Quaestio 2
Quaestio 2
utrum materia eucharistiae sit panis triticeus, et naturalis liquor vini
QVAESTIO II QVAERITVR secundo de materia huius sacramenti: utrum materia eucharistiae sit panis triticeus, & naturalis liquor uini.
¶ Quantum ad primum supponitur: quod illud dicitur requiri de necessitate sacramenti, sine quosimpliciter non esset sacramentum: aut sine quo non consecratur sacramentu. In proposito autem non quaeritur de materia eucharistiae quae nulla est: ut dictum est sup. dist. x. quiii. Sed quaeritur de materia consecrationis.
¶ Secundo notandum, quod de materia consecrationis eucharistiae sunt diuersae opiniones doctorum. Sunt enim, quitenent, quod panis triticeus necessario requiratur ad consecrationem eucharistiae: ita quod si in alio pane attentaretur: puta spelticeo, hordeaceo, aut siligineo irrita esset consecratio, & nihil fieret, De hac opinioncest sanctus Thom. pariii. summae quaest. Ixxiiij. artic. ni. tenens, quod saltem maiorem partem opor¬ ter esse triticeam. Consonat Gerson inde floribus cap. de eucharistia. Scot. in iiii. dist. xi. Alexand. de Hal. par. iiij. q. xxxij. membro iiii. Durand. dominus Camera. q. v. quarti. Richar. in iiij. dist. xi. artic. ii. q.ij. Alij aliter sentiunt. Nam Albertus tenet, quod in spelta potest fieri consecratio. & Pet. de pal. dist. xi. q. i. artic. iiii. secundum quem spelta triticum, & far sunt eiusdem speciei. Thom. de argen. consulit, quod sacerdos utatur pane triticeo. Sanctus Bonauentur. dist. xi. art. j. qeiiij. tenet: quod materia apta est frumentum: quas opiniones late prosequitur lect. xxxv. in expo. cano. Similiter & de uino aquamixto. uide ibidem. Haec de artic. j.
¶ Quanium ad secundum articulum est conclusio prima. Panem esse materiam consecrationis eucharistiae tenet fides religionis, Probatur extra de sum. trini. & fide catho. firmiter, & in c. cum Marthae de cele. &c. & de consecr. dist. ii. in multis cap. Et dicitur notanter panis: quia non pasta, aut larina aqua mixta: seu pulmentum est materia consecrationis corperis: ut in expos canonlect. xxxv.
¶ Secunda conclusio. Non sufficienter probatur: quod in solo pane triticeo fiat suciamenti eucharistiae conssecratio. Patet: quia ad hoc neque est auctoritas sacraescripturae: neque determinatio ec clesiae: neque reuelatio: neque experientia, uel ratio.
¶ Tertia conclusio. Non excusatur a peccato, qui in pane non triticeo scienter celebrat: nisi usus ecclesiae, in qua satramentum conficit, oppositum teneat. Probatur conclusio: quia quilibet celebrans, aut sacramenta ministrans: tenetur se conformare consuetudimecclesiae, in qua officium suum agit: ut dictum est. sup. de trina immersione baptixandi. ideo non conformans se consuetudini, peccat, & maxime in proposito: ubi dimittit certum, & assumit incertum, in tanto sacramento. Certum enim est, quod in pane triticeo sit consecratio omni fideli: sed anfiat in pane non tririceor opiniones sunt doct.
¶ Quarta cunclusio. Adconficiendum sanginis christi sacramentum: necessarium est uinum naturale de: uua ui¬ tis expressum. Probatio de consec. dist. ii. in sacramento. Item ex facto christi idem ostendi potest. Nam christus confecit in liquore uini: perqud uinum tanquam materiam consecrationis sanguinis instituit. patet ex uerbis eius Marci xiiij. & Luc. xxii. Accepto calice dixit: dico uobis non bibam de generatione uitis, donec regnum dei ueniat. Simile habetur in Mat. Ex quo patet: quod nec in uino artificiali: aut de pomis, aut prris expresso: nec in uino botris incluso, nec in agresto: nec in balsamo secundum Pet. ubi supart. v. licet dicatur uinum engaddi: sed in uino uernatiano: graeco: cretensi, quae sunt uina proprie dicta: potest fieri consecratio: nec de clareto, si species uini immutata est nec in aceto pfecto: cum tunc non sit uinum: secus si tendit ad acedinem secundum Pet. de palu. uersi de aceto distinguit Alexa. ut in lect. xxxv. legata. In musto tamen expresso: licet nodum defecato potest fieri consecratio¬
¶ Quinta conclusio. Admixtio aquae cum uino in calice requiritur de ministri: non de sacramenti necessitate. Probatur: quia minister consecrans si aquam misce- re scienter negligit: mortaliter peccat: licet uere conficiat: nisi formam imuta do haeresim introducere conaretur. Probationem horum requirelect. xxxv.
