On this page
Pars 2
Pars 2
De consideratione ministri digne celebrantis et utiliter
Ubi sciendum quod sicut Christus fuit totus sanctitas sic minister huius sacramenti debet esse totus sanctificatus. Unde nullus potest esse minister huius sacramenti nisi per episcopum tanquam per alium Christum qui tenet vicem Christi secundum formam ecclesie fuerit ordinatus. Debet etiam sacerdos esse separatus a communi conversatione hominum quia Malachie 2o <2,7 "> angelus domini" vocatur. Et debet etiam sacerdos esse insignitus clericali tonsura in modum corone que ratione denudationis capitis significat claritatem contemplationis et puritatem intentionis. Et quia capilli sunt quedam corporis superflua, significant quod per rasuram ammoveri debet omnis amor superfluus et temporalia superflua auferantur et sunt ibi corona quia regale est sacerdotium.
Non vestitur vestibus communibus quia singularem et celestem debet habere vitam. Et non solum persona debet esse consecrata sed omnia que sunt circa istud sacramentum debent esse consecrata et sancta ut ecclesia altare paramenta calix et corporale ut omnia modo stupendo sacerdoti clament et ingerant sanctitatem. Non enim conceditur quod istud sacramentum nisi super altare lapideum consecratum per episcopum consecretur. Quia licet in suscipientibus desit sanctitas que signatur per consecrationem ecclesie, numquam tamen deficit sanctitas in sacramento nec in corpore Christi que sanctitas per altare signatur. Conceditur tamen in itinere positis si ecclesia defuerit sub divo vel temptorio, missa celebrari si habeatur lapis consecratus et alia que requiruntur. Consecratus calix per episcopum debet esse aureus vel argenteus vel de stangno et non de aliquo alio. Corporale etiam benedicitur et vestes sacerdotis non quia res inanimate suscepture sint gratie sed quia ex consecratione talium movetur mens humana quantum se debet consecrare et disponere per gratiam.
Attende quod abhominabile est quod vestes mulierum sepe multiplici spurcitia maculate per avaritiam sacris altaribus applicentur. Tanta est sanctitas ecclesie consecrate ut ligna et lapides eius in humanum usum laycorum numquam debent assumi. Item palla altaris cathedra, candelabrum et velum si fuerint vetustate consumata incendio dentur ne conculcentur. Vidisne omnia quomodo circa hoc sacramentum intonant sanctitatem ? Nam corporale mundum palla munda altare et vasa omnia sunt consecrata. Cogita ergo quam sancta et quam munda debet esse anima sacramentum huiusmodi consecrantis. Vere impium et sacrilegum est sanctitatis sacramentum sine reverentia accipere vel aliis ministrare cum omnia ut dictum est ipse enim sacerdos – cum dicit ‘hoc est corpus meum’ – in persona Christi loquitur cuius caritati debet esse per omnia iunctus ut hic intendat saltem in generali quod Christus intendebat et quia Christus fuit actu coniunctus omnibus que conficiunt et conficient et confecerunt istud sacramentum. Ideo tam in confectione quam in sumptione debet sacerdos quantum deus donat, seipsum sentire Christum conficientem et Christum sumentem. Et caritatem suam dilatet ad omnes pro quibus se intendebat Christus offerre.
Ut autem hoc possit facere semper oportet haberi ante oculos cordis illud proverbium Si steteris sedere "ad mensam potentis diligenter attende que tibi apponuntur" <Prov 23,1> sciens quantum talia oportet te preparare. Mensa potentis est sacrum altare Christi potentis istud sacramentum efficientis. Diligenter ergo attende que tibi apponuntur quia non solum Christus apponitur sed qualiter scilicet quo caritatis ardore quo passionis dolore quanta neccesitate quanta convenienti utilitate quanta dei acceptione quanta sanguinis effusione quanta turpi et orribili morte ut et tu moriaris cum illo et transeas a te ipso separatus totaliter ab omni carnali delectatione et vitio gule, per perfecta austera et continua ieiunia ; separatus etiam ab omni fedatione et turpitudine, cuiucumque cogitationis vel actus indecentis et luxuriosi et hoc per illibatissimam castitatem ; separatus etiam ab omni alto sapere vel elatione et hoc per veram sui recognitionem et profundam humilitatem ; separatus etiam ab omni hodio et displicentia qualicumque et ab omni crudelitate et ab omni asperitate et hoc per fervidam caritatem ad omnes et maxime in aliqua positos necessitate ; separatus etiam ab omni negligentia et tepeditate et ab omni cura et sollicitudine huius seculi et hoc per sollicitam vigiliam et orationem continuam debitam et devotam. Et hoc est preparare talia etsi non equalia.
