Quaestio 2
Quaestio 2
utrum ad consequendum eucharistiae fructum frequenter sit conicandum
¶ Quantum ad primum notandum: quod licet uarij diuersis modis, & uiis huius sacramenti fructus colligere usi sint. Nam quidam ad numerum duodenatium reducunt adinstar fructum ligni uitae, de quo Apoc. ult. Alijeodem numero: sed per oppositum ad totidem dana, quae fructus lignimortis: arboris scilicet nterdictae nostro genere intulit Alij ad senarium numerum reducunt secundum sex nomina huius sacramenti: nam dicitur gratia, donum seu munus, conmunio, cibus, sacrificium, sacramentum. Alijreducunt ad numerum ternarium, scilicet ad bonum oblationis sacrificij: bonum conmunicationis conuiuij: bonum refectionis uiatici. Sunt & alij, qui breuita ti studentes primo fructus bimembrant ramusculos subdiuidentes. Vnde quia eucharistia principaliter instituta est in sacrificium, & in cibum: & ideo omnem fructum sacrificij, omnemque fructum spiritualis cibi affert digne sumenti. de quo late uide lect. Ixxxv. in expo. can.
¶ Pro quo secundo notandum; quod sicut omnesue. testa, oblationes, & sacrificia figurabant figuraliter unicum christi sacrificium per christum in principio nouae legis patri in ara crucis oblatum: & in cuius uirtute populo profuerunt: ita in iste perfectissimo sacrificio crucis unico habemus perfecte, quaecunque lex naturae uel Moylaica suis sacrificijs contusit imperfecte: scilicet peccatorum remissionem, gratiae collationem, & gloriae participationem. Et licet simul oblatus est christus in cruce in aperta carnis effigie: offertur tamen idem in altar quotidie uelatus in panis, uinique species non quidem quantum ad ea, quae penan important: sed quantum ad finem sacrificij, quae ext placatio offensae patris: & impetratio aeternae salutis: & ideo iuxta secundam conclusionem textualem uere facrificium dicitur: quia idem in eucharistia offertur, qui in cruce immolatus est, & ad eundem finem. de quo lec. Ixxxj latius.
¶ Tertio notandum, quod sacramentum illud nedum est sacramentum: sed etiam cibus, potusque animae spiritualis secundum illud Ioan. vj. Caro mea uere est cibus: & sanguis meus uere est potus: & ideo in pane, & uino: quo perfecta refectio corporis quotidie adhibetur: & in uita corporali sustentamur, confortamur, & roboramur: institutum est: ut per hoc perfecta refectio spiritualis nobis significetur. de quolect. xxxv. & lij. ubi & agitur cur sub duplici specie institutum est.
¶ Quarto supponantur hic. quae supra dist. ix. q.i dicta sunt de quadruplici manducatione: & ea. dist. q.ij. de digna, & indigna sumptione. In proposito quaestio tantum intelligenda est de frequentatione huius sacramenti sumentium non indigne: quoniam sicut non est, nec semelindigne sumendum, ita multo magis non est indigne frequentan¬ dum.
¶ Prima. Sacramentum eucharistiae in ratione sacramenti, non tantum prodesthis, a quibus sumitur: sedetiam alijs pro quibus offertur. Patet: quia praeces ecclesiae non siunt frustra. Exaudit enim sponsus sponsam suam: christus scilicet ecclesiansed sacrificium illud, etsi specialiter offertur pro offerente, & sumente: nihilominus tamen, & per tota uniuersaliecclesia quantum ad omnes sui partes per particulas diuisi sacramenti sionificatas. Patet hoc clare in orationibus saero canoni insertis, ubi dicitur. In primis, quae tibi offerimus pro ecclesia tuasancta, & sequitur. pro papa &c. & omnibus orthodoxis, & uerae fidei cultoribade quo in expo. cano. lect. xxij. & seq. Nec solum fructificat in bonis, & iustis: sed etiam in peccatoribus, pro quibus offertur, ut a peccatis conuertantur. Vnde beatus Tho. dist. praesenti. q. v. ar. ij. Eucharistia inquantum est sacrificium, habet effectum etiam in alijs, pro quibus offertur: in quibus non praeexigit uitam spiritualem in actu: sed in potentia. ut lect. Ixxxv.
¶ Secunda conclusio.¬ Singulos figuralium uere. testa. sacrificiorum fructus affert eucharistia: & horum maiores pro quanto est unici sacri ficij in cruce oblati memoria. Probatur conclusio: quia efficacior est ueritas, quam figura: ideo maiorem fructum affert.
