ex ui conuersionis, & transsubstantiationis. Caetera, quaeibi sunt dicuntur ibi esse per concomitatiam: omnia tamen sunt ibi uere, & realiter. de quo uide latius lect. xl. clarius lect. liij. & lect. xlii.

¶ Quarta conclusio responsiua ad quaesitum. Substantia panis, & uini conuersa in corpus, & sanguinem christi non manet cum eisdem sub forma sacramenti. Probatur conclusio aucto. constitutionis ecclesiae: de summa trin. & si. ca. firmiter. ubi dicitur: trassubstantiatis pane in corpus, & uino in sanguinem, potestate diuina. Ad idem adducutur multae auctor. sanctorum lect. xl. circa princip. Ex quibus habetur; quod panis conuertitur, trassubstantiatur, & conmutatur in corpus christi: secundum quod dictum est in tribus conclusionibus praemissis.

¶ Ex quo sequitur, quod substantia panis non manet: nam nihil, quod transit conmutatiue, uel conuertitur in aliud manet in sua natura: sed panis conuertitur &c. ergo non manet. Tenet consequem tia: & maior nota: quia quod transit, non manet: sed id, quod transit: quicquid autem conuertitur in aliud substantialiter, transit in aliud secundum suam substantiam: ergo non manet secundum suam substantiam: hoc etiam patet ex quid nominis conuersionis.

¶ Quantum ad tertium articulum est primum dubium: quibus uerbis haec conuersio panis in corpus, & uiniin sanguinem christi, uere, & apte expri mipossit: & de hoc latius uide lect. xlix. Sed breuiter, & summarie nota duas regulas. Prima, quod omnis propositio affirmatiua de rigore, seu proprietate sermonis est falsa, in qua termini significantes panem, & uinum, & corpus christi ponuntur in nominatiuo casu: nisi aequiualeat alteri propositioni, aut resoluacur in aliam: in qua alter dictorum po¬ nitur in obliquo. quod additur propter illam, & similes. Panis est, ex quo sit cor pus christi. Et quod dictum est: ueritatem habet cuiuscuuque temporis sit copula. Vnde omnes illae falsae sunt de rigore uerborum: panis est corpus christi. quod est panis, est, fuit, erit, seu potest esse cor pus christi. Similite riste, quod est panis: seu quod fuit panis, quod erit panis, quid potuit esse panis, est, uel fuit corpus christi.

¶ Secunda regula: uera est propositio; in qua terminus a quo id est panis aut uinum exprimitur per ablatiuum cum praepositione ex, uel de importante ordinem: secus si importaret materiam: aut terminus ad quem id est corpus uel sanguis christi: per accusatiuum cum praepositione. in, certe sunt de rigore falsae: ut istae uerae sunt. Ex pane sit corpus christi: de uino sit sangnis christi. Si Iy ex, uel de importat circumstantiam ordinis desitionis substantiae panis, aut uini ad praesentia corporis, aut sanguinis: ut sit sensus. post desitionem substantiae panis, aut uini: incipit praesentia corporis christi. Si uero ex uel de diceret circunstantiam materiae: sicut cum dicimus anulus sit ex auro: quod est dicere anulus sit ex auro tanquam ex materia manente in eo, sic est falsa. Similiter uera est haec: panis aut uinum transit, conuertitur, uel transsubstantiatur in corpus christi: uinum in sanguinem. Cum enim in hac conuersione nihil aliud intelligi debet: nisi quod ad prolationem uerborum sacramentalium simpliciter desinit esse substantia panis, & uini: & corpus, & sanguis christi incipit seu sit praesens speciebus panis, & uini. Omnes propositiones, per quas haec conuersioexprimitur: & solae tales uerae sunt, praeter quas significatur desitio substantiae panis, aut uini: & praesentia corporis christi, aut sanguinis succedens ex diuina ordinatione illi desitioni: & de hoc latius uide lect. xlix.

