Text List

Prev

How to Cite

Next

Pars 4 De consideratione admirabilis virtutis in hoc sacramento supernaturaliter operantis

Pars 4

De consideratione admirabilis virtutis in hoc sacramento supernaturaliter operantis

Quarta pars de consideratione admirabilis virtutis in hoc sacramento supernaturaliter operantis.

Circa quam consideranda sunt septem. Primum de consideratione forme ubi considerandum est quod in hoc sacramento concurrunt simul virtus verbi incarnati et increati huius ut proferentis illius ut assistentis huius invocantis illius operantis. Unde Christus ex humanitate promeruit ex divinitate perfecit. Ex humanitate formam protulit, ex divinate conversionem plenam fecit ; concurrentur etiam successiva prolatio et instantanea immutatio. Cum talis oratio forme sit enuntiativa et operativa et inde successiva est annuntiatio et instantanea operatio. Quia virtus infinita dei sine tempore transubstantiationem panis et vini fecit in instanti in verum corpus et sanguinem Christi per prolationem forme sacramenti que successive profertur per os ministri cum intentione animi. Unde finis dicti per opus dei est complementum facti.

Secundum est de modo conversionis. Unde averte quod ad prolationem forme in qua insinuatur existentia Christi remanentibus solis accidentibus tanquam signis ipsius corporis contentis et etiam expressivis quia vero corpus Christi beatum et gloriosum non potest dividi in partes suas nec separari ab anima nec a divinitate summa ideo sub utraque specie est unus Christus totus et indivisus scilicet corpus et sanguis et anima et divinitas. Ac per hoc utrobique est unum simplicissimum sacramentum continens totum Christum.

Et ut expressius hoc advertas nota quod sub speciebus panis post prolatione verborum est caro per conversionem quia sola substantia panis convertitur in Christi carnem ita quod non in sanguinem nec in animam nec divinitatem. Et est etiam ibi sanguis per concomitantiam quia cum sit corpus unum et integrum ubicumque fuerit caro secum simul sanguis concomitatur. Et est etiam ibi anima per unionem quia cum Christus perfectus homo sit ex anima rationali et humana carne et omnino indivisus ideo semper est ibi anima ipsi corpori unita et illud vivificans. Licet enim in cruce anima a corpore per mortem fuerit separata in resurrectione tamen fuerit reunita numquam ulterius separanda quia "mors illi ultra non dominabitur" <Rm 6,9>. Et etiam est ibi persona filii dei per ipsius humane nature assumptionem quia ipsa persona filii dei assumpsit totam humanam naturam sibi in unitate persone tam perfecte quod vere dicit possit de mostrato Christo iste homo est deus et iste deus est homo. Et est etiam ibi tota simul trinitas per idemptitatem essentie vel nature, licet enim pater et spiritus sanctus non assumpserint humanitatem sed sola persona filii. Cum tamen in ipsa trinitate personarum essentia et natura sit omnino una et simplicissima et indivisibilis et ideo tota natura humana fuit coniuncta toti nature divine non tamen tota natura divina assumpsit naturam humanam sed solum suppositum filii.

Nota ergo quod sub speciebus vini post prolationem verborum est sanguis Christi per conversionem caro per concomitantiam anima per unionem persona filii per ipsius humane nature assumptionem et tota simul trinitas per essentie vel nature idemptitatem que omnia expone sicut supra dictum est.

Vides ergo utrobique est totus Christus vivus et integer et indivisus scilicet totum corpus, anima et divinitas ut dictum est ita quod in uno solo est differentia quia sub speciebus panis est per conversionem substantie panis in sua carne sub speciebus vero vini per conversionem substantie vini in suum sanguinem.

