Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Versus 4

"Semeron." RAB. ex Hieron. "Civitas est quam cepit Jesus rege illius interfecto, quam dicunt vocari nunc Sebasten oppidum Palestinae, ubi Joannis Baptistae conditae sunt reliquiae. Legimus autem in Regum, quod Amri rex Israel emerit montem Semeron a quodam Semer, et aedificaverit in vertice illius civitatem, quam ex nomine domini, scilicet Semer, Semeron appellavit."

Versus 19

"Bethel." RAB. "Civitas in proximo lapide ab Elia ad dexteram euntibus Neopolim, quae prius Luza, id est Amigdalon vocabatur, et cecidit in sortem Benjamin juxta Bethan et Hai, quam expugnavit Jesus rege illius interfecto."

"Ephron." Civitas est in tribu Juda. Unde et villa pergrandis Ephrea contra septentrionem in vicesisimo ab Elia milliario hactenus vocatur.

Versus 20

"In diebus." Non Jeroboam, in cujus vicesimo anno secundum librum Regum imperavit Asa filius Abia super Judam et Jerusalem, sed Abiam, qui accepta Bethel idola reservavit Israeli in scandalum, ut Hebraei asserunt.

PrevBack to TopNext