Predicta enim quinque ipse benedictus Yesus quando cantavit missam suam ab instanti sue conceptionis usque ad ultimum vite sue habuit in summo. Primo enim fuit sicut manifeste patet privatus omni corporali consolatione quia flevisse reperitur nec risisse. Fuit etiam in continuo et summo ieiunio et in tanto cordis dolore quod nulla mens creata capere potest, sicut supra aliqualiter monstratum fuit. Sic et sacerdos qui Christi personam induit debet Christi mortificationem circumferre in corpore suo. Alia ratio huius est quia in isto sacramento a digne accedentibus reperitur et degustatur ille panis filiorum ille sapor celitus illud manna absconditum habens in se omne delectamentum et omnis saporis suavitatem. Et ideo anima nunquam potest talia experiri nisi totaliter evacuata ab omni carnali delectatione quia non potest quis ventrum servire et Christo placere. Et ideo gulosus sacerdos vel ebriosus nunquam potest istud sacramentum celebrare sine magna contumelia sacramenti.
Secundo fuit etiam summe puritatis et munditie utpote virgo et virginitatis tante filius et rex et sponsus q "ui peccatum non fecit" <1Pe 2,22> etc. In hoc autem sacramento substantia panis convertitur in virgineam Christi carnem que tante est puritatis et munditie quod omnes digne accedentes purgat et mundat et purificat in tantum ut similes fiant angelis potentibus aspicere in celo vultum eius qui lucem habitat inaccessibilem. Substantia etiam vini convertitur in illum virgineum sanguinem qui tante est puritatis quod in eo lavati sumus a peccatis nostris et deo reconciliati ut ipsa beata Trinitas delectetur ad nos venire et mansiones in nobis facere.
Attende ergo o sacerdos quali puritate et castitate opporteat te esse decorem, contractatorem tante munditie que in isto sacramento consistit. Nempe corpore castissimum, conversatione et actibus honestissimum cogitatione et corde mundissimum oportet esse ? Cum enim divina sapientia non potest animam possidere sine singulari et mundissima observantia castitatis et ea que in isto sacramento cernuntur non possint cerni nisi ab intellectu fide purgato spe elevato et caritate deo coniuncto quomodo poterit nisi amator et extimator istius thesauri castitatis tales oculos possidere cum solus corde mundis detur deum videre ? Et ideo sacerdos conversatione vilis et oculis inhone/stus et verbo et opere turpis nunquam potest sine magna sacerdotis Christi contumelia celebrare.
Tertio fuit etiam Christus non solum mitis et humilis corde sed tante humiliationis exterius utpote qui s "emetipsum exinanivit formam" "servi" "accipiens" <Ph 2,7> missus in similitudinem carnis peccati, quod nulla sufficit creatura exprimere vel etiam cogitare. Considera si potes qualiter ingressus est in mundum et vide humilitatem paupertatem et nuditatem et omnia parvitatem in Christo clamantia. Considera qualiter fuerit conversatus in mundo et videbis eum despectum, diffamatum et inhonoratum in omnibus. Considera etiam eius egressum de mundo. Respice si potes cum quanta verecundia cum quanta deiectione derisione et cum quam turpi et abhominabili modo moriendi defecerit. Tu ergo sacerdos qui personam Christi debes induere considera quod ille erat filius dei cum pateretur non talis qualis reputabatur sed talis reputari passus est propter electorum amorem. Tu ergo cum in veritate sis malus et ire filius et morte et reprobatione dignus propter tua peccata talem et tantum oportet te cognoscere et extimare qualis et quantus es et non plus et semper de te vilia sentire et omne cornu mentis et altum sapere ad yma reducere et cum summo timore et tremore et humili corde ad tantum sacramentum accedere quia Christi spiritus non nisi in talibus requiescit. Ergo sacerdos superbus sive per falsam sui extimationem sive per aliorum despectionem sive per nimiam presumptionem ad istud sacramentum acedere non presumat quia tales deus non solum non exaudit sed despicit et eis resistit.