¶ Sunt autem hi fructus in genere quatuor: sicut quatuor genera sacrificiorum ue. testa. Nam hostia pro peccatis oblata fuerat ad peccati expiationem. Hostia pacificorum ad pacis stabilitatem. Holocaustum ad internam cum deo unionem. Et iuge sacrificium, ad gratiarum actionem: ut in lect. Ixxxv. latius declaratur. Vnde breuiter: quicquid saluator noster meruit, seipsum ofletens in cruce generaliter pro omnibus: tam in remotione mali, quam in collatione boni, uiatoribus, purgandis, beatis hoc sacrificio applica curparticulariter singulis. Sic enim orat sacrificans in canone. Vt omnes ipsum participantes omni benedictione caele- sti, & gratia repleantur. Hinc ecclesia ordinauit tam uaria officia pro uariis impetrandis, spiritualibus, & temporalibus bonis, malisque remouendis: & hoc tam uiatoribus, quam purgandis, quam etiam beatis pro gratiarum actionibus referendis: prout congruit uarijs ecclesiae menbris: ut in loco statim supra allegato.
¶ Tertia conclusio. Eucharistia inquantum cibus animam nutrit, & roborat: restaurat deperdita, & restaurata augmentat. Probatur: quia cibus ille uiuificat. Vnde Ioan. vj. Qui manducat me: & ipse uiuet propter me. ad uiuificandum autem praedicta requiruntur: & de hoc est supra dist. viij. q. i. Vnde & Inno. de osf. misse. par. iij. cap. ulti. Eucharistia si digne sumatur a maloliberat: & conseruati bono: uenialia deset: & cauet mortalia: & per huius sacramenti uirtutem uniuersae uirtutes augentur: & omnium gratiarum fructus exuberant. de hoc late uide in Pe. q. i. ar. iij. dis. huius.
¶ Quarta conclusio & quoad quaesitum primaTrequentatio sacramenti eucharistia commendabilis est in dignem suscipiente quamuis cum merito possit quis aliquam do abstinere. Prima pars conclusionis est Pe. ubi supra arti. iiij. & est satis manifesta, & sequitur ex praemissis: nam laudabile est multos sibi, & ecclesiae accumulare spirituales fructus. secundum illud apostoli. ij. ad Corint. vj. Hortamur, nein uacuum gratiam dei recipiatis. &. i. Timo. iiij. Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi. Hi autem fructus accumulantur per frequentationem huius facramenti: ut patet ex conclusionibus praecedentibus. Secunda pars probatur: quia talis abstinentia potest procedere ex humilitate sui: & consideratione immensae dignitatis dei: inclinante ad utrumque charitate; & per consequenerit meritoria. Et ad hoc facit: quod centurio dominum non recipiens in domum suam ex sui humiliatione commendatur a domino.
¶ Et dicitur notanter in conclusione: cum merito possit abstine re: & non dicitur meritorie abstinere: quia licet sic abstinens meretur se hum: liando coram tremenda maiestate dei: etiam meretur considerando, & magnificando diuinam maiestatem: non tamen uidetur; quod abstinendo praecipue mereatur: cum accedendoplus dignificaret diuinam bonitatem, & clementiam. Nec dominus laudauit Centurionem de eo, quod non suscepit se: sed de fide, qua credidit dum absentem corpore posse uerbo seruum suum sanare: unde dixit. Non inueni tantam fidem in Ifrael.
¶ Puto tameni quis eliceret actum uolendi abstinere propter reuerentiam dei, & hoc ex charitate: quod ipsun uelle sic elicitum sit meritorium: sed abstinere, ut dicit puram priuationem: non est meritorium sine actu positiuo.
¶ Quinta conclusio. Caeteris paribus fructuosius est frequentare sacramentum eucharistiae, quam ab eius sumptione abstinere. Dicitur caeteris paribus, idest siduo fuerint aeque dispositi, & non indigni, maiorem fructum consequitur accedens, quam abstinens. Haec conclusiomultipliciter probatur lect. Ixxxvij. tum quia quicquid consequitur abstinens: illud ipsum consequitur accedens: & cum hoc aliquid ultra ex opere operato, quo se priuat abstinens: tum quia ac cedere procedit ex charitate, quae semper uult magis, magisque uniri dilecto, Sed abstinere procedit ex timore: aut humiliatione sui: summa autem uirtutum charitas: hinc canon exhortatur quotidie communicare. ut de conse. dist. ii. peracta. &. c. si quotiescunque. & sequen. Et haec conclusio cum praecedenti est de mente Duran. dist. praesentis. qeiiii. ubi dicit tria. Primum, quod quotidie sumere hoc sacramentum est laudabile, & expediens ex genere facti. Secundum, quod abstinere a sumptione eius est quandoque laudabile ratione facientis. Tertium, in ter laudabiliter sumentem, & laudabiliter abstinentem: melius facit, qui sumit, quam qui abstinet. & oiahaec latius declarat. Pe. de pal. tenet: quod huiusmodi, quae sentit deuotionem per hoc augeri, & reuerentiam non minui: expedit omni diecommunicare. art. q. q. i. ubi etiam quaerit, & determinat, si liceat in dic pluries communicare. Et quando licet pluries celebrare: ponens sex casus in quibus li¬ cet. & in fine arti. v. ait. Simpliciter loquendo multo melius est debite sumere, quam debite omittere.
