Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum accidentia, quae sine subjecto subsistunt in eucharistia: agant et patiantur tanquam subjecto inhaerentia
QVAESTIO I CIRCA primum quaeritur: utrum accidentia, quae sine subjecto subsistunt in eucharistia: agant & patiantur tanquam subjecto inhaerentia.
¶ Tribus articulis quaestio terminabitur: terminorum declarationibus, quo ad primum: conclusionum subiunctionibus, quo ad secundum: & dubiorum solutionibus, quoad tertium.
¶ Quantum ad articulum primum, supponitur, quod per accidentia eucharistiae nihil aliud intelligitur, nisi qualitates sensibiles, quae apparent post consecrationem in loco, ubi fuerat panis uel uinum: ut sunt color, sapor, odor, ac caeterae qualitates tangibiles, & sensibiles. Et dico qualitates: quia teneo, quod solum duo praedicamenta ponunt in numerum, idest important res realiter distinctas. Nam omnis res: substantia est. aut qualitas: quia omnis res est substantia aut accidens secundum philosophum. Omne autem accidens est qualitas: non enim pono quantitatem esse accidens distinctum a re quanta: neque relationem a rebus absolutis: ut habitum est supra distin. x. Et pariformiter. de respectibus extrinsecis sex praedicamentorum caeterorum. Vnde sequitur, quod tram seunte panis, uel uini substantia, non manet qua titas panis, quia quantitas panis est substantia panis: non potest aut idem transire, & manere. Manet aunt quantitas: sed non illa, qua fuit panis: sed ea, quae fuit accidentium. Manentibus enim accidentibus, quant tas eorum manet: cum quantitas accidentium nihil aliud sit, quam accidentia habentia partem extra partem secundum extensionem.
¶ Secundo supponitur; quod accidentia sensibilia quae fuerunt in pane: eadem numero manent post consecrationem. Illud patet satis per experiem tiam: & probatur lec. xliiij. Eadem enim apparent post consecrationem, quaeante: & sensus circa obiectum proprium non decipitur. Et licet multa ibi sint quae non apparent, scilicet corpus christi, & sanguis cum accidentibus proprijs: ea tamen, quae apparent, tamquam propria obiecta sensus, qualitates scilicet sensibiles eaedem, quae fuerunt ante consecrationem uere ibi sunt. Vnde in legenda matutinali, de uenerabili sacramento legitur. Accidentia sine subjecto in eodem (scilicet facramento) exissunt, ut fides locum habeat; dum uisibile inuisibiliter sumitur. aliena specie occultatum Et sequitur ad propositum. Et sensus a deceptione immunes reddantur, qui de accidentibus iudicant sibi notis. haec ibi. Non autem esset sensus immunis a deceptione, si non essent eadem accidentia post, sicut ante: cum sensus iudicet esse eadem.
¶ Tertio notandum: quod licet duae sint opi. contrariae de quantitate extensiua: ansit accidens quoddam quanto inhaerens distinctum a Substantia, & qualitate: quarum motiua cum suis solutionibus hinc inde habent lect. xliiij. in expo. ca. tamen opinionem negantem quantitatem esse tale accidens distinctum a re quanta: tanquam magisfundatam sequens. onse- quenter no. quod accidentia in eucharistia appatentia, quae intelliguntur per species panis: aut sunt in substantia tamnquam in subjecto. Nam non sunt sic in qualitate: quia ipsa sunt qualitates sensibiles: sed una qualitas sensibilis non est in a¬ lia, neque in seipsa: ergo si non sunt in sub stantia, in nullo subjecto sunt. Non. n. inquantitate. haec enim, uel est realiter substantia, uel qualitas: nec potest aliud subjectum assignari: unde sequitur, quod pro bato, quod non sunt in substantia: satis probatum est, quod non sunt in subjecto.
¶ Quarto notandum; quod actio accidentis potest esse triplex. una respectu substantiae generandae: alia respectu cognitionis causandae, quae secundum aliquos dicitur actio exemplaris: tertia respectu accidentis realis in passum producendi. Et de prima actione est duplex opinio. Vna, quod respectu substantiae producendae, uel corrumpendae accidens nullam habet actionem: nec ut causa secunda principalis: nec ut instrumentalis. Alia tenet oppositum; quod accidens est uere causa partialis: tamen respectu substantiae. quarum opinionum motiua habes lect. xiv. Similiter dupliciter potest intelligi qustio quantum ad quaesitum de actione, & passione naturali, uel miraculo sa, & supernaturali.
