Text List

On this page

Caput 14

Versus 2

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

Versus 2

"Egressus est," etc. Cum Azarias decem regnasset annis, castra contra eum movit cum magno nimis exercitu Zareas rex Aethiopiae, ducens pedestrium quidem nonaginta millia, equestrium vero decem millia, et currus trecentos. Castris contra eum positis, cum vidisset Asa Aethiopum multitudinem, poscebat a Deo cum clamore magno victoriam, et ut tam multa hominum millia ipse perimeret. Neque enim in alio confidendum esse dicebat, quam in eo qui posset etiam paucos multorum potiores ostendere, et facere infirmos fortissimis praevalere.

PrevBack to TopNext