Pars 3 De pravitate ministri istud sacramentum despicientis
Pars 3
De pravitate ministri istud sacramentum despicientis
Circa quam nota cum istud sit utile inserere ad cautelam bonorum qui habent conscientias timoratas quamvis possit satis patere ex predictis. Attende magnam ingratitudinem ad Christum Yesum qui tanta caritate hoc condidit sacramentum quod in hoc sacramento tam contumeliose tractetur. Non enim debet sacerdos accedere ficte aut pro humana verecundia vel carnali complacentia. Nec debet accedere temptative nec symoniace vendere quia talis accipit ad iudicium et irreverenter dei communionem unde reus tunc erit corporis et sanguinis domini, verbi gratia ac si deum occideret. Punietur et certe iuste quia impium sacrilegium est circa celebrationem huius sacramentum attendere pecunie questum vel quodcumque comodum temporale quod ex hoc liquido patere potest quia dico quod sacerdos debet coniungi Christi caritati qui sicut patet solam intendebat electorum salutem.
Ve illis impiis sacerdotibus qui a caritate Christi disiuncti et cupiditati iude coniuncti, de sacramento dominici corporis tanto plus illo proditore negotiantur in celestibus quanto scilicet pro minori pretio scilicet trex vel quatuor denariis negotiantur impie de Christo regnante in celis quam ille qui pro .xxx. argenteis vendidit peregrinum in terris. Et etiam sceleratius illo vendit quia ille non credebat deum quem vendidit sed tantum hominem iustum. Unde ipse dixit "peccavi tradens sanguinem iustum" <Mt 27,4> isti vero impii velint nolint sciunt esse deum quem vendunt quia iam morte devicta subiugavit sibi terminos orbis terre. Nec causentur hii scelerati quod ille vendidit Christum ad mortem quia sceleratius isti Christum dentibus in sepulcrum spurcitie ventris sibi et anime sue scelerate trahiciunt et includunt quod multum Christo est orribilius sepulcrum quam illud sepulcrum novum Ioseph iusti quod "sindone" "munda" <Mt 27,59> conditum aromatibus claudebatur quod etiam <memorat> apostolus noster ad Hebreos.