¶ Quinto supponit, quod nulla transmutatio acquisitiua heri potest a causa naturali nisi in subjecto praesupposito: quia nisi sic creatura posset naturaliter creare: consequens negatur ab omnibus, & probatur consequentia:: quia in hoc solum difsert creare a facere: quia id, quod creatur, non sit, nec educitur de potentia materiae: quia creare est aliquid de nihilo producere. Eacere autem dicit omnem rei productionem generaliter, siue de potentia materiae, siue de nihilo: ideo quicquid producit aliquid, & non de subjecto, creat. Sed de transmutatione deperditiua dubium est: quia tenet Ockam: quod causa naturalis potest annihilare: licet non creare: de quolect. xIv.
¶ Quantum ad secundum articulum est haec conclusio prima ad suppositum responsiua. Accidentia panis & uini post consecrationem manentia: per se stant nulli subjecto inhaerentia. Probatur conclusio, quia post consecrationem non inhaerent accidenti: ut declaratum est in praecedenti artic. nec substantiae: quia non substantiae panis, nec uini: quia illa non est post consecrationem: cum per consecrationem conuersa est in corpus, & in sanguinem christi. Nec substantiae corporis christi: tum quia accidentia non migrant de subjecto in subiectum: tum quia neque afficiunt, neque denominant corpus christi. Corpus enim christi neque est, neque dicitur album, rotundum &c. per accidentia ibi remanentia. Nec aeri circumstanti: quia hic est locus specierum: locus autem non est subiectum locati: nec potest assignati alia substantia, cui inhaerent: & de hoc latius lect. xliiij.
¶ Secunda conclusio. Species sacramentales respectu passi extrinsecus applicati, habentis subiectum transmutabile: habent eandem uim agendi separate: quam haberent, si substatiae panis, & uii forent coniunctae. Et conclusio habet ueritatem de qualibet trium actionum supra mentionatarum: nam possuagere ad corruptionem substantiae: ut simusca caderet incalicem. Item ad, generationem guttularum ex aere circumstante: si species essent congelatae, & stubae calidae illatae: sic possunt uideri, gusta ri, odorariita separatae sicut coniunctae. Similiter ita producere calorem, aut frigiditatem, uel humiditatem in aerem circunistantem: sicut si panis substantia non sesset conuersa.
¶ Et dicitur notanter in passum extrinsecus applicatum, habens subiectum transmutabile: quia utrum spescies in se inuicem agant, & a se patiantur: puta humiditas a calore, & sic de similibus: uel in species extrinsec: missas: statim dicetur: & de hoclect. xlv.
¶ Tertia conclusio. Nulla transmutatio passiua acquisitiua nouae formae in speciebus separatis panis, & uini, fieri pot naturaliter a causa naturali. Probatur: quia causa, naturalis non potest producere aliquid positiuum, nisi in subjecto praesupposito ex ultima suppositione primiarticuli. Sed nullum est subiectum deferens terminos huius transmutationis in speciebus: cum ipsae sint sine subjecto: necuna subijcitur alij: ut dictum est: ideo conclusio uera, ut si ibi producitur noua qualitas ista reatur: quia de nihiloproducitur, idest non de potentia subiecti: cum nullum ibi sit subiectum. Si quae ritur, quid de quantitate, & motulocali, dicitur secundum opinionem, quam teneo: quod quia quantitas non distinguitura re quanta: nec motus a mobili, & loco: per agens naturale potest fierimutatio ad quantitatem scilicet rarefactio, uel condensatio specierum: similiter & motus localis earundem: sed per has transmutationes non acquiritur noua forma: sed sit tantum motus localis partiumuel totius.
¶ Si uero teneretur alia opinio contraria: tunc diceretur de mutatione ad nouam quantitatem, sicut de mutatione ad nouam formam: sed de mutatione localidiceretur consequenter; quod posset fiericausa naturali: quia ibiesset subiectum motus acquirendi. puta species ipse mobilis. Nam secundum illam opinionem motus est subiectiuc in mobili. de hoc latius lect. xlv.
