Praeambulum
Praeambulum
¶ OVT haec de poenitentia. Postquam magister egit de tribus facramentis scilicet de baptismo, quo regeneramur: de confirmatione, per quam modo geniti infantes adolemus, & roboramur: de eucharistia, per quam nutrimur & in bono consummamur. Consequenter agit de quarto sacramento paenitentiae: per quam lapsi ad statum uitae reparamur in nouem sequentibus dist. ordine subnotato. Et primo, agit de paenitentia in se quantum ad eius quidditatem. Secundo, de ea quantum ad ministrum facerdotem. Tertio, quantum ad peccatorem suscipientem: secunda pars incipit dist. xviii. tertia dist. xx. Circa primum duo facit. Primo praemissis diuisione, & distinctione paenitentiae: excludit errorem circa poenitentiae iterationem. Secundo prosequitur de poenitentia quantum ad eius integritatem, dist. xv. In praesenti igitur distinct. ostensa poenitentiae necessitate, & quidditate: probat ipsam iterari posse. Vnde sententia huius dist. colligitur in tribus conclusionibus sub notatis.
¶ Prima. Poenitentia tam interior, quam exterior: quae est secunda post naufragium tabula: a deo longe positis ut appropinquent est neceslaria.
On this page