¶ Secundo dubitatur; quomodo haec conuersio potest dici transsubstantiatio: cum non sit ad substantiam corporis christi: uel de nouo producenda uel conseruanda: sed tantum ad praesentiam locale sub speciebus panis: & ita magis deberet di citranslatio saltem ratione termini ad quem. Respondeo breuiter: quod proprie dicitur transsubstantiatio: tam ratione. termini a quo: quam etiam ratione termini ad quem. Ratione termini a quoquia in hac conuersione desinit esse simpliciter substantia termini a quo, quoad materiam, & formam. Et quantum ad terminum ad quem: quia est ad productionem seu conseruationem substantiae cor poris, & sanguinis christi sub istis speciebus. Nam si corpus christi non esset in rerum natura: ad prolationem uerborum formalium corpus christi de nouo produceretur sub istis speciebus. Sicut generatio dicitur mutatio substantialis: quia producitur noua substantia: in loco substantiae corruptae, & non localis. Sic etiam: quia corpus christi praeexistit conuersioni: est tamen conuersio substa tialis: quia est ad conuersationem substa tiae corporis christi in loco panis desinem tis: inimo ut Sco. dicit: ubicunque produceretur noua substantia: uel praeexistens conseruaretur: ad desitionem alterius substantiae esset substantialis conuersio: licet illa secundum modum loquendi Ockanon diceretur transsubstantiatio: quia secundum eum transsubstantiatio connotat praesentiam substantiae desinentis. Vnde secundum eum transsubstantiatio duo connotat in termino adquem scilicet successionem substantiae eius quantum ad nouam productinnem: uel conseruatio nem ad desitionem termini a quo: & hoc principaliter connotat. Secunde connotat successionem in eodem loco, in quo praefuit terminus a quo: quia in hac conuersione intelligere possumus duos terminos ad quem: scilicet substantiam corporis Christi: & eius praesentiam sub speciebus panis: & ratione prmi termini dicitur transsubstantiatio principaliter: non ratione secundi: licet & illum secundum connotet nomentranssubstantiatio secundum Ockam, non secundum Sco. de hoc sec. xl.

¶ Tertio dubitatur contra hoc, quod dictum est in declaratione primae conclusionis: quod panis non conuertitur in deitatem, pro eo, quod ad panis desitionem non incipit esse deitas sub speciebus panis.

¶ Contra: licet deitas non incipit esse simpliciter ibi, quae semper est ubique: tamen incipit ibi esse certo modo scilicet ut unita humanitati christi, quo modo non esset ibi, si panis ad consecrationem non desiisset.

¶ Respondetur; quod in deitatem nihil potest transsubstantiari, uel conuerti: quia conuersio dicit successionem termini ad quem: & successio aliquam mutationem in termino a quo, & ad quem: capiendo mutationem large. Nunc autem in deitatem nulla cadere potest mutatio. Quod n.n deitas in sacramento est. ut unita humanitati christi: & non sic esset ibi: nisi in ordine ad desitionem substantiae panis: hoc non est per mutationem deitatis: sed corporis christi: quod ibi incipit esse praesens, ubi prius non fuit praesent: & ideo conuersio in corpus christi non in deitatem: quae semper praesens est humani tatiubicumque; fuerit humanitas. Et si hoc non satis intelligit in quid nominis successionis: addatur per sui mutationem.

¶ Quarto dubitatur, utrum transsubstantiatio; de qua hic agitur: fiat successiue aut in instanti Et uideuur, quod successiue: quia sit ad prolationem uerborum, quae non potest fieri nisi successiue. Respondetur in expo. ca. le. xlij. quod conuersio illa sit instantanee id eicet tota simul. Vnde in primeinstanti non esse uerborum, panis desinit: & corpus christi praesens est speciebus panis uirtute diuina, quae nulla indiget successione in suis actionibus. Nec uerba prolata aliquid efficiunt: quae successiue proferuntur: nisi quod ad prolationem eorum deus signo per se instituto assistens operatur. Requiritur autem uerborum pro latio ex institutione christi: ut praeuia, non ut concomitans. Vnde pro nullo in stanti esse uerborum est ibi corpus christi: sed cessantibus uerbis, in primo non esse eorum, est ibi corpus christi: & ideo inmmediate succedit: nam inter primum non esse uerborum, & primum esse corporis christi, nullum est medium instans: sicut nec inter desitionem panis, & praesentia cor poris christi. Vnde unum, & idem instans est primum non esse prolationis uerborum: & primum non esse panis: & primum esse corporis christi.

¶ Si dicis panis desinitinstantaneci: quia totus simul: ergo per ultimum esse: & pen consequens idem est ultimum esse: panis: & ipfinium esse corporis. Et ita pro illo inssanti simuessent panis, & corpus christi. Consequentia probatur: quia res successiue definens, per partem post partem. desinit: & per primum non esse totalis desitionis: sic res desinens tota simul, & non successiue, desinit per ultimum. Respondetur; quod panis non desinit per ultimum esse: licet definat totus simul. Culius ratio est: quia panis dufinit ad desirtionem uerborum, quae quia definunt per primum non essetanquam res successiua pro eodem instanti desinit substantia panis: & regula illa, quod res permanens desinens instantanee, & tota simul desinit per ultimum instans: patitur instantiam, quando res permanens desienit ad desitionem rei fuccessiue. Similiter, quando rei permanenti, quae tota simul desinit, immediate succedit res permanens incipiens per primum instans esse: sic est in proposito. Vnde alterum necesse est dicere: aut quod panis definat per primum non esse: & corpus christiincipiat ibi esse per primum esse: nut: qpuod panis desinat per ultimum esse: & corpus christi ibi incipiat esse. per ultimum non esse, supposito, quod instantia non sint sibi immediata. Et quod nullum sit instanmedium inter desitionem panis, & praesentiam corporis christi.

