Text List

On this page

Pars 5

Prev

How to Cite

Next

Pars 5

Pars 5

De consideratione maxime utilitatis et fructus istius sacramenti circa sumentem digne

Quinta pars de consideratione maxime utilitatis et fructus istius sacramenti circa sumentem digne.

Ubi nota quod Christus in hoc sacramento est cibus indigne sumentem probans et reprobans, cibus digne sumentem probans et approbans cibus cibatum sibi incorporans cibus post cibationem integer perseverans. Non enim ibi cibus sensibiliter tangitur. Non videtur non auditur non gustatur non odoratur a cibato non convertitur sed cibatum sibi incorporat. Augustinus "Cibus sum grandium ; cresce et manducabis me non ego mutabor in te sed tu mutaberis in me".

Est etiam cibus se ipsum consecrans et ex se ipso se ipsum cibans. Est ergo ipse bonus Yesus dignissimus omni dilectione quia licet in hoc sacramento sit amaritudo propter memoriam passionis est tamen ibi summa dulcedo propter experientiam divini amoris. Nichil enim dulcius est quam sentire se sic amari a deo ut audiat quis se fieri posse ipsum benedictum Yesum. Hoc enim ipse inteligit in illa conversione. Non enim est sibi cure panem in se convertere nisi ut per hoc inteligeret christianus se debere et posse per illius infinitam virtutem in ipsum per gratiam totaliter transire. Et ut per maximam utilitatem quam de isto sacramento consequitur universalis ecclesia clarius attendas advertas quod Christus taliter se posuerit in ipso sacramento quod illam utilitatem non solum efficit sed significat. Unde scias quod Christus est in altari sacramentaliter ut supra dictum est. Hoc quod dico sacramentaliter, dico quod est ibi vere quamvis ille modus essendi sit nobis inexpressibile.

Dixi etiam quod est ibi significative. Significat enim perfectam conversionem in se et perfectam unionem membrorum ecclesie et perfectionem reconciliationis divine et perfectam societatem caritatis nostre et perfectam corroborationem societatis nostre propter quod est ibi sub talibus speciebus et per talem modum quod ista significet. Unde est ibi per conversionem panis et vini quod significat unionem membrorum ecclesie et capitis. Panis fit ex grano triticeo et cribato vinum ex acinis de vite generatis et per calorem solis maturatis et in torculari fortiter pressis quia omnia significant dolorem et passionem illius qui est granum frumenti quod benedicta terra virgo Maria dedit et est botrus quem gloriosa virgo benedicta tanquam vitis protulit qui per calorem caritatis eterni patris sic maturus est dulcedine amoris nostri ut volumptarie se exposuerit pressure supplicii dure crucis que est molendinum clibanus et torcular. Et quia per mortem fecit se sacrificium reconciliationis, que facta est sanguine sui corporis effuso pro nobis idcirco in hoc sacramento sanguis per se consecratur in calice et corpus in hostia ut vere sensibili operatione specierum fiat memoriale devotissimum mortis Christi quod sub speciebus conspicimus sanguinem ut effusum et corpus ut separatum propter quod etiam in forma sanguinis ponitur verbum effusionis cum dicitur ‘qui pro vobis et pro multis effundetur’ etc.

Caritas etiam nostra plene satiatur dum se tantum sentit amatam quod plus non potuit nec potest dici "Maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis" <Jn 15,13>. Quia vero in Christo regnamur per baptismum et res genita debet nutriri ideo datur nobis in cibum et potum ut nostra infirmitas roboretur per panem qui cor hominis confirmat et nostra perigrinatio letificetur per vinum inebriantis amoris quod letificat cor hominis. Et quia est cibus nutriens, spirituale palatum delectat perditum restaurat debiles roborat et efficaciter augmentat.

Est etiam cibus iste medicina et armatura ideo expellit morbum protegit contra hostes, confert gratiam roborat et augmentat quia passio Christi ibi representatur. Causa est consecutive glorie facit enim huiusmodi refectio nos transire hinc per gratiam contemplationis ad gustum glorie et post mortem ad plenum introitum. Habet etiam huiusmodi sacramentum virtutem remictendi venialia peccata. Non est autem effectus huius sacramenti remictere mortalia in sumentem quia non debet accedere cum mortali quia qui non vivit spiritualiter non potest nutrimentum spirituale suscipere. Potest tamen hoc sacramentum remissionem mortalis culpe operari duppliciter. Primo modo non perceptum actu sed desiderio, sicut cum quis ex conscientia peccati abstinet ex reverentia vero et amore sacramenti appetit sumere. Idem est de eo qui est in peccato mortali et facit aliquem pro se debite celebrare, quia ex devotione reverentia et amore sacramenti quibus movetur contritio infunditur. Secundo modo etiam perceptum ab eo qui est in peccato mortali – cuius conscientiam et affectum non habet devote et reverenter accedens – sepe consequitur aut recordationem talis peccati aut gratiam caritatis que contritionem perficit et peccatum expellit.

