Praeambulum
Praeambulum
DISTINCTIO RII autem quaeritur. Postquam magister egit de his, quae respiciunt sacramenti ueritatem scilicet eius institutione, usu, contentiueritate, ac existentia corporis: modo consequenter in hac dist. agit de accedentibus remanentibus: de ipsis scilicet speciebus, & earum subsistendi modo: ac de his, quae circa hoc sacramentum fiunt scilicet fractione, & partium significatione, oblatione, & frequentatione. Et colligit sententia textus in sequentibus tribus conclusionibus.
¶ Prima. Accidentia siue species post consecrationem remanent sine subjecto: quae realiter franguntur in partes certo significationis mysterio. Significant enim tres partes fractionis triforme corpus christi: cuius una parsiam surrexit beatifice regnans cum christo: alia ambulat in terra: tertia quiescit in sepulcro.
¶ Secunda conclusio. Quod lacerdos gerit in altari: recte lacrificium, seu immolatio dicitur: quia illius unici sacrificij in cruce immmolati memoria iteratur.
On this page