¶ Sexta conclusio. Licet non peccent: imprudenter tamen agunt, & stulte, qui dispositi abstinent a sacramentali communione scilice Patet conclusio. primo, quod non peccent: quia accedere non est in praecepto nisiin casu, ut semel in anno, & in mortis periculo. de quo lect. ixxxvij. Secunda pars probatur, quia stultum est dimisso maiori bono acquirendo, appraehendere minus: sed maius bonum est accedere, quam abstinere: ergo. De hoc latius loco statinallegato.
¶ Quantum ad articulum tertium. Dubitatur primo: utrum sub utraque specie liceat laicis communicare. Et quaeritur de laicis: quia sacerdotibus celebrantibus est praeceptum sacramentum sub utraque specie consecrare, & sumere: & habetur de conse. dist. ij. relatum. & duobus sequentibus dicitur: ergo. quod aliud est quaerere, an communicare sub utraque specie sit de necessitate salutis laicis: & aliud anliceat. De primo diffuse tractatum est lect. Ixxxiiij. ideo hic transeo: maxime, quia determinatum est abecclesia, quod non est de necessitate salutis: immo hoc asset ere, ut haeresis, est condemnatum.
¶ Sed de secundo an liceat attendendum, quod secundum apostolum. i. Corint. vj. multa licent, quae non expediunt: & ideo nonnulla fieri posset sine peccato. quae tamen utile est omittere: immo, & nonnulla de se licita non sunt admittenda, dum occasionem schismatis erroris, aut alicuius mali praestant. Sic in proposito conicare sub utraque specie laico de se non est illicitum: quia olim in quibusdam ecclesijs erat consuetum: & hoc modo est consuetum, ut refert Pe. de pal. dist. ij. q. i. art. j. in quibusdam monasterijs: non tamen expedit: quia per hoc daretur occasio, & fomentum errori eorum, qui dicunt necessarium esse communicari sub utraque specie. Etiam non expedit sic dare omnibus propter periculum effusionis: nec nisi solum discretis: quia per hoc dareturoccasio seditionis. Nullus enim uellet indiscretus notari: & alias causas le. supra allegata positas.
¶ Secundo dubitatur, quando tenetur homo communicare de nessitate salutis. Pe. de pal. art. v. q.i. huius dist. respondet breuiter. Licet olim tenebantur omnes fideles ad pluries communicandum: hodic tamentenentur ad minus semel communicare in pascate: secundum.c. omnis. de poeni& remis. Tenentur etiam omnes celebrantes communicare, quoties celebrant per cap. relatum. de conse. dist. ij. Tenentur, & omnes curati celebrare perse, uel per alium omnibus diebus dominicis, & maioribus festiuitatibus: quibus populus obligatur ad auditionem missae: & quoties necessarium est subditis. Tenentur etiam sacerdotes non curati ratione officii sui: secundum beatum Tho. frequem tius communicare, quam laicus: ne gratiam suae ordinationis iudicentur a domino in uanum recepisse: & domini sui pecuniam, idest officium, seu potestatem offerendi pro uiuis, & mortuis in sudario abscondisse cum seruo nequam: & ideo iusto dei iudicio condemnantur. Vnde uidetur; quod talis nullum habens beneficium aut specialem obligationem: saltem in festis principalioribus alio segitimo cessante impedimento, teneatr celebrare. Qui uero beneficium aut spirituale officium habet: tenetur secundum institutionem beneficii sui: aut commissorum officii per se, uel alium celebrare, & communicare. Pulchre hoc dubium determinat. Pe. depal. dist. xiij. q. ii. arti. i.
¶ De laicis uero non inuenit obligatio nisi semel ianno pascali tpe. Priores. n. obligationes uidentur sublate per.c. omnis supra allegatum. Et in periculo mortis, utin grauibus infirmitatibus, in quibus iminet mortis periculum: tunc tenetur infirmus petere eucharistiam, si usum habuerit rationis: ut dicit Rich. q.vi. huius dist. artic id est de hoc lec. Ixxxvij. propefinem. Et licet magna sit utilitas frequem ter sumere eucharistiam: non tamenlicet eodem dic pluries communicare extra casus concessos, in quibus licet pluries celebrare. de quo similiter uidelec. lxxxvij. non longe a fine: & de illo uide supra dist. ix. q.i. ubi plura mouentur, qua similiter hic moueri possent: eo quia ibi tractantur ea quae requiruntur ad dignam sumptionem huius sacramenti. Hic aunt agitur (praesupposita debita dispositione accedentis.) de eius frequentatione.
On this page