Praeambulum
Praeambulum
DISTINCTIO xIII. VIETetiam quaeri: Postquae magister egit de sacramento eucharistiae in se, & quantum ad suscipientem. In hac dist. xiij. determinat de eodem quantum ad ministrum consecrantem. Huius autem dist. sententia in sequentibus tribus conclusionibus summarie continetur.
¶ Prima. Quilibet sacerdos in ecclesia existens nomine & sacramento potest conficere eucharistiam: etiam si sit prauus in uiuendi modo.
¶ Secunda conclusio: secundum quorundam opinionem non uidentur hoc sacramentum conficere posse excommunicati: & de haeresi manifeste notati: licet sint lacerdores rite ordinati.
¶ Tertia conclusio: secundum opinionem aliorum errans in fide huius sacramenti uere consecrat si facerdos fuerit: & formam seruans quod alij faciunt facere intendit. Et incidentaliter addit, quod a brutis corpus christi non sumitur: licet sumi uideatur. Subdit etiam occasione praedictorum quis dicatur haereticus: qui scilicet pro temporali commode gloria uel sui gratia falsas ac nonas opiniones gignit uel sequitur. Secunda tamen conclusio: & quod brutum sumens species sacramentales, non sumat corpus christi: non tenetur a doc. ut dictum est dis. xij. q.i.
On this page