¶ Quarta conclusio. Omnes effectus (quos agens naturale sufficienter praesens speciebus cucharistiae posset in eis, si inessent subiecto producere) efficit in illis deus supernaturaliter, & immediate. Probatur: quiatalis effectus ad praesentiam: causae naturalis producuntur: ut docet experiem tia: nam praesente calore aeris calesiunt. ipsente frigefactione frigefiunt &c. & tamen non a causanaturalipsente ex conclusioine tertia: ergo a causa supnaturali, quae deus est. Et hoc quidem ea uoluntate, qua eucharistiam instituit: & eam in ecclesia frequentari disposuit: siue antiquo, siue nouo miraculo, ne in iacturam meriti fidei experientia sumeretur: de quo lect. xlv.
¶ Quantum ad articulum tertium est primum dubium: utrum species eucharistiae in seinuicem possint agere: puta calor remittere humiditatem, uel immutarecolorem, siue sapotem. Respodetur, quod non duplici ratione. Vna quia accidentia eidem subjecto inhaerentia praecise: cum non sunt adinuicem contraria: non agunt in se: quia actio realis qualitatum sensibilium sit ratione contrarietatis Secunda: quia nihil possunt producere sine subjecto: sed alteratio, quad in eis sit: illa sit a deo secundum mentequartae conclusionis. Sed di. quid si particula consecrata intense frigida mitte retur in calicem calefactum: ibi remitte retur frigiditas particulae, & introduce- retur calor, & non nisi a calore specie. rum uini in calice. Respondetur, quod illa alteratio specierum particulae immissa in calicem sit a solo deo imediate, qui lolus potest agere nullo subjecto praesupposito: & non a speciebus uini in calice: licet eis passum, idest particula immissa ab extrinseco applicaretur: quia illud passum non habet subiectum deferens terminos huius transmutationis. Et ideo notanter additum fuit in conclusione secunda: subiectum transmutabile habetis.
¶ Secundum dubium. Vtrum per tral mutationem specierum eucharistiae desinat praesentia corporis christi. Et uidetur; quod sic: quia dum per transmutationem huiusmodi nouae species inducantur: puta nouus calor, color, uel humiditas &c. Super illas non sunt prolata uerba consecrationis: ideo sub eis non est cucharistia. Tenet consequentia; quia propter hoc dictum est dist. xi. q.ij. dub. iiij. quod tantum sub illis speciebus est corpus christi, super quibus prolata sunt uerba consecrationis: sed manifestum est, quod super species de nouo inductas non sunt prolata consecrationis uerba. In oppositum est: quia si sic: cum continuo sit transmutatio in speciebus: per nullum tempus totum maneret corpus christi sub speciebus, quod est absurdum, & fidei contrarium.
¶ Respondetur: quod per nullam transmutationem factam circaspeciess acramentales desinit esse corpus christi subeisdem: & eius sanguis, cum qua manet substantia panis, & uini: si non fuisset facta consecratio. Et quandocunque; sit talis transmutatio specierum, quod peream corrumpitur substantia panis, aut uini, si non fuisset facta consecratio: tunc definit esse corpus christi, & sangnis sub illis speciebus transmutatis. Et hoc ueritatem habet: siue species illae sumantur ab homine: siue bruto: siue uetustate: siue putrefactione, aut calore uel ab alio quocunque casu, uel agente soluantur. Quid autem fiat recedente corpore christi, sequenti dubio dicetur. Per hoc ad rationem primam dubij di¬ citur quod supra dictum est; quod sub fullispeciebus incipit esse corpus christi, uel sanguis nisi sub speciebus illius uini, uel panis, super quo pane, uel uino prolata sunt uerba consecrationis: modo omnes species etiam de nouo introductae dicunt species panis, uel uini, quae essent in pane, aut uino: si non fuisset facta conuet sio sicut, & illae species, quae fuerunt in pane: & tunc non sunt in pane: adhuc dicuntur species panis: non quia fuerunt in pane praecise: sed magis, quia essent in pane, si non fuisset facta conuersio. Et si di quare hoc plus dicitur de speciebus transmutatis, quam de substantia transmutata in causa dubij allegati. Respondetur; quod corpus christi non potest esse in loco substantiae secundum ordinationem diuinam: nisi per conuersionem substantiae in ipsum: nulla autem substantia conuertitur in corpus christi, nisi uirtute consecrationis: ideo si admiscetur, siue additur aliqua substantia specibus: non sit conuersio eius in corpus, uelsaguinem christi: & ideo non est sub illis christus: secus de speciebus. illae enim non conuertuntur in corpus, aut sanguinem christi: sed ut sub eis sit corpus christi: sufficit, quod subjectum illud in quo essent si consecratio non accessisset: conuersunsit in corpus christi nunc autem substantia panis, uel uin: si non fuisset facta consecratio: ita esset subiectum specierum per transmutationem aduenientium sicut eatum, quae infuerunt ante consecrationem.