Pena autem peccati debita per hoc sacramentum remictitur quia non solum est sacramentum sed oblatio ut remictat non solum offerentibus sed etiam eis pro quibus offertur. Licet autem in hoc sacramentum contineatur totus Christus et memoretur eius passio que est sufficiens causa omnis peccati et omnis pene remissiva non tamen operatur secundum plenitudinem totius sue efficacie sed secundum dispositionem in sumente reparatam ideo sepe non tota pena remictitur sed quantum requirit ardor caritatis recipientis. Operatur autem ad devotum offerentis affectum quia quanto devotius et sanctius celebrabit maior executio gratie operabitur. Est etiam predictus cibus contra temptationes non solum presentes sed et futuras, quia refrigerat estum concupiscentie et roborat gratiam. Augustinus "Secure accede, panis est non venenum".

Ex predictis patet solutio ad questionem qua queritur an sacramentum misse celebrate a malo sacerdote cum ibi conficiatur corpus Christi tantum prosit ad veniam gratiam et gloriam hiis pro quibus est celebratum sicut a sancto et sanctissimo. Et quod de malo sacerdote, utrum sua missa aliquando valeat alibi clarius est ostensum.

De missa vero sancti sacerdotis certissimum est quod tanto plus valet ad veniam gratiam et gloriam quanto gratius est eius minister deo cui offertur ; et quanto devotius et sanctius offert Christum suo Patri tanto magis merebit ad predicta. Unde nota quod celebratio misse continet principaliter tria scilicet ministerialem actum celebrantis et ipsum Christi corpus, quod ibi conficitur et sumitur et trinum et unum deum cui offertur. Sic fructus huius sacramenti dependet a tribus invicem conrelatis.

Et quidem ex parte Christi oblati non potest deo maius aut equale sacrificium offerri. Sed ex patre offerentis aut ad offerendum inducentis potest ibidem Christus orribiliter et abhominabiliter offerri ac sancte et deo accepte ac sanctius et deo acceptius. Et sic per gradum potest excrescere in magis acceptum et gratum. Unde dicit Ieronimus super Sophoniam : "Sacerdotes impie agunt in legem Christi putantes eucaristiam precantis idest invocantis facere verba et non vitam et necessariam esse tantummodo sollempnem orationem et non sacerdotis merita".

Item Alexander papa "Ipsi sacerdotes pro populo interpellant qui quanto digniores fuerint tanto facilius exaudiuntur".

Item Gelasius papa "Quomodo ad divini misterii celebrationem celestis spiritus invocatus adveniet si sacerdos qui adesse deprecatur plenus criminibus accusationibus reprobetur".

Item Gregorius in Registro "Necesse est ut munda sit manus que diluere sordes curat, ne tacta deterius inquinet si sordida lutum tenet. Scriptum namque est "Mundamini qui fertis vasa domini"<Is 52,11>".

Item Augustinus dicto quod reus erit "qui corpus domini cum in terra cadere permiserit" et subdit "neque illud recte potest offerri nisi per sacerdotem iustum et sanctum nec nisi ab eis percipitur scilicet digne quod offertur". Gratianus autem predicta capitula exponens subdit "cum vita sacerdotum eucaristie esse necessaria dicitur non consecrationi sed effectui gratie intelligendum est".

Ex predictis autem effectibus potes videre quam magna sit utilitas devote celebrantis et devote communicantis quia ipsa celebratio dicitur immolatio. Tum quia exprexa est ibi immago et memoria immolationis facte in cruce. Tum quia est ibi effectus ipsius immolationis, scilicet nostra redemptio et peccatorum remissio et in christum crucifixum transformatio. Sed quia "semel Christus oblatus" <Heb 9,28> est ut dicit Apostolus ideo cuilibet sacerdoti sufficit semel in die celebrare et valde felix est qui unam celebrare potest digne. Unde valde absurdum est quod sacerdos duabus ministret ecclesiis ubi opporteat eum bis celebrare excepta die nativitatis. Sicut autem nondum pluries celebraret in die sic nec debet ommicti nisi ex ardua causa quin celebretur cotidie vel missa audiatur devote. Unde iste "panis" Luce <11,3> "cotidianus" a salvatore vocatur quia cotidie est sumendus vel suavi gustu vel devoto auditu. Ad quod Bernardus <dicit> quod nemo parat nisi dignus "sacramentum enim sine re sumenti mors est".

Et quia ut videtur intentio Christi fuit ut celebraretur cotidie ideo quilibet christianus debet ipsum sepe et devote recipere. Nam tempore apostolorum ab omnibus fidelibus cotidie sumebatur. Propter quod patet abusio sacerdotum diu a celebratione cessantium. Ex ipsa enim sumptione ordinis sacerdotalis facti sunt os ecclesie per cuius cibationem sacramentale et salutare nutrimentum ad membra ecclesie derivetur. Unde impie privant se ipsos et alios effectibus supra dictis.

Debent ergo medicinam ponere ubi malum. Malum autem est malitia sue vite quam debent corrigere. Timor et resilitio in propria pravitate est optima preparatio ad celebrandum, dummodo tuam vitam proponas in melius emendare. Ad hoc Ambrosius ortatur "Grave est quod ad mensam domini non accedimus mundo corde et moribus sanctis sed gravius est si quod metuimus si propter hoc timendo sacrificium deo non redamus". Augustinus "Cotidie sume quod cotidie tibi prosit". Illud autem quod dicit "Cotidie eucaristiam sumere nec laudo nec vitupero" etc. credo quod possit referri ad non sacerdotes.

PrevBack to TopNext