¶ Quantum ad articulum tertium dubitatur primo: utrum certa panis, aut uini quantitas sit determinata: qua maior una uice, seu una consecratione consectari non possit. Respondetur, quod non est determinata certa quantitas panis consecrandi. Vnde tantum sacerdos consecrare potest: quantum habere potest praesentem; & ad quantum determinate dirigere ualet suam intentionem. Vnde existens in ecclesia non potest consecrare panem in foro: nec uinu in cellario: licet aliqui teneant, quod dutaxat tantum consecrare pot: quantum ad usum fidelis populi sufficere potest: de quo ubi sup. lect. xxxv.
¶ Secundo dubitatur de qualitate panis consecrandi: antantum in aeymis: an etiam in fermentato consecratio: quia fieri possit. Respondetur, quod de utroque potest fieri conse- gratio: quia etiam utroque Romana aeccle¬ sia usa est in hoc sacrificio ex certis causis: licet non tantum in axvmo. de quo lect. xxxiiji. in expo. cano. latius disputatur.
¶ Tertiodubitatur: utrum a qua uino admixta in sanguinem christi conuertatur. Respondetur, quod aqua uino admixta primo conuertitur in uinum: & ita totum conuertitur in sanguinem curisti: aqua autem si nonduui esset in uinum conuersa, dum sacerdos consecrat, non conuertitur in sanguinem: debet ergo sacerdos pausulum aquae & in modica quantitatet pematuro, & in principiomissae uino in calice apponere: ut certus sit de conuersione aquae in uinum: & ut statim conuerti possit aqua in uinum: de quo latius lect. xxxv.
¶ Quarto dubitatur: quia dictum est, quod aqua non conuertitur in sanguinem christiimmediate: sed prius in uinum conuerti oportet: & tunc uinum, quod in se conuertits aquam, conuertitur in laguinem. Quid ergo fieret de aqua, si tempore prolationis uerborum consecrationis calicis nondum fuisset conuersa in uinum. Respondetur, ubi sup. quod si aqua fuisset tantae quantitatis, quod uinum in se conuertisset, si non fuisset facta consecratio: tunc alterabit species uini remanentes usque ad instans corruptiouis uini, si non fuisset uinum conuersum. Et in eodem instanti sub qualitatibus de nouo introductis: deus creat nouam uquae substantiam, & desinit esse sanguis christi. Si uero tam modica fuerit aqua, quod uinum eausa in se conuertisset: si non fuisset conuersum tunc in instanti corruptionis specierum aquae, forma aquae corrupitur: & in materiam aquae introducitur forma uini: & saluareturibi; donec species uinide nouo introductae iterum torrumpentur. Non tamen sub illis speciebus inciperet esse sanguis christi: sub nullis enim speciebus incipit esse sanguis: nisisub speciebus illius uini, super quo prolata sunt consecrationis uerba. Nam & simodicum uinipost consecrationem adderetur speciebus uini conuersi: non conuerteretur illud in sanguinem: sicut aqua benedicta addita aquae benedictae sic benedicta cuius causam require locoalleg. ubi & habes; quod licet sacerdos sumens calicem, in quo aqua nondum fuisses in uinum conuersa, & postea in sanguinem licet solueret ieiunium naturae: no tamen impediretur ab iterata celebratio ne propter inuincibilem ignorantiam.
¶ Et nota, quod aqua admiscenda non debet esse aqua artificielis rosacea, uel similis: sed aqua elementaris: ut habet Palud. ubi sup. ueruntamen si aquatalis admisceretur: diceretur de illa sicut de ese mentari: siprius fuisset conuersa in uinum, quam perficeretur consecratio: uinum, in quod conuersum esset per consecrationem, transubstantiaretur in languinem. Si aqua artificialis admixta non conuersa fuisset in uinum ante consecrationem, dicitur sicut de aqua elementari: quontiam sicut admixtio aquae non est de necessitate sacramenti: ita nec impedit sactamenti consecrationem, si alia admisceretur. Si quaeritur. nunquid sufficit, fiaqua uino sit admixta in dolio, aut cvatho, aut per pluuiam: dicitur quod non quia admixtio illa est sacramentalis: ideo non debet fieri antequam mysteria, & praeparatio ad ea inchoentur: ut dicit Alex. Secus enim faciens, aut omittens: licet caeteris rite peractis perficeretur lacramentum: peccaret tamen grauiter celebrans. batis concordat praedictis Alexand. par. iiij. q. xl. Palud. dist. xi. sanctus Thom. & Bonauent. ut erque dist. xii. Et tantum de illa quaestione.
On this page