¶ Dubitatur tertio, utrum species eucharistiae sumptae nutriant sumentem. Respondetur breuiter: quia de hoc latius habetur in expo. cano. lec. xxxv. quod ad productionem nouae substantiae ad desitionem praesentiae corporis christi non cooperantur species: quia in tali, pductione non est subiectum praesuppositum.
¶ Vnde generaliter aduertendum: quod quandocunque desinit corpus christi esse sub speciebus: semper creatur de nouo materia: uel sic, quia ea, quae fuit materia panis, & simpliciter esse desijt: perconuersionem eius in corpus christi reproducitur: aut quia alia, quae nunquam fuerat in rerum natura de nouo produ¬ citur: & materiae introducitur noua forma substantialis: illa scilicet uel alia eiusdem speciei, quae fuisset introducta, si panis non fuisset conuersus: sed nunc naturaliter corruptus. Introducitur autem noua forma substantialis, uel a deo persolam creationem: aut a deo & causis secundis per generationem possunt. ii. concurrere secundae causae in eodem instanti, quo materia producitur sub qualitatibus pro nouae formae panis generatione. disponentibus ad educendum formam substantialem de materia sic producta, & qua lificata: de quolatius uide lec. xlv. ut gratia exempli, si sub speciebus uerustis produceretur uermis in eo instati, quo cor rumperetur forma panis: & generaretur in eadem materia forma uermis, si non fuisset facta consecratio: producitur uermis a solo deo de nouo quoad materiam, & formam: aut producitur materia a solo deo: & in eodem instanti productionis materiae educitur forma uermis de potentia illius materiae concurrentibus dispositionibus qualitatiuis, sub quibus producta est materia in suo genere causandi. Nam illae qualitatiuae dispositiones, quaeusque tunc steterunt sine subiecto pro eodem instanti, pro quo producta est materia: informant materiam producta, & educunt de eius potentia uermis formam.
¶ Similiter dicitur quoad nutritionem, quod sumptis speciebus, & eis alteratis, usque ad eausa dispositionem sub qua non maneret substantia panis si non praecessisset consecratio: & sub qua desineret corpus christi esse sub speciebus sic alteratis: producitur materia, uel panis, quae praefuit: uel alia numero: & illam materiam agglutinatam reliquae carni sumentis incipitinformare forma hominis: aut generatur partialis formabruti, si fuerit comestum a bruto: & per hoc sumens nutritur.
¶ Sic ergo duo patent: primo, quod sumens eucharistiam nutritur. Secundo, quod nutritio illa non causatur per species: sed miraculose per deumproducentem materiam: & illa producta potest consequenter fieri nutritioper causas naturales: & sic species sumptae non nutriunt: quia non conuertunt in substantia rei alitae: & tamen sumptione specierum homo sumens nutritur: eo, quod materia de nouo sub speciebus producta in substantiam manducantis conuertitur. Quod autem sumens eucharistiam non soluitieiunium naturae, uide lect. xli. ubi etiam habes, quod species ipsae licet nutrire non possunt: possunt tamen incbria re.
¶ Quarto dubitatur de fractione; utrum sit uera fractio: & cuius sit, ut obiecti. Ad hoc breuiter dicitur dimislis opinionibus, quae latius recitantur lect. Ixxx. quod dum sit diuisio sacramenti, ibi est uera fractio: quia realis diuisio partium sacramenti, quaepartes post fractionem etiam loco separantur. Ipla uero fractio non est in corpore christi: quod integrum, ac totum sub qualibet diuisionis particula continetur: sed est in speciebus: illae enim species, quia extensae sunt: & partes habent situ, & loco distinctas quae partes realiter adinuicem separantur: frangipossunt. Et quia de hoc, & partium significatione satis loco allegato tractatur ion materiam hanc hic non extedo: & licet non sit fractio corporis christi: est tamen ueta manducatio corporis christi: uide ibi. Et tantum de illa quaestione.
On this page