Quarto fuit etiam ipse redemptor et salvator Yesus nimia caritate repletus. Quia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos deus "filium suum misit in similitudinem carnis peccati" <Rm 8,3>. Cogita ergo si potes quanto amore dilexit mundum qui filium suum dedit et quam inextimabilis fuerit illa dilectio caritatis qua ut servum redimeret, filium tradidit. Et si aliquam talem velles cernere recogita que dicta sunt superius de eius amore. Tu ergo sacerdos qui Christi caritati debes esse coniunctus transformare per caritatem in eum quia aliter non poteris eius personam induere nisi simili caritate vestiaris etsi non tanta ; intuere animam illam dilecti Yesu ampliato sinu totam ecclesiam electorum infra sua intima trahicere amplexari et amorosissime stringere et ut filius amatus, patrem dulciter appellare et fortissime deprecari ut illorum ac si sua essent remicti peccata paratus ipse suo patri pro eis de tota sua iniuria plenissime satisfacere.
Respice etiam si potes illam animam omni amore et reverentia dignam dilatato sinu et preparato affectu ad fovendum sicut viscerosissima mater omnes filios suos et electos in omnia sua tribulatione et in omni sua neccesitate et in omni sua debita petitione. Vide illam peccatoribus gratis donare iustitiam et impiis pietatem debilibus fortitudinem et omnia dampna et perdita restaurare et tandem miseros suis propriis meritis beatificare.
Ex anima ergo o sacerdos et tu te ipsum et munda animam tuam non solum ab omni hodio et livore vindicte sed a qualicumque vel modica displicentia quia Christus in hoc sacramento inimicis et morte dignis ex infinito amore donat plene semetipsum. Et tu similiter dona cor tuum ad totam ecclesiam electorum presentium et futurorum et pro peccatis et offensis eorum amarissime plora sicut mater pro dampno unici filii sui. Et pro impetranda eis venia affectuosissime ora eorum redemptorem Christum qui eos tam affectuosissime amavit. Et ideo attendo quod in tota missa semper loquatur in persona hominis qui est capud et in persona omnium electorum qui sunt membra. Unde Christus capud et omnes alii et tu secum membra coniuncti in uno corpore ora patrem in omnibus verbis que tu prenuntias in persona eius. Ipse enim qui est capud et sacerdos noster et deus et in quantum capud orat in nobis et nos in eo, quia unus spiritus effecti sumus secum.
Cave ergo quando oras ne separes capud a te quia pater disposuit nunquam audire nisi capiti sit coniunctus. Cum ergo sic oramus orat ipse in nobis in quantum est capud et orat pro nobis in quantum est sacerdos et oratur a nobis in quantum est deus. Si ergo idem est qui orat et qui oratur ubi queso deerit exaudituro ? Dilata ergo o sacerdos caritatem ad omnia membra tua et aperi pectus pietatis ad omnes afflictos consolandos ignorantes docendos, debiles confortandos et in corporali neccesitate positos ut sollicitissima mater, viscerosissime adiuvandos.
Quinto etiam fuit Yesus ille magnus orator qui ab instanti sue conceptionis usque ad finem vite non cessavit orare. Nam sua oratio fuit solum una continuata quam nunquam aliquando vel modicum istans aliquando intermisit. Et licet in exterioribus actibus aliquando visus est orare fecit ipse benedictus Yesus hoc sepe et sepius pernoctando ad filiorum eruditionem. Et licet aliquando cessare videretur solum exterior actus interrumpebatur aliquando qui non est de principali substantia orationis. Interior autem actus nunquam vel ad modicum interruptus est. Unde illa sanctissima anima ab instanti sue conceptionis et creationis semper fuit presens vultui dei ad interpellandum pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Et hoc fuit necessarium ostendere electis aliquando ut amati saltem vel modicum cernerent de amante. Et hoc maxime fuit circa finem et in cruce. Unde ipse redemptor sanctissimus satisfaciendo pro nobis cum summo fletu et "clamore valido" <Heb 5> sicut dicit apostolus, preces offerens exauditus est pro sua reverentia.
Averte sacerdos cum quanta contritione cordis et penitudine et verecundia oportet de peccatis tuis plangere et orare quando ille pro alienis tanto dolore et amore in sua oratione patrem ad misericordiam inclinavit et illius oratio fuit continua Cogita quam sepe tua oratio debeat replicari iuxta preceptum quia oportet semper orare et nunquam deficere. Ubi attende quod si exterior actus aliquando ex aliquibus necessariis et utilibus intermictatur interior tamen affectus et desiderium non tepescat. Si enim continuum sit desiderium continua erit oratio.