Nota etiam quod in predicta conversione nichil substantie panis et vini relinquitur sed totum convertitur nichil substernitur nichil denuo efficitur nichil ibi generatur nichil augmentatur nichil minuitur nichil alienatur vel localiter mutatur sed solum transit aliquid in alio et tamen sine annichilatione. Non est annichilata substantia panis et vini set vere in corpus Christi et sacramentum conversa. Non efficitur corpus Christi de novo quod prius erat sed de novo ibi est per conversionem in ipsum quod ibi prius non erat nichilque, ut dictum est ibi substernitur quia transit totum in totum nullum habens commune subiectum.

Tertium est de modo existendi corporis Christi sub illis speciebus ubi attende quod Christus est ibi sacramentaliter et cum dico quod est ibi sacramentaliter dico ipsum ibi esse vere. Non enim verius est in celo quam ibi. Unde cum dico sacramentaliter non diminuit veritatem existentie sed dico novum modum essendi quo ibi est. Non per modum corporis contenti mensurative et figurative speciebus sed ibi est eo modo quod ipse solus novit et quem per deiformitatem glorie comprehensoribus manifestat. Unde ibi corpus Christi non circumscribitur superficie non contiguatur non figuratur non cohestenditur non mensuratur non condividitur non connumeratur. Ille enim species sine subiecto super naturam subsistunt sub quibus sacramentaliter continetur Christus in se dimensuratus a speciebus non dimensive contractus ; in se mensuratus non mensurative contentus ; signatus quia sic in altare consecratus quod non est in alio loco ubi non consecratus et tamen non diffinitive quia sic est ibi quod tamen eodem modo alio loco potest esse. Est ibi positionem habens in se non tamen positive sub speciebus. Est enim totus in tota specie visibili totus in qualibet parte signabili totus in qualibet parte partibili.

Quarto est de modo operandi illarum accidentium. Nam sine subiecto agunt immutant prebent alimentum franguntur alterantur localiter subsistunt quia qualitas illarum specierum sensibilium terminat visum alterat gustum excitat odoratum immutat tactum. Unde ipsa accidentia per divinam virtutem accipiunt talem modum essendi et operandi quod ex illis accidentibus et circa illa accidentia possunt omnia fieri que primo poterant quando ibi erat substantia panis et vini. Unde possunt auferre famem et sitim et etiam dare nutrimentum et alias utilitates quas prius poterant in subiecto dare. Et licet multi multa dicant circa illa que generantur ex illis speciebus sicut quod substantia panis redit quod non credunt aliqui magni ymo putant quod sit hereticum quod illa substantia eadem que conversa est in corpus redeat ut sit materia vermis vel cibus muris vel etiam quod de novo creetur materia sub illis speciebus ex qua fit talis generatio licet hoc possit sustineri. Videtur tamen predictis honorabilius divino operi ut dicatur quod nullum aliud miraculum de novo ibi sit nisi illa que in transubstantiationem fiunt ut tunc per illud miraculum quod habet in se rationem multorum miraculorum detur tale esse accidentibus et talis virtus, assistente tamen semper divina potentia ut ex illis possit fieri quicquid poterat ante conversionem de toto composito et subiecto et accidente.

Quinto est de duratione corporis Christi sub illis speciebus. Ubi nota quod nichil deperiit veritati sacramenti dum nec dicatur quod substantia panis et vini sit conversa in verum corpus Christi et sanguinem et quod tamdiu accidentia durant et durantibus illis accidentibus tam diu existit verum corpus Christi quam diu non est facta talis mutatio ex qua sequeretur corruptio panis et vini vel variatio signati individui. Hoc dico quia individuum signatum per pronomen ‘hoc’ converti demonstratur. Et ideo quando desineret esse hoc sicut vinum per misturam alterius liquoris sive eiusdem ita quod variaret totam superficiem quod non esset postea hec superficies sed alia de novo facta ex mixtura tunc desineret ibi esse sanguis. Et nullo modo vino consecrato debet aqua misceri dato quod prius non fuisset apposita. Quia appositio aque non est de necessitate sine aqua substantia vini convertitur in sanguinem Christi sed aqua omnino debet apponi propter significationem ; et si dimictatur punitur negligentia.