¶ Quinto dubitatur: utrum aequalis uirturis sit aut maioris: panem in corpus christi conuerè tere: quam aliquid de nouo cicare. Similiuter, utrum uirtus transsubstantiandi sit

¶ nobilior, quam uirtus concipiendi cor sepus Christi in uirgine matia.

¶ dte spondetur breuiter supponendo, ex sut pradictis: quod facramenta non efficiunt, quod significant per aliquam uirtutem insistentem: sed per uirtutem diuinam as sistentem: ut habitum est supra distin. j q. i. Idcirco una est, eademque uirtus creandi, & transsubstantiandi: quia uirtus diuina est uua & in diuisibilis respectu quorumcurque effectuum: nec maior in productione nobilioris effectus: nec minor in productione minus nobilis. Vnde beatus Aug. in soli. c. iiij. Omnipotens manus tua semper una, & eadem creauit in coelo angelus, & in terra uermicuios: non superior in illis, non inferior in istis, & sequitur. Sicut omnipotens manus tua, cui omnia pari mosunt possibilia. Nec. ni. possibilius est ei creare uermiculum, quam angelum: nec impossibilius est extendere caelum, quam folium: nec leuius est formare capillum, quam corpus: nec difficilius fundare terram superaquam, quam aquam super terram. Sed omnia quae cunque uoluit, feciti: sicut uoluit in coelo, & interra, & in mari, & in omnibus abyssis: ideo est aequalis: immo una uirtus transsubstantiandi, & creandi

¶ Siautem refertur ad creaturas, tunc quaeritur: utrum aequalis, uel maior uirtus sit transsub stantiandi, quam creandi: est quaerere: utrum effectus creatus sit maior, quam effectus per transsubstatiationem productus, & sic uariatur responsio secundum diuersitatem effectuumesed sensus ille est improprius.

¶ Ad secundum in dubio quaesitum: utrum beata uirgo habuerit aliquam uirtutem sibi inhaerentem respectu conceptionis christi corporis, de qua sumpta est materia corpulenta tractatum est lib. iij. dist. iiij. Airpure passiue se habuerit anetiam actiue: & quodlibet horum dicatur, si hic: quae ritundo iurture insistente uirgini in conceptione: & de uirture transsubstantia di sit comparatis uirtutis creatae ad increatam: & ita patet responsio, quod maior est uirtus transsubstantiandi, quam uirtus concipiendi in uirgine: quia illa est increata: ista creata

¶ Si quaeritur de uirture assistente, quae est uirtus spiritussancti uirginem o bumbrantis &c. sic est eadem uirtus haec & illa: quia increata. Sic si sit comparatio ad effectum, idem est essectus utrobique: quia uerum corpus christi: & per consequens eadem uirtus, id est uirtus eiusdem effectus productiua: & secundum hoc potest responderi ad dubium.

¶ Vltimo dubitatur: utrum in conuersione panis in corpus christi, panis desinat per annihilationem de hoc in ex. cano. lect. xij. Vnde breuiter dicitur, quod panis secundum setotum desiuit & nihil panis manet: nec materia: nec forma: sed tantum accidentia: an aut haec desitio debeat dici annihilatio, an non stat in quid nominis termini. Nam si annihilatio dicitur desitio rei secundum setotam: ita quod nihil, quod fuit de eius essentia maneat: sic panis in hac conuersione annihilatur: sic etiam forma substam tialis corrupta anihilaretur: licet non conpositum: quia in corruptione compositi manet aliquid: scilicet materia communis corrupto, & genito. Si uero accipitur pro desitione rei secundum se totam, cui nihil positiuum succedit: sic panis non annihilatur: quia succedit corpus christi: & ita comuniter accipitur annihilatioa doctoribus.

¶ Si quris: cum panis desinit, & nom percorruptionem: quae ergo uocatur hec desitio. Respondetur, quod quia haec desitio est supernaturalis, & miraculosa: non habet nomen imposituma phisosophis: sed potest dici desitio rei secundum se totam. de quo latius lec. xli. Et tantum de illa quaestione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1