Sexto est de modo essendi corporis Christi sub illis speciebus impassibiliter. Ubi attende quod corpus Christi in sacramento non comparatur ad proprias demensiones et species sacramentales seu ad corporalia que circumstant. Ideo ad talem modum existendi non dicitur proprie agere et pati. Posuit enim se benedictus Yesus modo impassibili licet posuerit se passibilem sicut in cena passibilis erat. Et ideo illa que notant passionem ab extrinseco inferri in actu non conceduntur sicut non conceditur quod corpus Christi ibi capiatur, ligetur percutiatur et consimilia. Illa vero que important actiones vel passiones ut factas intra corpus Christi conceduntur quia vera sunt. Unde si fuisset conservatum corpus Christi in Parasceve vere potuisset dici quod ibi fuisset corpus Christum captum ligatum percussum, vulneratum et mortuum. Vere potuisset dici quod ibi moriebatur quia mors est per divisionem principiorum. Et breviter omnia que fiunt in Christi corpore ubicumque est localiter vere sunt in eo sub sacramento quia Christus et idem corpus eius est utrobique licet non sibi fiant prout est ibi quia actio et passio prout in corporibus est ratione tactus non est autem sub sacramento tangibilis nisi mediantibus speciebus.

Septimo est de modo distinguendi sacramentum ab ipsa re sacramenti. Ubi considera quod "tria sunt in hoc sacramento videlicet forma visibilis veritas corporis virtus spiritualis forma panis et vini veritas corporis et sanguinis virtus unitatis et caritatis. Primo oculo cernitur secundo animo creditur tertio corde percipitur. Primum est sacramentum et non res secundum est sacramentum et res tertium est res et non sacramentum. Primum est sacramentum genimine rei tertium vero est res genimini sacramenti medium est sacramentum unius et res alterius. Nam forma panis utramque Christi carnem significat scilicet veram et misticam sed veram carnem continet et significat, misticam vero significat sed non continet. Sicut enim unus panis ex multis granis conficitur et vinum unum ex diversis acinis confluit sic corpus Christi ex multis membris componitur. Substantia etiam corporea et Christi sanguis est sacramentum et res sed alterius sacramenti res et alterius rei sacramentum. Est enim res primi quia significatur et continetur a primo videlicet a forma visibili. Est et sacramentum tertii quia significat et efficit tertium scilicet unitatem ecclesiasticam".

Et averte quod sacramenta sunt rei sacre signa. "Set signorum rei sacre alia sunt sacra ut baptismus alia non ut agnus pascalis. Sacra sunt signa novi testamenti non sacra veteris testamenti. Quamvis enim utraque sint signa rei sacre idest rem sacram significantia non tamen utraque sunt sacra signa idest iustificantia".

"Hec enim est differentia inter legalia et evangelica sacramenta quia illa significabant sed non iustificabant hec autem significant et iustificant. Verum quandoque large quandoque stricte sacramentum accipitur. Large secundum quod signum rei sacre sive sit sacrum sive non sacramentum dicitur unde signa legalia sacramenta dicuntur ; stricte secundum quod sacrum signum solummodo dicitur sacramentum. Sacramentum autem active dicitur et passive quasi sacrum signum vel sacrum signatum. Nam nomine sacramenti quandoque signum rei quando res signi varie nuncupatur. <Secundum quod sacramentum accipiatur pro signo rei sacramentum dicitur a sacro et signo quasi sacrum signum >. Secundum quod sacramentum accipiatur pro re signi sacramentum dicitur a sacro et secreto quasi sacrum secretum. Species ergo panis dicitur sacramentum active idest sacrum signans unitas autem ecclesiastica dicitur sacramentum passive idest sacrum signatum. Corpus vero dominicum utroque modo idest sacrum signans et sacrum signatum".

PrevBack to TopNext